SERMO 360/B

Sermo sancti Augustini
cum pagani ingrederentur

Dei sermo promittit et minatur.

1. Exhortari nos et consolari sermo Dei non cessat promissis fidelibus et salubribus minis. Nam neque non amare neque non timere nobis expedit. Ut autem amandus est promissor Deus, ita timendus est comminator. In neutro fallit audientem, in neutro decipit credentem. Nemo in animo suo dicat: " Vera promittit, sed falsa minatur ". Utrumque verum est. Ama et time. Sine ulla dubitatione venturus est qui iam venit 1. Venit autem ut te doceret patientiam, venturus est ut coronet patientiam. Coronabit profecto cum venerit, quod docuit cum venisset. Et quod minatus est cum venisset, cum venerit irrogabit. Sunt autem duo haec: promissio Dei, vita aeterna; comminatio Dei, poena aeterna. Si nondum nosti amare quod pollicetur, timere incipe quod minatur. Ita enim et scriptum est: Initium sapientiae timor Domini 2. Iohannes autem apostolus dicit: Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem 3. Cum ergo audivimus: Initium sapientiae timor Domini 4, incipiamus timere. Sed quia timor tormentum cordis habet, non diu eris in tormento, si in te creverit et perfecta fuerit caritas. Nec in te tamen inchoari potest, nisi timore ad eam seminandam cor praebueris. Caritas autem nata in quantum crescit, in tantum timor minuitur. Et si illa crescente minuitur, illa consummata consumitur.

Quod Deus promittit hominis cogitationes excedit.

2. Quod enim promittit Deus, dilectissimi, excedit non solum verba nostra, sed etiam cogitationes omnium hominum. Nam ita etiam commendatur: Quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se 5. Si color aliquis esset velut lucis quam corporei oculi noverunt, non diceretur: Nec oculus vidit; si aliquis dulcis sonus esset quali solent humanae aures delectari, velut organorum et quorumque musicorum, non diceretur: Nec auris audivit. Et quia homines animis bona volvere non possunt, nisi quae corporeis sensibus perceperunt, additum est: Nec in cor hominis ascendit. Non enim, homo, cogitare bonum potes, nisi quale videre vel audire vel tali aliquo sensu contingere consuesti. Quidquid non intravit per sensum corporis tui, non potest et cogitari animo tuo.

Ad lucem inaccessibilem contuendam mundo oculo opus est.

3. Itaque cum dictum nobis fuerit in paradisum nos futuros 6, cogitamus aliquem hortum amoenum. Et si ampliorem cogitamus quam videre consuevimus, hoc ipsum tamen rerum genus augemus. Si solemus verbi gratia videre arbores parvas, cogitamus eas magnas; et si solemus talia vel talia poma vel fructus, cogitamus ampliora. Si solemus videre aliquanti spatii prata, sine fine immensa animo volvimus: eadem tamen augemus cogitando quae oculis novimus. Rursus cum audimus: Deus habitat lucem inaccessibilem 7, ex ista luce quam corporeis oculis novimus illam metimur et amplificamus in immensum modum, tamen hoc augendo quod novimus, cum sit illa lux longe alterius generis: lux est enim illa non oculorum, sed mentium. Et sicut oculus carnis mundandus est ut corpoream istam lucem, quae vel e caelo desuper fulget et de nocturnis luminibus micat, possit sustinere, et si fuerint oculi saucii et aliquo humore interno vel extrinsecus irruente aliqua re perturbati, lucem ipsam qua vegetari consueverant poenalem habebunt et ea cruciabuntur qua gaudere consuerunt, sic et ad illam lucem intellegibilem atque immortalem, non oculus carnis, sed oculus cordis mundandus est. Nam sicut carnis oculum perturbat pituita, quae lippitudinem facit, ita illum perturbat iniquitas. Habet etiam ipse imbecillitatem suam, habet immunditiam suam, non de pulvere, sed de peccato venientem. Sicut ergo iste corporis oculus ad videndam lucem suam corporalem mundandus est, sic et ille interior oculus mundandus est ad videndam illam lucem quam nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit 8.

Homo carnaliter sentiens Dei lucem capere nequit.

4. Quare in cor hominis non ascendit? Nam corde conspicitur, cum conspicitur. Sed quare in cor hominis non ascendit? Quia hominis. Quid quia hominis? Qui Scripturas noverunt, intellegunt et quod dicturus sum cogitatione praeveniunt. Homines aliquando certa quadam significatione Scriptura nostra eos appellat, qui adhuc carnaliter sapiunt 9. Homines enim sunt, id est Adam sunt. Nostis autem quod Adam peccavit, et inde originem concupiscentiae carnalis trahit quisquis mortaliter nascitur. Gerit secum ergo vulnus oculi, et quamdiu homo est, quamdiu inest illud quod laesum est et primo peccato turbatum. Unde clamat quidam in psalmis et dicit suspirans et gemens ad Deum: Et lumen oculorum meorum non est mecum 10. Quamdiu ergo homo sic est carnaliter sentiens, non potest cogitare nec mente capere illam lucem, et propterea dicitur: Quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit 11. Quid est hominis? Carnaliter sentientis. Quid est hominis? Adhuc Adam gestantis. Unde quos homines erant, quid eos facere volebat, quibus opprobrium erat quod homines erant? Ait enim illis: Cum enim dicit unusquisque vestrum: ego sum Pauli, ego autem Apollo, ego autem Cephae 12. Diviserant enim sibi ministros Dei et partes sibi fecerant de Ecclesia Christi, incipiente malo schismatum, quae postea errore hominum confirmata sunt. Haec dicebant carnaliter sentientes et non in Deo ponentes spem suam, sed in homine 13, non corde cantantes quod paulo ante cantavimus: In te speraverunt patres nostri 14.

Praesente vita fugiente, futuram capere conemur.

5. Hos ergo obiurgans Apostolus ait talia dicentes: Nonne homines estis et secundum hominem ambulatis? 15 Rursus in psalmo dicitur in persona Dei loquentis: Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes. Vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis 16. Sicut nostis, antiquum unum ex principibus dicit diabolum. Nam cum esset angelus, superbia lapsus factus est diabolus. Qui ergo tunc lapsus invidit stanti, ipse et nunc invidet redeunti. Homines propterea mortales facti sunt, ut maiore afflictione poenae erudirentur ad humilitatem, et flagellati quodammodo mortalitate sua et cogitantes quia diutius hic vivere non possunt et, si diutius viverent, semper tamen non viverent et aliquando esset vita ista finienda, humiliarent se Deo et conarentur capere futuram, praesente fugiente. Non enim teneri potest quod fugit vel labitur. Aut quisquam nostrum modo, cum vel nos stamus et loquimur vel vos statis et auditis, tenere potest aetates suas, ne vel pueri crescant vel iuvenes senescant. Videtis quia ex quo loquimur tempus est. Et si ex quo loquimur tempus est, et longitudine temporis fit ut vergamus in senium, iam hoc ipso tempore quo locuti sumus aliquantum senuimus. Istae autem mutationes nostrae ratione comprehenduntur, oculis autem videri non possunt. Quia nec capilli tui videntur cum crescunt, et tamen nisi perpetuo crescerent, non post paucos dies tonsorem quaereres: non enim sub una nocte crescit quod crastino tonsor detracturus est. Sicut autem capilli et modo crescunt, sed videri non possunt, sic et aetas ipsa et modo senescit, sed capi oculis non potest.

Brevis vita, mors certa: ideo coram Deo humiliemur.

6. Amant ergo homines vitam praesentem, quam non possunt tenere fugientem, et illis auctis et illis deficientibus labitur. Quanto ergo melius tenent aliquid firmum, quo ista finita venturi sint. Huc accedit quia cum sit vita hominis parva, etiam incerta est. Nam si omni homini senectus ipsa certa esset, debuit cogitare quod parva sit vita, etiam si liceret omnibus usque ad eius metas perduci. Quid enim longum est quod finitur? Huc ergo accedit quia mortalitati comes est mors, et quae tecum quodammodo graditur in via, quando te occupet, utique ignoras. Cum ergo et vita ipsa parva, et mors omni aetati incerta sit, deberent homines ita cogitantes humiliari Deo, supplicare Creatori, confiteri, gemere in peccatis, allegare medico aegritudinem, ut sanarentur intrinsecus et oculum illum mutarent, unde lux illa videri potest, quae tamdiu non videtur, quamdiu oculus interior hominis adhuc est hominis. Evigilent ergo cum audiunt a Deo: Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes 17. Quid est ego dixi? Ego ad hoc voco, ego facere volo. Audi Evangelium: Dedit eis potestatem filios Dei fieri 18. Cum ergo ego dicam: Dii estis et filii Altissimi omnes, vos autem sicut homines moriemini, et non vobis prodest vel ipsa mortalitas ad corrigendos vos, sed quasi immortales sitis, ita caditis ut unus ex principibus 19, id est ita superbitis quemadmodum superbire ausus est angelus. Sed si angelum deiecit superbia, quid de homine factura est? Eritis ergo dii 20. Et si non colueritis falsos deos, vos eritis dii. Et quomodo vos eritis? Illo faciente qui fecit et homines. Qui enim nos fecit homines, facere vult deos, non qui pro illo colamur, sed in quibus ipse colatur.

Mundato per fidem corde, Deum videre meremur.

7. Est ergo, ut dicere coeperam, dilectissimi, oculus interior quem sauciunt perturbantque peccata, carnales concupiscentiae et terrena desideria, ita ut ipse homo peccans audierit: Terra es et in terram ibis 21. Si ergo superbus iniquus audire meruit: Terra es et in terram ibis, cur non humilis pius audiat: " Caelum es et in caelum ibis "? Humilitate quippe atque pietate fit sedes Dei. Iam cum factus fuerit sedes Dei, nonne caelum est? Dictum est in Scripturis: Caelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum 22. Si ergo caelum sedes est Dei, esto caelum ut portes Deum. Cum portare coeperis Deum, caelum eris. Ut autem plene eum portes, ipse te mundabit, cum coeperit habitare, donec perducat oculum illum cordis ad tantam munditiam ut possit videre faciem eius, in quem non visum credidit 23. Crede ergo antequam videas, ut per fidem mundato corde etiam videre quod credidisti merearis. Promittitur enim tibi lux, quam nec oculus vidit, quia non est color, nec auris audivit, quia non est sonus, nec in cor hominis ascendit 24, quia homo qui proprie dicitur homo, carnalis, infirmus, animalis, cogitare non potest nisi quae corporis sensibus hauserit. Non est talis illa lux. Nihil sibi anima, quasi in phantasia, formare audeat de Deo: quem vult invenire, prius discat non invenire.

Opus Dei Deus esse non potest.

8. Quid est quod dixi: prius discat non invenire? Ut cum forte cogitat de Deo et coeperit ei occurrere quod vidit, occurrit pulchritudo terrae, respuat ab animo suo; occurrit species aquarum, occurrit tranquillitas serenitatis aereae, respuat et hanc cogitatione sua; dicat sibi: " Non est hoc Deus meus, opus est Dei mei ". Non est hoc, inquam, Deus meus, opus est Dei mei: quod factum est, cogitas. O anime meus, illum quaere qui fecit. Cum autem cogitatio tua et ad caelestia corpora venerit, non te illiciat lux caelestis, nec ipsa quae summa est. Summa enim lux caelestis in sole est. Caelestium corporum primatus fulgoris in sole invenitur, qui diei sufficit. Nec tale aliquid cogites Deum tuum, nec ipsum fulgorem augeas in maius et evageris tibi per spatia phantasmatis tui, neque hoc Deus est quod in animo tuo ita figuratur quale oculis corporis solet splendere. Non est hoc Deus.

In mente hominis est Dei imago.

9. Veni ad ipsam animam, quia et ipsa non videtur. Non videtur anima, et magna vis est naturae incorporeae. Non enim corpus est anima, invisibile quiddam est, et magnum quiddam est: videri non potest, sed ex operibus mirare quod non vides. Quid te delectat in rebus humanis? Circumspice ordinem rerum, pulchritudinem cultorum agrorum, exstirpatarum silvarum, insitorum fructuosorum, quaeque in agris videmus et amamus, ordinem ipsum reipublicae, moles aedificiorum, varietates artium, copiam linguarum, profunditatem memoriae, eloquentiae ubertatem. Haec omnia animae opera sunt. Quanta vides opera animae, et ipsam non vides! Cum ergo talis quaedam natura occurrere coeperit, numquid iam Deus tuus quem quaerebas? Non videtur, iam incorporeum aliquid est, aliquid spiritale est, aliquid magnum est, quod vegetat etiam membra mortalia, quod fluentes quodammodo putredines corporis restringit et tenet. Sed hoc potest et anima pecoris. Magnum quidem aliquid est etiam anima pecoris, invisibile quiddam est et hoc. Sed transcende ad animam hominis: intuere ubi factus est homo ad imaginem Dei 25. Ad imaginem quippe Dei non in corpore factus est, sed in mente, in ea re qua moderatur his omnibus, in ea re qua excedit beluas. Nam quam multae beluae nos et firmitate corporis et acrimonia sensuum carnalium superant! Et velocitate et viribus, muneribus corporalibus multis a beluis superamur. Unde meliores beluis sumus, nisi quia intellegimus, nisi quia rationem habemus qua possumus et feram domare? A fera vero domari non possumus. Sicut autem idoneus est homo ad domandam bestiam, sic ad domandum hominem non est idoneus nisi Deus. Cum ergo tale aliquid occurrerit, ut mentem humanam vel a corporeis nexibus liberam cogites, nihil tale audeas suspicari Deum. Iam quidem videris in proximo, sed longo intervallo. In proximo, ita ut superius aliquid nihil sit quod propinquet Deo, sed tamen inter mentem tuam et Deum qui creavit mentem tuam plurimum interest. Non aliqua natura vel locus interiacet, sed dissimilitudine longe est, quandoquidem ista facta est, ille fecit, nec ullo modo quod factum est potest comparari factori. Imago tamen Dei tui aliquantum est in mente tua.

«Cogita quid Deus non sit, ut invenias quid sit».

10. Transcende, si potes, et mentem tuam, si tamen cognitione pervenisti ad mentem tuam. Intuemini, fratres, quod dicam. Forte enim et cum de tua mente cogitas, aliquid corporeum cogitas consuetudine sensuum carnalium, ut videatur tibi mens tua aut aer esse aut ignis esse aut lux ista quam cernis. Aliquid tale cogitas, cum mentem tuam cogitas. Noli tale aliquid cogitare. Statim ut tibi occurrerit quod intellegis, " quid est quod intellego? ", dic tibi. Utique enim nisi lux quaedam ibi esset, non intellegeres. Ita enim quandam lucem cernis interius, ut quandam lucem cernis exterius. Est enim lumen corporis tui oculus tuus 26. Sed absente lumine, quid prodest patens oculus tuus? Habes quidem integra lumina, sed alio lumine adiuvaris ut videas. Ita etiam cum intellegis, <habes> nescio quid tale, quod potest luce frui interna, quae non est hoc quod oculis vides. Tale aliquid mentem tuam cogita, si potes; si autem non potes, quid est ille supra mentem tuam qui terret mentem tuam, qui hortatur mentem tuam, qui format mentem tuam? [Quid est ille supra] Mentem digne cogitare non potes: illum unde potes, quem pura mente visurus es? Ergo si et hoc non potes, [et] non terra, non caelum, non aer, non lux ista siderea, non ipsius animae rationalis tam mirabilis vis atque natura potest recte dici Deus tuus, sed ubique debes dicere: " Non est iste Deus meus ". [11] Non potes ergo scire quid sit, nisi didiceris ante quid non sit. Ergo prius cogita quid non sit, ut invenias quid sit.

«Melior est ignorantia non errans, quam scientia quae vocatur et non est».

11. Hoc est quod paulo ante dixi: ignorare disce Deum, ut invenire merearis. Discis enim eum ignorare meliore ignorantia quam falsa scientia. Melior est enim ignorantia non errans, quam scientia quae vocatur et non est. Dixeris enim mihi: " Scio Deum ". Quaero quid sit Deus. Incipis explicare velle, et primo eo ipso nescis quo putas te explicare quod non potes cogitare. Dicturus ergo mihi es cogitationes tuas, eas dicturus es quae ascenderunt in cor tuum. Sed vide quia homo es, et in cor hominis ascendit quod mihi dicturus es. Ille autem qui seipsum promittit ad fruendum dilectoribus suis, non utique promittit quod oculus vidit nec quod auris audivit nec quod in cor hominis ascendit 27. Quomodo autem diligunt quem non vident, nisi quia credunt antequam videant 28? Dilectoribus ergo suis quid promittit? Quod oculus non vidit nec auris audivit. Forte cogitari potest? Ne te fallas: nec in cor hominis ascendit 29.

Cum sit mutabilis, hominis mens non est Deus.

12. Quid igitur? Quomodo te paras? Dic. " Volo videre Deum meum ". Illi dic: " Videre volo ", illi dic qui ait: Petite et accipietis, pulsate et aperietur vobis 30. Pulsa ante ostium positus, pulsa vehementer. Qui claudit, non expellit: exercere vult pulsatorem. Pulsa ergo, pulsa, non corporea manu, sed cordis affectu. Dic Domino Deo tuo quod in psalmis cantas: Tibi dixit cor meum: quaesivi vultum tuum, vultum tuum requiram 31. Dic etiam quod in alio psalmo dicitur: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae, ut contempler delectationem Domini 32. Desidera contemplari et dic ei: " Videre te volo ". Sed unde videbo? Si oculis carneis, ergo lux corporea es. Modo mihi iam renuntiat cor meum, quia non es tu, Deus meus, corporea lux. Quid ergo es? Transcendi omnia ista, ad mentem meam iam perveni, nec ipsa Deus meus est. Et tamen natura mentis transcendit omnia corporea sive terrestria sive caelestia, sed nondum est Deus meus. Mens enim mea mutabilis est: Deus autem meus incommutabilis est. Aliquid incommutabile quaero, cum Deum meum quaero. Mentem autem unde mutabilem agnosco? Modo meminit, modo obliviscitur, modo sapit, modo desipit, modo vult, modo non vult, modo irascitur, modo tranquillatur. Aliquid incommutabile quaero, cum Deum meum quaero. Sic mihi locutus est in Scripturis Deus meus, ut possim utcumque cogitare quod credam, nondum habere quod videam. Aliquid quaero quod incommutabile semper manet.

Interior oculus mundandus ut Deum videre queat.

13. Sed unde videbo? Respondebit tibi Evangelium: Beati mundicordes quia ipsi Deum videbunt 33. Si ergo beati mundicordes quia ipsi Deum videbunt, immunda autem corda peccatorum praegravatione gestamus, quid agemus? Unde mundabimus interiorem oculum nostrum, quo videri <possit> facies Dei nostri? Unde mundabimus? Habes et hoc in Scriptura: Mundans fide corda eorum 34. Duo ergo ista testimonia teneamus: unum ex Evangelio, alterum ex Actibus apostolorum. Quod ex Evangelio? Beati mundicordes quoniam ipsi Deum videbunt 35. Respexisti te, invenisti quandam immunditiam cordis tui; videre Deum desiderans et audiens quia non videtur nisi cordibus mundis, desiderio videndi inflammatus, quaeris utique mundare cor. Unde ergo mundabis? Attende in actibus dicentem: Mundans fide corda eorum 36. Tene ista duo: unum in promissione, alterum in actione. In promissione quid? Beati mundicordes quoniam ipsi Deum videbunt 37. In actione quid? Mundans fide corda eorum 38. Crede ergo antequam videas, ut possis gaudere cum videris.

Aegroti sumus: sinamus nos a medico curari.

14. Non ascendat in cor tuum vana cogitatio: " Quid est quod dicunt christiani: Crede, crede? ". Medicus hoc dicit, qui novit quid agatur in oculo tuo. Nunc et resiste manibus medici et dic: " Non credo, nisi mihi ostenderis ". Respondebit tibi medicus: " Non est cui ostendam; hoc volo in te sanare quo possis videre quod me iam cupis ostendere ". Puta homini obcaecato aliqua caligine, et forte ab initio aetatis suae, ut iam nec quid videatur a videntibus noverit, dicere medicum: " Est quod tibi ostendam; ecce sensu quodam nosti te caecum, alios autem videntes: quia vel duce indiges quod illi non indigent, interest profecto aliquid inter illos et te. Vident ergo illi quiddam, quod tu non vides; quod si videres, multum gauderes ". Excitat in illo desiderium videndi quod nescit, volens eum curare, ut possit videre quod non videt. At ille si ita sit absurdus et aversus ab omni ratione veritatis ut dicat medico: " Non me curabis, nisi mihi demonstraveris quod visurus sum ", quid putabis medicum responsurum? " Oportet te curari ut videas, non videre ut cureris. Perversus es, praeposterus es. Prius illud fiat quod non vis, ut pervenire possis ad id quod vis. Si haberes oculos quibus possem ostendere quod dico, non opus esset ut curareris ". Forte ille respondebit: " Et quid sum facturus? Cura ut vis ". Et medicus: " Adhibiturus sum quaedam acriora collyria, quae tibi detergant caliginem, de quorum acrimonia sensurus es aliquem dolorem. Sed oportet te dolorem salutarem perferre patienter nec anxium atque impatientem doloris repellere manus meas. Novi enim quid agam in oculis tuis, ut sint oculi qui modo nec oculi dicendi sunt. Novi quid agam, et ideo tibi praedico aliquid te molestum passurum cum fructu illuminationis ". Ille forte territus ne mordeatur illis medicamentis quae impositurus est medicus, rursus redit ad illud detritum et exclusum: " Egone passurus sum dolores tantos, quos mihi impositurus es? Nisi prius videam quod demonstraturus es, non feram ". Contra ille: " Non potes. Hoc est quod quaero; rogo te: curare. Videbis, expelletur caligo, resplendet tibi lumen illud quod audis videntes nominare et non vides. Audis enim: lux, color, fulgor; nomina haec audis. Haec nomina aliquarum rerum sunt, res ipsas non vides. Illi qui vident beatiores te sunt. Suffer ergo aliquid doloris compensatione magnorum gaudiorum ". Si consenserit, curabitur et videbit. Si non consenserit, prius volens videre quam curari ut sit unde videat, absurdissimus et inimicus salutis suae deseret medicum.

Ad Deum videndum mundo corde opus est.

15. Attende nunc medicum salutarem venisse ad nos Dominum nostrum Iesum Christum, invenit caecitatem cordis nostri, promisit lucem quam oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit 39. Hanc vident angeli, de illa gaudent. Sicut enim illi homines sani vident quod non videt caecus, sic vident angeli quod non videt homo. Quare non videt homo? Quia adhuc vult esse homo. Incipiat ergo curari ipse homo, ut ex homine fiat inter filios Dei, quia dedit eis potestatem filios Dei fieri 40. Hoc est: dedit eis potestatem, ut curentur, ut detergeatur caligo cordis, quia beati mundicordes quia ipsi Deum videbunt 41. Et audi quia et in Evangelio est, quod et alibi dictum est: Mundans fide corda eorum 42. Cum dixisset Dominus: Dedit eis potestatem filios Dei fieri, subiecit statim: credentibus in nomine eius 43. Si ergo credentibus potestatem dedit filios Dei fieri - filii autem Dei poterunt videre quod in cor hominis non ascendit -, fide mundat corda eorum ut possint esse mundicordes, quia ipsi Deum videbunt 44.

Sub manibus caelestis medici perseverandum.

16. Beati ergo vos, fratres, qui creditis; orate pro non credentibus, ut et ipsi videre mereantur. Beati qui creditis: non videtis, sed creditis 45; nondum sani estis, sed adhuc curamini. Salus vestra in spe est, nondum in re. Perseverate sub manibus medici, praecepta eius tamquam acria collyria tolerate, abstinete vos a perniciosis voluptatibus mundi: non vos ducant illicita gentium, non theatricae nugae, non luxuria ebriositatis, non venenum curiositatis illicitae. Ab his omnibus abstinete vos 46. Sed consuestis in istis gaudere, et cum vos ab istis abstinere coeperitis, consuetudinis infractae aviditas dolebit. Sed ipsa sunt acria collyria, quibus oculi curantur. Accipite praecepta medici. Quidquid vobis imponit ut feratis, prior ipse perpessus est. Et in illo quidem quid curaretur non erat, quia nihil aegrotabat, sed officio sanandi sustinuit quod imponebat aegroto. Calicem quendam amarum dabat tumenti et inflato superbia; ille humilis veniens passus est omnia humilia a superbis hominibus.

«Humilitas Christi medicamentum superbiae».

17. Humilitas Christi medicamentum est superbiae tuae. Noli irridere unde curaris. Dignare esse humilis, propter quem Deus factus est humilis. Hac enim medicina te sanandum esse iudicavit, qui bene novit et unde aegrotes et unde sanandus sis. In omnibus corporis membris causam quaerunt boni medici unde trahuntur illa omnia quae difficillime tolerantur. Et ideo multi imperiti, curantes accidentes causas et non curantes originalem, ad tempus videntur mederi, sed manente quasi fonte morborum, rursus in rivos calamitatis emanat quod in origine perseverat. Audi ergo unde aegrotet homo, unde non oculos tantum, sed nulla membra sana habeat. Audi unde aegrotet, accipe de Scripturis ubi ars medici scripta est. Non enim tibi certior est qui de Hippocrate tibi legit morbum, quam ille qui de divina Scriptura tibi demonstrat unde intus aegrotes. Audi ergo dicentem Scripturam: Initium omnis peccati superbia 47; et curris tamen pro salute corporis tui, pro anima piger es. In oculo tuo si stipula irruit, non differtur ut auferas. Oculum cordis tui premit iniquitas, non curris ad medicum. Quamquam, dum non poteras currere ad medicum, ipse medicus ad te venit et, quod est gravius, hoc ipsum quod ad te venit irrides, misericordiam eius pro nihilo habes. Venit, subvenire vult, scit quid adhibeat. Ideo humilis venit Deus, ne homini non esset imitandus. Altum enim quomodo imitareris? Non imitato eo, quomodo sanareris? Venit ergo humilis, quia noverat quale tibi poculum daret. Amarum quidem aliquantulum, sed salubre. Tu autem ferentem poculum irrides adhuc et dicis tibi: " Qualem Deum habiturus sum? Natum, passum, sputis illitum, spinis coronatum, in cruce suspensum? ". Infelix anima! Humilitatem medici vides, tumorem superbiae tuae non vides. Inde tibi displicet humilis, superbiae tuae displicet, morbo tuo displicet medicamentum quod tibi dat medicus.

«Christus de ipsa morte sua medicamenta confecit».

18. Si adhuc irrides, phreneticus es. Phrenetici et caedunt medicos plerumque, et misericordes non solum non irascuntur caedentibus, sed etiam caedentium salutem quaerunt. Praevalent autem aliquando ut etiam medicum possint occidere. Sed vitat vehementer occidi a phrenetico, quia resurgere non potest et sanare phreneticum. Ille autem medicus noster a phreneticis nec occidi timuit, et de ipsa morte sua phrenetico medicamenta confecit. Mortuus est enim et resurrexit. Et vide quia verus medicus non irascitur phreneticis caedentibus se, sed magis eos miseratur et ex eo quod patitur vult sanare saevientes. Audi medicum pendentem in cruce; circumspecta turba saevientium phreneticorum, ait: Pater ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 48. Nec vox illius inanis fuit. Nam posteaquam resurrexit et clarificatus est in oculis discipulorum suorum, ita ut eis carnis eiusdem resuscitatae etiam cicatrices ostenderet, neque se tantum videndum sed etiam contrectandum praeberet, ascendit in caelum, misit Spiritum sanctum: coeperunt miracula fieri in nomine occisi, in nomine crucifixi, magisque tunc compuncti sunt illi qui occiderunt quam cum viderunt in cruce pendentem. Cogitabant enim talia fieri in nomine eius qui inter suas manus occisus ab eis putabatur. Senserunt viventem, quem irriserant morientem. Compuncti sunt corde 49, sicut scriptum est in Actibus Apostolorum; quaesierunt consilium ab apostolis multi ex ipsis Iudaeis crucifixoribus Domini; acceperunt etiam consilium, quia non frustra ille dixit pendens: Pater ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 50. Ait illis apostolus: {Agite paenitentiam, et baptizetur unusquisque in nomine Domini nostri Iesu Christi, et dimittuntur vobis peccata vestra 51. Factum est: baptizati sunt et crediderunt} in eum quem crucifixerunt. Hoc est quod dixi, fratres, quia et de ipsa morte sua medicamenta faciebat phreneticis.

Credentes in Christum corpus eius efficimur.

19. Inde itum est ad gentes. Missi sunt apostoli ad gentes: invenerunt totum orbem deditum simulacris. Coeperunt et ipsi discipuli ipsius medici, in quibus ipse medicus praesidebat, quia caelum facti erant et Deum portabant, coeperunt ergo praedicare eum qui crucifixus est 52 et mortuus propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram 53. Coattestantibus signis et miraculis tantis, coepit impleri orbis terrarum. Et primo ut impleretur, occidebantur et discipuli medici, sicut ipse medicus fuerat interemptus. Sed quando illi timerent occidi, cum in capite suo etiam carnem resurrexisse conspicerent? Cui enim timerent animae numquam moriturae, cum corpore iam resurrexerant in Domino? Ille autem omnes credentes tamquam capiti corpus fecit, ut ipse eis caput, illi autem omnes qui ei credunt tamquam membra cohaererent. Ab initio autem mundi usque in finem creditum est et credetur in Christum, quia et antequam nasceretur ex Maria virgine, multi crediderunt venturum, sicut modo credunt in eum qui iam venit. Et per ipsam fidem omnes sanantur, nec est aliud collyrium illius caliginis oculi spiritalis, nisi quomodo scriptum est: Mundans fide corda ipsorum 54. Omnes ergo sanctos corpus sibi fecit, cuius corporis est ipse caput 55. Nec caput esset huius corporis, nisi aliquid haberet ex ipso corpore. Unde enim assumpsit carnem, quae in illo potuit mori? Si enim anima hominis mori non potest, divinitas verbi quando posset mori? Occisa ergo sunt et milia martyrum, et tamquam eorum sanguine seminato surrexit toto orbe seges Ecclesiae.

Quae prophetae nuntiaverunt nostrae aetati exhibita sunt.

20. Ergo, fratres, ante milia annorum ista praedicta sunt et, sicut praedicta sunt, ita videntur expressa et exhibita. Pauca restant quae legimus et credimus, nam plura iam legimus et videmus. Ex his autem quae legimus et videmus, non est magnum credere pauciora quae restant. Magnum erat credere illis qui nihil horum videbant quae nos videmus. Modo iam non est laudabile credere, sed damnabile non credere. Evigilent aliquando et curentur qui adhuc nolebant curari. Credant: videbunt. Non sint tam perversi ut dicant nobis: " Videam primo et tunc credam ". Quid est " videam et tunc credam "? {Qui enim videt, numquid credit? Ille credit, qui non videt. Aliud est credere, aliud videre. Crede quia non vides, ut credendo quod non vides merearis videre quod credis. Meritum visionis fides est. Merces fidei visio est. Quid quaeris ante opus mercedem? Crede ergo, et ambula in fide: salus tua in spe est. Coepit enim te curare optimus medicus, cui nullus morbus est insanabilis. Noli timere scelera tua praeterita, quamvis immania, quamvis incredibilia, quae forte gessisti: morbi sunt magni, sed maior est medicus. Noli ergo curare de praeteritis: uno sacramenti momento dimittentur, et omnino omnia dimittentur}. Nihil praeteritorum remanebit, quod angat curam tuam. Eris non in tua fortitudine, sed in manu medici securus. Esto ergo sub illo securus, quia et quod reliquum est sanabit: ipsam infirmitatem mortalitatis nostrae, unde minora quidem, dum hic vivimus, peccata subrepunt. Sanabit totum, mundabit totum. Universa caligo tolletur, sed detur talis oculus cordis ut sis beatus cum videris, quia credens audisti: Beati mundicordes quia ipsi Deum videbunt 56. Intueantur qui nondum crediderunt, o fratres mei, intueantur quanta Deus exhibuit. Omnia quae videntur per totum orbem terrarum fieri in nomine Christi, praevisa, praedicta, praescripta sunt. In manibus nostris sunt codices, in oculis nostris facta.

Difficilius quod Deus iam fecit quam quod se facturum promisit.

21. Et si verum cogitemus, fratres, difficilius fecit quam quod facturus est. Quid est quod est: difficilius fecit? Iustificavit {impium 57, ex idolatra fecit fidelem, ex ebrioso sobrium, ex luxurioso parcum, ex avaro donantem res suas, non donantem venatoribus plaudente diabolo, sed donantem pauperibus coronante Christo, et acquirentem sibi illud quod transire non possit. Difficilius erat quod fecit. Qui enim ex impio fecit pium, pio non reddet praemium? Advertite, fratres mei. Quid est incredibilius? Ex impio facere pium, an ex pio facere angelum? Impius et pius contraria sunt. Pius et angelus non sunt contraria. Ex vicino te non implebit, qui ex contrario te mutavit? Iam enim cum pius esse coeperis, imitari incipis vitam angeli. Cum autem impius esses, remotus eras a choro angelorum. Venit autem fides et iustificavit te. Humiliaris Deo, qui blasphemabas Deum. Et qui conversus eras ad creaturam, iam desideras Creatorem. Ecce quid tibi praestitit: exhibuit in orbem terrarum Ecclesiam suam; sicut eam promisit, exhibuit. Praedicta est idolatria aliquando interficienda et auferenda: legerunt ea maiores nostri et non viderunt, nos autem legimus et videmus}. Praedictae sunt haereses, praedicta schismata: etiam ipsa sunt. Unde non turbantur christiani quando haereses et schismata vident. Certius enim sperant eventura quae promissa sunt, quando eveniunt quae praedicta sunt.

Felicitas et infelicitas nunc permixtae.

22. Fugite ergo scelera omnium haeresum et schismatum, fugite sacrilegia gentium, curiositates daemonum, adorationes idolorum, sacrilegia remediorum, consultationes mathematicorum. Fugite ista, fratres. Quid in eis speretis, non habetis. Propter vitam futuram numquam promiserunt; propter praesentem, si dicant, vobis mentiuntur. Exsistat aliquis qui dicat: " Mihi, scio, verum dixit mathematicus, et mihi scio quia verum dixit sortilogus, et illud remedium habui, et valuit ". Hoc solum sciat caritas vestra, quod facile videri potest. Felicitas et infelicitas praesentis temporis, quae nec vera felicitas est nec plena infelicitas, permixte sparsa est per omnes homines. Si soli essent secundum tempus felices qui ista faciunt, deberetis vos, fratres qui credidistis, propter futuram felicitatem contemnere praesentem. Cum autem videatis permixte sanos et illos qui faciunt et illos qui non faciunt, permixte morientes et qui non faciunt et qui faciunt, permixte divites et pauperes et qui faciunt et qui non faciunt, permixte honoratos et ignobiles et qui faciunt et qui non faciunt, cum ergo felicitatem vel infelicitatem temporalem permixtam videatis in genere humano, quare non cavetis aeternam infelicitatem, cum dicetur: Ite in ignem aeternum 58, et comparatis veram felicitatem cum dicetur: Percipite regnum 59?

Qui diabolo consenserit, cum illo damnabitur.

23. " Iuno, inquit, parientibus praestat, et Mercurius venatoribus vel litteratis et Neptunus navigantibus ". Falsa sunt haec. Nam si vera sunt, non pariant bene mulieres quae Iunonem blasphemant. Quid magnum est, fratres mei, ad haec videnda oculos aperire? Numquid et ista prophetae praenuntiaverunt? Vos ipsos interrogate: genus humanum respondeat. Naufragent omnes qui non colunt Neptunum? Damnum patiantur omnes mercatores qui derident Mercurium? Si autem ista falsa sunt, vitam futuram numquam vobis promiserunt, ad vitam praesentem nihil prosunt. Quare coluntur, nisi ut obligent pedes euntium viam Domini 60, ne quaerant immortalitatem et aliquam requiem post labores et difficultates huius vitae? Opponit se enim ille diabolus cum angelis suis, et quasi necessarium se facit ut vos in servitutem redigat. Utimini potius libertatem; maior est qui vos redemit, quam ille qui oppugnat. Quicumque huic consenserint, cum illo damnabuntur; quicumque in Christum crediderint, cum illo damnabunt. Haec futura sunt, sed ex his quae iam venerunt conicite quae restant.

«Crux Christi in frontibus regum est».

24. Praedictae sunt persecutiones futurae christianis a regibus mundi: evenerunt, facta est strages martyrum, et putabant qui haec faciebant se posse interficiendo finire christianos. Ecclesia sanguine suo crevit, persecutores victi sunt, qui patiebantur persecutionem vicerunt. Etiam hoc praedictum est. Ipsos quoque reges subdituros colla iugo Christi invenimus in Scripturis sanctis 61, a quibus primo quasi cavenda videbatur Ecclesiae persecutio. Et hoc factum est, fratres: iam crux Christi in frontibus regum est, adorant reges quod irriserunt Iudaei. Et quia sic dictum est: Infirma huius mundi elegit Deus ut confundat fortia, et ignobilia huius mundi elegit, et ea quae non sunt tamquam quae sint, ut quae sunt evacuentur 62, venit Dominus noster Iesus Christus ad salutem non tantum pauperum, sed et divitum, non tantum plebeiorum, sed et regum. Noluit tamen eligere in discipulatum reges, noluit divites, noluit nobiles, noluit doctos, sed elegit pauperes, idiotas, ignobiles, piscatores, ubi magis claresceret gratia eius. Venit enim dare humilitatis poculum et sanare superbiam. Et si primo vocaret regem, diceret rex dignitatem in se electam; si vocaret primo doctum, diceret doctrinam suam electam. Qui vocabantur ad humilitatem, per humiles vocari debuerunt. Itaque non lucratus est Christus de imperatore piscatorem, sed de piscatore imperatorem.

Ad Christum genus humanum concurrit.

25. Veniunt modo reges Romam. Magna res, fratres, quomodo impletum est. Quando dicebatur, quando scribebatur, nihil horum erat. Mirum est: attendite et videte, gaudete. Sint curiosi qui eam nolunt attendere, ad ista eos volumus esse curiosos: relinquant vanarum curiositatum scelera et nugas, aliquando sint ad Scripturas divinas curiosi, inveniant tanto ante praedicta esse quae modo vident. Mirantur enim in nomine crucifixi concurrere et confluere genus humanum, a regibus usque ad pannis vestitos. Nulla aetas praetermissa, nulla secta, nulla doctrina. Non enim crediderunt indocti et non crediderunt docti, aut crediderunt ignobiles et non crediderunt nobiles, aut crediderunt mulieres et non crediderunt viri, aut crediderunt pueri et non crediderunt senes, aut crediderunt servi et non crediderunt liberi. Omnis aetas vocata est ad salutem, omnis aetas iam venit, omnis dignitas, omnis copia et facultas humana. Iam intus sint omnia. Iam pauci foris remanserunt et adhuc disputant; evigilent aliquando vel ad strepitum mundi: clamat totus mundus.

Imperator ad piscatoris sepulcrum pergit.

26. Veniunt, ut dicere coeperam, reges Romam. Ibi sunt templa imperatorum qui superbia sua divinos sibi honores exegerunt ab hominibus et, quia poterant - reges enim erant et dominatores -, extorserunt potius quam meruerunt. Cui potuit tale aliquid extorquere piscator? Ibi est sepulcrum piscatoris, ibi templum est imperatoris. Petrus ibi est in sepulcro, Hadrianus ibi est in templo. Templum Hadriani, memoria Petri. Venit imperator. Videamus quo currerit, ubi genua figere voluit: in templo imperatoris, an in memoria piscatoris? Posito diademate, pectus tundit ubi est piscatoris corpus, cuius merita cogitat, cuius coronam credit, per quem cupit pervenire ad Deum, cuius orationibus se adiuvare sentit et invenit. Ecce quae fecit ille crucifixus et irrisus in cruce, ecce unde stravit gentes, non saeviente ferro, sed irriso ligno. Bibant ergo superbi poculum humilitatis, humiliato Christo. Dignentur esse humiles, iam cognoscant medicamentum suum, veniant et credant.

«Sit in te gemitus confitentis».

27. Hortamini eos, fratres, non tantum verbis, sed et moribus vestris, et nos hortamur ut iam non differant. Forte enim aliqui cogitant et dicunt: " Cras ero christianus ". Si cras bonum est, et hodie bonum est. Neque enim ut sit christianus, a mathematico quaesiturus est diem. Omnem diem Deus fecit. Ille tibi bonus est dies, quo boni aliquid gesseris. Si ergo bonum est credere in Christum, ut fide mundetur cor 63 et sanetur ille oculus lucem tantam visurus, quare differatur, quare vox corvina remansit in hominibus? " Cras cras ", corvus dicit, qui de arca missus non reversus est; columba reversa est 64. Corvus " cras " clamat, columba cottidie gemit. Non ergo in te sit vox differentis, sed gemitus confitentis. Quicumque fatigati sunt audiendo, ignoscant studiosis. Quicumque adhuc volunt audire, ignoscant fatigatis, quia et tempore urgemur finire sermonem. Nam tantam vestram aviditatem videmus in Christo, ut plura possetis audire, sed tempus tenere non possumus. Quicumque hic sunt qui non crediderunt, ecce sumus, ecce est Ecclesia: si volunt, credant. Si differendum putant, quod, arbitror, iam putare non debent, locum faciant acturis divina mysteria.

Et postquam pagani egressi sunt:

Dei verbum in moribus ostendatur.

28. Iam, fratres, et hesterno die diximus vobis et nunc dicimus et semper rogamus, ut bene vivendo lucremini eos qui nondum crediderunt, ne et vos sine causa credideritis. Rogamus vos ut, quomodo vobis placet verbum Dei, sic placeat et in moribus vestris, non in aure sola, sed et in corde, non corde solo, sed et in vita, ut sitis familia Dei apta et placita oculis eius ad omne opus bonum 65. Omnino, fratres, non dubitamus quia, si vos digni Deo vixeritis, cito nullus eorum qui nondum crediderunt in infidelitate remanebit.