SERMO 360/A

Tractatus sancti Augustini episcopi
de testimoniis Scripturarum
contra Donatistas et contra Paganos

Patres audierunt, nos videmus.

1. Fidem parentibus nostris Dei promissa fecerunt, fidem nobis Dei dona impleverunt. In illis promissum est nobis, in nobis redditum est et illis. Duo sunt sensus corporis per quos intrat fides: auditus et visus. Audierunt illi, videmus nos. Sed et in nobis illi vident, et nos in illis audivimus. Propterea et ipsam Ecclesiam alloquitur Deus: Audi, filia, et vide. Audi, inquit, et vide, et obliviscere populum tuum et domum patris tui, quoniam concupivit rex speciem tuam. Quis rex? Sequitur et dicit: Quia ipse est Deus tuus 1. Qualis ergo haec et quanta dignitas feminae, cui rex Deus et cui Deus maritus? Audi, inquit, et vide, et obliviscere populum tuum et domum patris tui. Aliquid figit in memoria, ut aliud tollat de memoria. Erat enim sub alio patre et in alio populo. Infidelibus quippe adhuc, et adhuc tenebris 2, dicebat Dominus: Vos a patre diabolo estis 3. Populus autem impiorum diaboli filius et turba, pertinens tamquam membra ad caput perditum. Huius patris domum et hunc populum iubetur oblivisci audiendo et videndo, ut etiam ipsa ex alio psalmo respondeat in suis fidelibus: Sicut audivimus, ita et vidimus 4.

Deus nobis culpas remisit, bona cuncta donavit.

2. Auditum est a patribus nostris: In semine tuo benedicentur omnes gentes 5. Hoc videtur a nobis, quia impletur in nobis. Auditum est: Erit radix Iesse, et qui exsurget regnare in gentibus, in eum gentes sperabunt 6. De Iesse David, de David progenies Christi. Radix Iesse Christus regnat in gentibus, in eum gentes sperant. Sperant in regem suum provinciales regis et servi dominantis et coheredes fratris 7. Hoc, sicuti est in varietate vestis reginae contextum, ita est nostris oculis fideique perspicuum. Dictum est enim de hac regina: Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumamicta varietate 8. Quae varietas vestis? Numerositas linguarum. Aliter loquuntur latini, aliter graeci, aliter punici, aliter hebraei, aliter syri, aliter indi, aliter cappadoces, aliter aegyptii. Varietas in colore, unitas in textu. Multi enim colores, textus unitate conclusi, depingunt, non scindunt. Varietas linguarum, sed non varietas doctrinarum. Varietas locutionis, sed unitas caritatis. Et quomodo dicat Apostolus: Gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae 9, ubi oculi Dei sunt, ubi conspectus eius cui placuimus, <nisi> quia, cum peccatores essemus, remittendo nobis unde displicebamus, donavit nobis unde placeamus? Quia ergo hoc factum est ut possemus illius dono, non merito nostro, dicere cum Apostolo et ex Apostolo: Gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae, propterea et de illa regina dicitur: Omnis pulchritudo filiae regis intrinsecus 10. Veste forinsecus decoratur ad faciem, fide formatur intrinsecus ad salutem. Unde, nisi audiendo et videndo, cui dictum est: Audi, filia, et vide 11, ut responderet, sicut diximus, et concineret et quodammodo resonaret omnibus membris suis: Sicut audivimus, ita et vidimus 12?

«Gedeon rem praesentem petebat, futuram praenuntiabat».

3. Orbis terrarum christianis nudus erat et inopia gratiae siccus erat. Unus populus Deum colens, natus ex Abraham stirpe carnis et serie generationis; in quo populo erant multi sancti, prophetae, iusti, patriarchae, patres nostri; ibi gratia in colendo Deo, et meritum promerendi et spes accipiendi mercedem. Et haec una gens erat inter omnes gentes, ab hac gratia vacuo toto orbe terrarum. Ventum est ad nostra tempora: gens illa una ab hac gratia sicca remansit, et irrigatus est orbis terrarum. Hoc apud patres nostros quomodo sit praesignatum, accipite. Post solutionem propono quod propositum solvi solet. Itaque iam post istam praelocutionem cum dixero, ignoscite. In libro Iudicum scriptum est quod Gedeon iturus ad proelium et pugnaturus pro patria contra alienigenas signum petit 13. Videbatur signum petere ad praesens negotium, sed illi praesenti negotio signum illud non congruebat. Rem praesentem petebat, futuram praenuntiabat. Quid enim petit? Accipite. Petit a Deo ut vellus lanae poneret in area, in quo vellere voluit invenire pluviam, ut illud vellus humectum esset, area tota sicca. Petit alterum signum et dicit Deo: " Domine, ne irascatur mihi furor tuus. Petam adhuc alterum et temptabo adhuc iterum in vellere 14. Hoc peto ut tota area humecta sit, vellus siccum ". Accepit; invenit alio die siccum vellus, aream rigatam. Area est orbis terrarum, in vellere populus Iudaeorum. Totus orbis terrarum ista gratia vacuus erat, area ergo sicca erat. Haec gratia apud populum iudaicum erat, sed in vellere. Quid est in vellere? Non in manifestatione fidei, sed in nube secreti erat, sed in aperto non erat. Non erat ad ostendendum ut appareret, sed exprimendum ut manaret. Expressum est vellus, et implevit pelvem aqua 15. Nec frustra pelvem. Etenim pelvis a pedibus luendis dicta est, id est a pedibus lavandis, tamquam pelvis, quod pedes luat. Ergo et ipsa expressio velleris Christum manavit. Christus enim commendans humilitatem in pelve discipulis pedes lavit 16. Nunc ergo siccum vellus est, expressus est inde Christus. Vere expressus est, quia per pressuras eiectus. Dixerunt enim coloni: Hic est heres, venite, occidamus eum, et nostra erit hereditas. Et occiderunt eum, inquit, et eiecerunt eum extra civitatem 17. Expresso vellere, foras aquam miserunt. De qua tamen ut humilitas extenderetur expressi, abstulit inde quos voluit 18, et iit ad gentes, ut aliud signum impleret: sicco vellere, aream rigavit. Et haec fides non est in nube velleris, sed in aperta manifestatione: omnibus praedicatur, ab omnibus cognoscitur. Sacramentum habet in secreto, verbum in publico. Haec quemadmodum dicta sunt, ita sunt; quemadmodum promissa, ita reddita. Sicut audivimus, ita et vidimus 19, quia nobis in unitate dictum est: Audi, filia, et vide 20.

Scripturarum codex crimen haereticorum ostendit.

4. At vero haeretici, ab istius orbis compage separati, nec audire volunt quod legunt nec videre quod norunt. Ad nuptias invitati sumus, sponsam laudavimus et ex divinis testimoniis commendavimus. Commendavimus nos nobis, immo nos Dominus commendat omnibus. Ipse enim promisit, ipse exhibuit. Aperiant oculos et videant quod audierunt. Audis mecum, vide mecum. Immo quod peius est, et audis mecum et vides mecum et non es mecum. Quid ergo mirandum est, fratres, si nolunt tenere pagani quod spernunt, cum nolunt credere donatistae quod legunt? Paganus codicem meum in flammam mittere voluit, ipsam Scripturam detestatus est, ipsam persecutus est. Quid mirum, si dolet videre quod voluit incendere? Tu vero, haeretice, istum codicem te dicis a flamma servasse. Quem noluisti ut incenderetur, agnosce cum profertur, audi cum legitur. Certe in hoc codice est: In semine tuo benedicentur omnes gentes 21. Certe istas litteras ardere noluisti. Quare in eis cupiditate dissensionis arsisti? Quare, obsecro, nisi quia mentiris, nisi quia te servasse dicis, quod tu tradidisti? Non quaeramus antiqua quae gesta sunt: codex ipse proferatur, ipse a flamma servatus iudicet inter nos. Videamus quis ad flammam aeternam pertineat, quis flammae temporali tradiderit codicem. Et qui incendere et qui tradere ausus est, perire illam voluit, sed non periit. Servata est, salva est: profertur. Quaeris a quo tradita, quaeris a quo servata? Proferatur, legatur. Qui crediderit, non tradiderit. Vis videre quam mihi cara sit illa Scriptura? Legitur, et sequor. Vis videre quam tibi odiosa sit? Legitur, et repugnas, resistis, alienas auditum. Cum aures in corde non habes, clausisti cor tuum; pulsat Scriptura quam te servasse, dicis, et non aperis. Si vere servasti istum codicem, melior est arca tua quam cor tuum. Sed absit ut credam te quaesitum servasse quod lectum video recusasse. De codice servato vis concinnare crimen meum, de codice lecto ostendo crimen tuum. Paganus, si non credit, odit quod lego; tu, qui te non vis videri ad impietatem perductum per paganum, vicisti impietate paganum. Ille odit et proicit, tu tenes et negas. Me dicis incendisse testamentum, quem vides tenere hereditatem; te dicis servasse testamentum, cum te feceris exhereditatum. Testamentum profero, testamentum lego: non vis ut proferam, tu profer. A te proferatur, quod pro me legatur. Tu profer, tu tene, tu aperi, vide, lege. Manus tenentis, oculi videntis, lingua sonantis mihi militant. Ex te, contra te, ago causam meam. Ille qui recitat codicem in congregatione tua, lector est tuus, testis est meus. Sed isti audiunt et vident, illi nec audiunt nec vident. Transeamus ab his et sinamus eos, si fieri potest sine studio animositatis, de sua impietate cogitare.

Christianorum fides habet reprobatores, sed Deum habet probatorem.

5. Pagani autem reliqui, adhuc ideo reliqui, ut adhuc habeat fides nostra reprobatores, ut Deum habeat probatorem. Alloquatur eos, et sciant quia quod fit scriptum est antequam fieret, et praedictum est quia futurum erat; et non expavescant quia fit quod ipsi nolunt, sed credant quia fit quod Deus promisit futurum. Vellent illi fieri voluntatem suam, sed Deus maluit implere promissionem suam. Non irascantur. Ille melior, puto, ille potentior. Quantumlibet superbi sint, maior est Deus. Pauca ergo quae pro temporis angustia potuimus, de Scripturis sanctis excerpsimus, quomodo praedixerint prophetae futurum quibusdam temporibus ut idola de medio tollerentur, et hoc impletum est, quemadmodum praedixerunt futurum ut Ecclesia per orbem totum diffunderetur, et sic impletum est. Non ergo multum succenseamus paganis, quia nolunt credere de idolis, cum haeretici nolint credere de Ecclesia. Utrique vident, utrique non credunt, sed alii negligunt, alii legunt. Non tantum pagani crimen est non credere quod negligit, quantum haeretici non credere quod legit. Sed tamen et pagani eo ipso quo implentur quae praedicta sunt, debent agnoscere praedictorem et impletorem. Quae ergo dicta sunt de hac re, accipite.

Idolorum cultus in libro Sapientiae reprobatur.

6. In libro Sapientiae scriptum est ita: Propter hoc et in idolis nationum erit respectus 22. Tamquam enim non respiciebat Deus diu adorata idola, diu sacrificatum idolis. Qui semper videt, aliquando respexit. Vidit ad patientiam, respexit ad vindictam. In idolis, inquit, nationum erit respectus, quoniam creaturae Dei ad odium factae sunt 23. Irritant enim Deum de creaturis Dei. Quomodo irritant de creaturis Deum? Faber enim fecit deum, sed Deus lignum. Aurifex fecit idolum, sed Deus aurum. Quid de re illius facis quod oderit, de creatura Dei formas male quod oderit? Tu bene formare quod diligat. Imaginem tuam vis ponere in ligno, imaginem Dei recipe in te. Quid deles intus et quid sculpis foris? Creaturae, inquit, Dei ad odium factae sunt, et in temptationes animis hominum, et in muscipulam pedibus insipientium. Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum 24. Si laudatur mulier habens multos viros, laudetur et anima colens multos deos. Si adultera est mulier per veros viros, quanto magis anima per falsos deos? Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum, et adinventio illorum corruptio vitae 25. Ecce quomodo addixit, videamus quid praedixit: Neque enim erant ab initio neque erunt in perpetuum 26.

Zacharias propheta idolorum finem praenuntiat.

7. Dicit etiam Zacharias sanctus propheta: In die illo 27. Videte quid dicat, et agnoscite diem. Diem quippe ponit pro tempore, sicut Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis 28. Quid ergo Zacharias? In die illa erit locus apertus domui David 29. Hoc est illud quod dicebam clausum esse in vellere, apertum in area. Erit locus apertus, erit Ecclesia manifesta. Quid est erit locus apertus? Non potest civitas abscondi super montem constituta 30. Erit locus apertus domui David. Et erit in die illa, exterminabit Dominus nomina simulacrorum a terra, et in totum non erit illorum mentio 31. Audiant ista pagani. Videant hoc fieri quod praedictum est. Si amant divinationem, agnoscant divinitatem. Quid pro magno eunt ad unum delirum mathematicum de uno homine consultum - et plura falsa quam vera dicat per casum, qui in falsis facit occasum? Quid ergo mathematicum vult audire dicturum de uno homine? Audiat Deum praedicentem de humano genere. De terra delentur nomina idolorum, scribuntur in caelo nomina christianorum 32.

Eadem in libro Isaiae denuntiatur.

8. Dicat etiam Isaias: Humiliabitur et cadet iniuria hominum, et exaltabitur Dominus solus in illa die, et omnia manufacta abscondent, inferentes in speluncas et in cavernas petrarum 33. Videte si non est, videte si non fit, videte si mentitur Scriptura. Quasi nos idola quaeramus et non cultores idolorum cultores Dei facere velimus, abscondunt in terra, abscondunt in spelunca, abscondunt in caverna petrae. Ubilibet abscondant, inde eruitur, cum in corde evertitur. Quam multi deos suos falsos perversi absconderunt, et correcti prodiderunt. Nam omnino duo ipsa genera hominum videmus esse in Ecclesia, immo unum inde genus in Ecclesia, alterum iam in vicinitate Ecclesiae, et eorum qui abscondunt, et eorum qui repellunt et proferunt. Utrumque genus praedixit Deus. Audistis de genere abscondentium, audite de genere prodentium atque proicientium in ipso capitulo, in uno Isaiae testimonio: Exaltabitur, inquit, Dominus solus in illa die, et omnia manufacta abscondent, in speluncas et in cavernas petrarum et in scissuras terrae, a facie timoris Domini, a claritate fortitudinis eius, cum exsurrexerit confringere terram 34. Quid est confringere terram? Terrere terrenos. Propterea omnem audacem si timuerit, dicimus timore confractum. Non mirum quia terra timet, caelum enim tonat. In Scripturis propheticis tonitrua sunt. Ergo abscondent illi. Quid alii? Etiam ipsi a timore, sed meliore. Illi a timore legum abscondunt, isti a timore divinae legis proferunt et proiciunt. In utrisque timor est, sed timore alii proficiunt, alii deficiunt. De abscondentibus audivimus, aliud genus audiamus. In illa enim die expellet homo abominationes suas argenteas et aureas quas fecerunt 35. Mirum est expelli aurum et argentum: expellit pietas quod amat impietas. Expellunt abominationes suas, numquid non expellunt et ligneas, expellunt et testeas, expellunt et lapideas? Tamen ad commendationem devotioris animi, expellunt, inquit, aureas et argenteas. Quid amat, qui iam aurum non amat? Quae damna timet, qui damna auri argentique non timet? Expellunt abominationes argenteas et aureas quas fecerunt adorare. Vana et noxia 36 illi abscondunt, illi expellunt: abominatio tamen tollitur. Tollatur, atque utinam ut de locis terrarum, sic de cordibus terrenorum. Per manus servorum suorum Deus de locis tollat haec, per manum suam de cordibus.

Hieremias simulacrorum utilitatem non fuisse dixit.

9. Audiamus etiam Hieremiam. Quamvis hoc hesterno etiam die commemoraverim, dulce est nimis et hodie repetatur - non enim possumus fastidire -: Domine, virtus mea et auxilium et refugium meum in die malorum 37. Non iam refugium meum lapis et lignum, non iam refugium meum aurum et argentum, opera manuum hominum 38. Non, inquit, confugio ad eos qui fugere non possunt: Pedes enim habent et non ambulant 39. Domine, refugium meum in die malorum 40, in die temptationum, in die laboris huius, in die infirmae vitae, in die suspiriorum ex desiderio supernae Hierusalem. Quamdiu enim non sumus ubi esse cupimus, dies malorum est. In spe gaudemus, nondum in re. Inde est et in alio psalmo: Deduxisti me quia factus es spes mea 41. Spes nostra in via, cum ducit. Et quomodo refugium? Turris fortitudinis a facie inimici 42. Quid ergo de idolis, quid futurum erat? Ad te, inquit, gentes venient ab extremo terrae et dicent: Quomodo mendacia possiderunt patres nostri43 Ipsum quomodo admiratio est filiorum de errore patrum suorum, tamquam dicant: " Quomodo prudentes erant maiores, quomodo ista coluerunt, quomodo rectitudinem suam ante lignum et lapides curvaverunt, quomodo relinquentes a quo facti sunt possiderunt vana quae fecerunt, quomodo mendacia possiderunt patres nostri? ". Quae sunt illa mendacia? Simulacra, et non est in eis utilitas 44. Solent enim avaris nonnullis videri aliquando utilia mendacia; et iurat negotiator ut carius vendat, in lucro iurat ut acquirat, in lucro mentitur ut acquirat, in idolo mentitur ut pereat. Nec in illis mendaciis utilitas est, si veram et salubrem utilitatem cogitemus. Sed vel illa est quae videtur hominibus, quae putatur ab imperitis. Hic quid tandem erogas ut fabrum conducas, erogas ut pascas, erogas ut ornes, erogas ut colloces, erogas ut sacrifices? Totum erogas ut nihil acquiras, multa perdis ut pereas.

Pereant idola de terra et de sub caelo.

10. Item Hieremias: Secundum vias gentium ne ambulaveritis 45. Eia, fratres mei, nemo vestrum defendat idola. Omnis idoli defensor cultori vicinus est. Secundum vias gentium ne ambulaveritis, et a signis caeli nolite metuere, quoniam timent ea aspectus eorum 46. Quoniam legitimum est gentium timere a signis caeli, id est eligere dies quando proficiscaris, quando uxor ducatur, quando tela erigatur et quando alia discindatur, quoniam legitima eorum vana sunt 47. Et audi iam de idolis: Lignum est de silva excisum, opus fabri et conflatio argenti 48. Rem notam videtur dicere, sed nimis surdus est cui dicit. Excitat eum tamquam a somno, ut videat et corde quod videt oculis. Opus fabri et conflatio, argento et auro adornata sunt, in incudibus et clavis firmaverunt ea, et non movebuntur 49. Per se enim non movebuntur: mobiles corpore portant immobilem. Non portarent immobilem mobiles corpore, si essent immobiles corde. In incudibus et clavis firmaverunt ea, et non movebuntur. Argentum caelatum. Et additum est: Non ambulabunt. A Tharsis veniet aurum Ophaz -pretiosum aurum et magnum -, et manus artificum, opus artificum omne, hyacinthum et purpuram vestient ea. Sublati tolluntur, quoniam non ingrediuntur. Nolite timere ea, quoniam non laedent, et bonum non est in illis. Sic dicetis eis. Quid dicemus eis? Dii qui caelum et terram non fecerunt, pereant de terra et de sub caelo 50. Quid est sic dicetis eis? Christiani estis, prophetam auditis: sic dicite eis, nolite tacere. Dii qui caelum et terram non fecerunt, pereant de terra et de sub caelo. Numquid de caelo, ubi numquam fuerunt? Advertant ista praedicta et illi cultores, advertant et credant. Pereant isti de sub caelo, illi scribantur in caelo 51. Certe sic dicitis eis; nolite seduci ab eis qui dicunt: " Nec colas nec derideas ". Accipe potius, christiane, prophetam; Deum audi potius per prophetam: Dicetis eis: Dii qui caelum et terram non fecerunt, pereant de terra et de sub caelo isto 52. Et tamquam diceret: " Quem colam, cum illi perierint? ", Deus fecit caelum et terram in virtute sua 53. Quid vis colere terram, cum terra et in terra et tu factus ex terra? Habes Deum fundantem terram. Non a te recessit opere, non est alienus et a corde. Ipse fecit quod calcas, ipse fecit quod suspicis, ipse est in quem credis. Deus fecit terram in virtute sua, fundavit orbem terrae in sapientia sua 54. Forte de Christo non dixit qui dixit: Deus fecit terram in virtute sua, fundavit orbem terrae in sapientia sua? Paulum apostolum audi: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam 55. Extendit caelum et multitudinem aquarum in caelo et eduxit nubes ab extremo terrae, fulgura in imbres fecit et eduxit lumen de thesauris suis. Fatuatus est omnis homo ab scientia sua, et confusus est omnis artifex super sculptilia sua, quoniam mendacia conflaverunt, non est spiritus in eis. Vana sunt, opera illusa, in tempore visitationis suae interibunt 56. Intereunt falsi dii, sed tu non remansisti sine Deo vero, si sis Iacob filius minor, cui servit maior 57. Pereant dii falsi, tene tu verum. Audi enim quid sequatur: Non est huiusmodi portio Iacob 58. Ista vana, isti dii falsi peribunt, sed non perit portio Iacob. Portio Iacob: hereditas Iacob. Hereditas Iacob quam dat Deus, an ipse Deus? Audeo dicere quia ipse Deus. Accipio psalmum, evidens sententia est: Domine, pars hereditatis meae 59. Non est huiusmodi portio Iacob, quoniam qui finxit universa, hic est hereditas eius, Dominus nomen eius 60.

Timemus Deum zelantem, servemus mentis castitatem.

11. Audivimus praedicta, quae futura sint idolis; audiamus praecepta, quae facienda sunt idolis. Nemo dicat: " Peritura certe dicta sunt simulacra: perdat ille. Tu quid frangis? ". Sed Deus per illos ea voluit perdere, quos noluit perire. Et inducet te, inquit, ad amorrhaeum et ethaeum et pheresaeum et chananaeum et gergezaeum et evaeum et iebusaeum, et exteram eos. Non adorabis deos illorum neque servies eis. Non facies secundum opera ipsorum, sed deponendo depones et confringendo confringes simulacra eorum 61. Et iterum: Ecce ego eiciam ante faciem vestram amorrhaeum, chananaeum et ethaeum et pherezaeum et evaeum et gergezaeum et iebuzaeum. Ne ponas testamentum cum eis insidentibus terram, in quam introibis ad eos, ne sit tibi offensio in vobis. Aras eorum deponetis et titulos eorum confringetis et lucos eorum excidetis. Non enim adorabitis deos alienos. Dominus enim Deus zelans est, nomen eius Deus zelator 62. Audite, fratres, exhorrescitis quia dictum est: Dominus zelans est. O anima Ecclesiae, o illa coniux, times virum zelantem: serva castitatem.