Sermo sancti Augustini habitus de epiphaniis
1. Anniversaria celebratio diei huius anniversarium sermonem a nobis exigit, debitum auribus et cordibus vestris et, si pie auditis, debitum etiam moribus vestris. Omnis enim vitae nostrae fructus iustitia est, merces vita aeterna est, initium iustitiae fides est. Neque enim ad hoc vocati sumus quod iam videmus, nec quod promissum est iam tenemus. Sed quia promissor verax est, prius vivendum est in spe, ut vivere mereamur in re: quod promisit Deus sine dubio daturus est. Sed quia magnum est quod daturus est, differendo extendit desiderium ad hoc, ut capaces nos faciat tanti muneris. Neque enim daturus est quae sunt in hoc saeculo bona pereuntia, mutantia, fragilia, quae, cum abundant, implent timoribus, cum autem recesserint, implent maeroribus. Sed daturus est - quid putas? - terrenumne aliquid? Absit! Aliquid caeleste, tale quale videmus oculis corporis? Et hoc vile est in comparatione promissi muneris, cui capiendo corda mundantur 1. Si enim nunc tibi aliquid daret Deus quod ad praesens tempus pertinet, oculos tuos quaereret ad videndum quod daret. Quia vero illud dabit quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit 2, sicut Apostolus dicit, quid tibi parat cui det? Beati, inquit, mundicordes, quia ipsi Deum videbunt 3. Totum ergo praemium nostrum erit videre Deum. An vile praemium est videre a quo factus es? Extendas licet sinum cupiditatis tuae, sis avarus ad desiderandum quod tantus promisit: melius tibi non potest dare quam se. Quidquid enim fecit Deus, factore vilius est et inferius.
2. Et unde incipit creatura Dei? Ab angelis. Et quo desinit creatura Dei? Usque ad terrena mortalia. Sursum versus finis creaturae est, ultra quem Deus est. Deorsum versus finis creaturae est, ultra quem nihil est. Incipe ergo numerare dona interim quae habes, nondum acceptis illis quo vocatus es. Incipe. Vide bona terrena, lucem, aeris alimentum quoddam sine quo esse nullo tempore possumus, deinde fructus terrae, fontes, salutem ipsam corporis et quaeque talia commemorari possunt, quae breviter perstringenda fuerunt: dona Dei sunt, munera divina sunt. Sed noli ista pro magno concupiscere ab illo ad cuius imaginem factus es 4. Haec enim tibi cum pecore adhuc vides esse communia nec invenies a quo ea sumas, nisi ab illo vero Deo omnium creatore et largitore; non tamen quia et haec ipse dat, iam debes his esse contentus: servat aliquid imagini suae quod non dat pecori. Quaeramus ergo quid sit, et commemoratum desideremus, desideratum exspectemus et, ut possimus adipisci, quod iubet qui promisit faciamus.
3. Ibi merces, hic opus. Promissor mercedis etiam praecepti est dator: qui praedicit quid accipias, iubet quid facias. Si amas fidei mercedem, ne defugias operis laborem. Dabit: Deus enim verax est. Quisquis promittit et non dat, duobus modis non dat, aut quia mendax est, aut quia non potest. Quid tale de Deo dicere possumus? Numquid mendax est veritas? Numquid aliquid Omnipotens non potest? Si ergo et verax est et habet unde det, quare te fallat? Erige mentem tuam, securus spera: potens est, aeternus est qui promisit. An times ne, cum feceris, antequam accipias, succedatur promissori tuo? Quid ergo promissum est, hoc potius videamus. Transcendamus bona ista cum pecoribus communia; videamus quid proprium habeat homo plus pecore quod iam tenetis: loqui, intellegere, dignoscere verum et falsum, iustum et iniquum, ipsum denique a quo factus est.
4. Magnum opus est quaerere quem magna merces est invenire. Distat ergo homo a pecoribus eloquendo, immo distat a pecoribus loquendo, a quibusdam hominibus eloquendo. Magnum hoc donum eloquii, magnum bonum, sed habent hoc et mali. Non est commune cum bestiis, sed est commune cum iniquis. Multi habent eloquium et mali sunt, et ipso eloquio multos circumveniunt et potentiam sibi temporalem requirunt. Isti omnes damnandi, sed tamen homines. Quaere aliquid a Deo quod non solum cum pecore commune non habeas, sed nec cum homine malo. Iam si de eloquio dixi, hoc et de divitiis accipe. Non enim divitias pecoribus, sed hominibus dedit. Ad homines enim pertinet regere, imperare, gubernare. Sed tamen multi etiam mali divitias habent: adhuc terrenum hoc bonum et boni habent et mali habent, et boni non habent et mali non habent. Quaere aliquid altius. Quid times ne, cum aliquid electum inveneris quod nec pecoribus nec malis hominibus dari possit, Omnipotens tibi dare non possit, qui te vocavit ad opus faciendum et ad munus recipiendum? " Inveni aliquid ". Quid inventurus es? Ingenium habent et mali, memoriam habent et mali, divitias - ut dixi - habent et mali, honores temporales atque potentiam habent et mali. Quid inventurus es?
5. O si audias me, nihil quaeras a Deo nisi Deum. Hoc plane cui dederit, etiam bonum eum facit. Non potest esse commune cum malis quod acceptum discernit a malis. Aliud est enim bonum de quo boni aliquid facias, et aliud est bonum quo bonus fias. Omnia bona praeter Deum talia sunt de quibus facias bene, Deus tale bonum est quo bonus fias. Aurum habes: bonum est, sed unde bene facias. Eloquium habes: bonum est, sed unde bene opereris. Salutem corporis habes: utere bene. Multi enim per infirmitatem correcti sunt et per sanitatem praecipitati sunt. Multi bono suo aegrotaverunt, malo suo convaluerunt. Ergo et ipsa sanitas corporis, quod est patrimonium pauperis, nisi in usum bonum conversa fuerit, etiam noxia est. Ingenium acutum, magnum bonum, sed adhuc tale quod et boni bene et mali male uti possint: nondum est bonum quo fias bonus. Omnes perversitates omnium errorum, omnes sectae praevaricationis et impietatis ingenii magni auctores habuerunt. Non eas pepererunt qualescumque homines, ab acutis hominibus institutae sunt. Ad perniciem generis humani theatricae omnes nugae non sunt inventae, nisi ab ingeniosis hominibus. " Inimica omnia, certe turpia ". Sunt turpia, inquis. Quomodo ergo honeste spectatur quod turpiter agitur? Turpe hoc fateris esse, et faves ut possit esse. Nescio quem peiorem dicam: venditorem turpitudinis an emptorem. Et tamen ab acutissimis ingeniis haec inventa atque instituta sunt. Ergo et ingenium bonum est, sed si bene utaris. Adhuc ea bona commemoravi unde bene facias, non unde bonus fias. Si bonum illud accesserit unde fias bonus, ceteris bonis uteris bene. Si autem illud bonum non accesserit quo bonus efficiaris, unde poteris malus bene uti ceteris bonis? Quod est bonum quo fis bonus? Ipse est Deus.
6. Est quaedam res quae mente conspicitur. Non enim oculi habent quod videant, et mens non habet. Quid est melius: corpus an animus? Puto quia et corpora exanimia, si possent, responderent animum esse meliorem. Sed non vult dicere mihi quod animus melior sit corpore. Sic interrogo: Quis est melior, qui regit an qui regitur? Iam hic puto nec bestiae dubitarent respondere meliorem esse rectorem. Quis ergo regit? Certe animus qui melior corpore est. Animus si fit absens, fenestrae corporis, etsi pateant, non habent qui per illas videant. Patent oculi, patent aures: si habitator abest, quid prosunt reseratae fores? Ergo animus per oculos certa quaeque: lucem colores formas, animus per aures certa quaeque: voces ac sonos, animus per olfactum certa quaeque: omnes odores, animus per sensum gustandi omnes sapores, animus per universum corpus dura mollia, aspera lenia, frigida calida, levia gravia. Non audit oculus nec videt auris, animus tamen et per oculum videt et per aurem audit. Non potest per utrumque utrumque, sed tamen solus potest quod potest per utrumque. Nihilne per se animus? Et per corpus potest, per se non potest? Videt per corpus alba et nigra, non potest per seipsum iusta et iniusta? Et tamen multi sunt qui putant haec sola esse quae per corpus videntur, iniuriam facientes menti suae, ingrati Deo a quo ad eius imaginem facti sunt. Intus est habitator, habet alios oculos suos.
7. Si vellem demonstrare gemmas, si vellem demonstrare aurum et argentum, fabrefacta vasa, pretiosas vestes et quaeque pretiosa et pulcherrima in divitiis hominum numerantur, si denique vellem demonstrare caelum, et non laqueatam, sed stellatam cameram pauperum 5, quid quaererem? Oculos. Quando volo ostendere iustum et iniustum, quid quaero? cui ostendo? Sed forte non habeo quod ostendam. Nam et hoc putaverunt quidam iustitiam non esse natura, sed opinione constitui, id est hoc esse iustum - immo vocari iustum - quod homines iustum esse voluerunt pacto quodam societatis humanae, non aliqua natura iustitiae. Itane tandem non est natura iustitiae? Laboramus ut ostendamus - et tamen eam maxime nosse deberemus quam per solum animum novimus -, laboramus ut ostendamus quod sit natura iustitiae, et non laboramus ut ostendamus esse aurum, esse terram, esse caelum. Numquid laboro haec ostendere? Omnis homo clamat esse quod per corpus videri potest, et multi negant esse quod videri nisi per animum non potest.
8. Mirum si non aegrotat iste animus, mirum si non saucios vel etiam exstinctos habet oculos suos! Unde reparentur? unde sanentur? Medicinae ianua fides est. Ut enim quod non videt videat, crediturus est esse quod videat, sed nondum se talem esse qui videat. "Possum fortasse: ostende ". Sed cui ostendam? Immo nec ego possum, sed ille potest qui et mihi ostendit, si quid hinc video. Medicus ad aegrum venit saucios habentem oculos, aut fortasse iam perditos - oblitus est se vidisse aliquando, aut forte a nativitate sua numquam vidit -, sed tamen tantus est medicus qui possit <cura>tione antiquam pellere caecitatem: promittit esse aliquid quod possit ostendere, si se ille patiatur curari. Porro autem ille, antequam videat si non credit, quomodo curabitur? " Est, inquit, quod videas, sed tunc videbis, cum sani tibi fuerint oculi ". Et ille: " Ego nisi videro, non curabor ". Quam absurda et perversa responsio: prius videre velle ut curetur, qui utique si videre posset, causa non esset quare curaretur. Crede ergo medico demonstraturo, ut non resistas curaturo. " Ostende mihi ", inquit. Quid tibi ostendam? " Deum ". Cui? "Mihi, inquit, si vis ut credam. Nam non credo nisi quod video ". Quem quaeris ostendi, cui quaeris ostendi, a quo quaeris ostendi? Deus ostendendus est, homini ostendendus est, ab homine ostendi non potest: ipse se ostendit. Admonere te possum quid agas, ut videre merearis.
9. " Non prorsus, inquit, non est Deus ". Exhorrent omnes. Quis hoc dixerit: " Non est Deus "? Et tamen psalmus non inde tacuit: Dixit stultus in corde suo: Non est Deus 6. Quia tale verbum est quod omnes exhorreant, in corde suo dixit, non linguae vocique commisit. Verumtamen et ego aliquid quaero. " Ostende mihi, inquit, Deum ". Frater, simul quaeramus. Tamen etsi conor ostendere et non valeo - opus est enim fortassis et tempore, opus est aliquo studio, opus est aliquibus praeceptis -, tamen et ego interrogo aliquid. Tu dicis: " Ostende mihi Deum "; ego dico: Ostende mihi animam tuam. Tu a me rem altissimam quaeris, ego humilem; tu eum a quo absens es, ego eam quae praesens est; tu quaerendum, ego quaerentem. Ecce si dicam te non habere animam, quid facies? Si enim oculis tantum credendum est, non habes animam; nisi videro animam tuam, esse non credam. Dicturus es: " Videri quidem anima oculis non potest, sed per opera ostendi potest. Vides ambulantem, audis loquentem; loqueris, respondeo, et habere me animam dubitas? ". Interim animam tuam non vidi, sed opera animae tuae vidi. Si per opera animae tuae cognosco animam tuam, per opera Dei cognosce Deum. Est anima, quia carnem movet, et non est Deus qui mundum movet? Ordo rerum te non terret: terrena subiecta caelestibus, noctis et diei vicissitudines, dispositio temporum, fulgor solis quo diei claritas impleatur, lunae ac stellarum quo noctis obscuritas temperetur, fructus de terra exsistentes, fontes manantes? Animalia ipsa, quae nascuntur in terra, cum vita nascuntur: vivit quod fit, et non vivit qui facit? Est ergo Deus, absit ut dubitemus! Sed et forte adhuc quaerat qui dubitat, sed sic quaerat ut primo credat, ne non credendo non mereatur invenire quod quaerat.
10. Est ergo Deus, magisque fit quaestio quomodo colendus sit quam utrum sit. Quid ergo? Et hinc loquemur aliquid. Christianis quidem facile me loqui arbitror: sic Deum colendum esse quomodo se iussit coli. Si enim quaerat a me christianus quomodo se iusserit coli Deus, non verbum meum promo, sed librum recito, cui procul dubio subditus est merito fidei suae. De scriptis enim divinis ei dubitare fas non est: quomodo se coli voluit Deus, etiam scribi voluit; quod scribi voluit, voluit recitari, tantumque apicem et culmen auctoritatis eidem Scripturae dedit, ut omnes auctores aliorum librorum sub pedibus eius posuerit 7. Fuerunt enim qui scriberent quae voluerunt, ut voluerunt. Cuius liber positus est in tanto culmine auctoritatis, ut ei respondeat mundus " amen " 8? Cum agamus cum aliquo fortassis non subdito tantae auctoritati librorum et contendente mecum et dicente: " Homines sibi ista scripserunt ", quid faciam? unde probemus ista scripta esse divina?
11. Excepta ista administratione naturae qua regitur mundus, opera quaedam divina homines non exhorruerunt, nisi mirabilibus factis et dictis. Plena est quidem rerum natura miraculis, sed omnia miranda assiduitate viluerunt. Denique unus homo qui inter homines fuit resurgat a morte, divinum opus ab omnibus praedicatur: tot cottidie qui non fuerunt nascuntur, et nemo miratur. Convertit aquam in vinum Christus 9, magnum miraculum: quis alius facit hoc in vite omni anno? Putatis parum esse mirandum duci humorem de terra, converti in ligni illius qualitatem, ire per palmites, explicare frondes, turgentes etiam edere botros, augere immaturos, colorare maturos? Haec omnia unde fiant, interroga radicem. Qui ibi numeri, qui modi, quae ars operandi in tam exigua et contemptibili specie? Adhuc opificium radicis miror, granum seminis plus mirandum est. Quam parvum, quam paene nullum, ubi tamen omnes numeri futurae radicis, roboris, ramorum, fructuum, foliorum, et opifices numeri trahentes sucum, vertentes in opus tam speciosum atque iocundum. Haec sunt stupenda opera Creatoris. Nondum ascendisti in caelum videre praesentem, et in terra iam invenis fabricantem. Consideratore ista indigent. Nam quid talibus operibus mirabilius? Tamen quia cottidiana sunt, ut dixi, viluerunt. Ideo Deus volens excitare animos hominum servavit sibi quaedam non maiora, sed certe rariora. Plus est enim facere hominem quam resuscitare. Sed quia iam nemo mirabatur cottidie facientem, praebuit se aliquando resuscitantem. Praestitit lumen caecis [visum], auditum surdis, loquelam mutis. Qui haec sine miraculo in seminibus facit, cum magno miraculo in hominibus fecit.
12. Haec scripta sunt, haec leguntur. " Sed modo, inquit, non fiunt, et timeo ne et ista scripta sint ab hominibus et facta non sint ". Patimur aliquando tales interrogatores; non quidem vos tales esse debetis, sed qui talibus respondere valeatis. Novi quia credentibus prope superfluus loquor, sed sim ego similis quasi persuadenti infidelibus, ut vos adversus infideles instructi esse possitis. Dicunt homines quidam, iam quidem pauci, non tamen nulli: " Haec scripta sunt, sed facta non sunt ". Unde ergo probabo quod facta sint? Omne certe miraculum aut in facto est aut in dicto. Facta mirabilia sunt, quae praeter usitatum naturae <cursum> ordinemque fiunt; dicta vero, quibus futura [sunt] nuntiantur. Proinde si non vis credere factis mirabilibus quae legenda conscripta sunt, dictis saltem mirabilibus crede quae ipso effectu vera monstrantur. Hic enim ostendit fidem suam qui tibi praeterita miranda narravit, cum cernis praesentia quae futura praedixit. An forte divinatio divina non est, quae hinc etiam nomen accepit, cuique adeo dedita est curiositas hominum, ut multi hodie propterea nolint esse christiani, dum volunt sibi licere consulere arrepticios, mathematicos, augures et -quid aliud dicam? - magos? Sed Christi virtus opera quoque huius artis exstinguit, quae ad se adorandum Magos de tam longinqua gente perduxit.
13. Venerunt ut adorarent infantem, verbum Dei. Quare venerunt? Quia stellam inusitatam viderunt 10. Et unde eam Christi esse cognoverunt? Videre enim potuerunt stellam, numquid loqui eis potuit et dicere: " Stella Christi sum "? Procul dubio aliter indicatum est, per aliquam revelationem. Tamen inusitate rex natus erat qui et ab alienigenis adorandus erat. Numquid reges ante in Iudaea non erant nati, aut per universam terram in diversis gentibus? Quare iste adorandus - et ab alienigenis adorandus -, non terrente exercitu, sed in paupertate carnis latente maiestate virtutis? Quando natus est, adoratus est a pastoribus israelitis quibus eum angeli nuntiaverunt. Sed Magi non erant de Israel: idola colebant aut gentium deos, hoc est daemonia, quorum fallaci decipiebantur potentia. Viderunt ergo quandam stellam inusitatam, mirati sunt: quaesierunt sine dubio cuius esset signum quod tam novum insolitumque viderunt, et utique audierunt. Sed dicturus es: " A quibus audierunt? ". Profecto ab angelis, aliqua admonitione revelationis. Quaeris fortassis: " Ab angelis bonis, an malis? ". Christum quidem et angeli mali, hoc est daemones, Filium Dei confessi sunt 11. Sed cur non et a bonis audierint, quando in Christo adorando salus eorum iam quaerebatur, non iniquitas damnabatur? Potuerunt illis ergo et angeli dicere: " Stella quam vidistis Christi est, ite et adorate illum ubi natus est ", et simul indicare qualis quantusque sit natus. Illi autem hoc audito venerunt, adoraverunt. Aurum, tus et myrrham munera obtulerunt 12, secundum consuetudinem suam: talia enim offerre solebant diis suis.
14. Quod sane antequam facerent, antequam eum in civitate ubi natus fuerat invenirent, venerunt quaerentes ubi natus sit rex Iudaeorum 13. Nonne poterant etiam hoc revelatione cognoscere, sicut cognoverunt illam stellam regis esse Iudaeorum etiam ab alienigenis adorandi? Nonne potuit eos ad illam civitatem eadem stella perducere, sicut eos postea perduxit ad locum ubi Christus cum matre infans erat? Poterat sane, non tamen factum est, ut hoc a Iudaeis inquirerent. Quare voluit Deus hoc a Iudaeis inquiri? Ut dum ostendunt in quem non credunt, ipsa sua demonstratione damnentur. Attendite quia et nunc fit. Primitiae gentium Magi, quanto a maiore impietate liberati, tanto maiorem dantes gloriam liberanti. Quaerunt: Ubi est qui natus est rex Iudaeorum? 14 Herodes, audito regis nomine, tamquam aemulus contremiscit. Vocat legisperitos, interrogat ab eis secundum Scripturas ut indicent ubi Christus nasceretur 15. Illi respondent: In Bethlehem Iudae 16. Perrexerunt Magi et adoraverunt: remanserunt Iudaei qui demonstraverunt.
15. O magnum sacramentum! Hodie de codicibus Iudaeorum convincimus infideles ut fiant fideles, per eorum codices ostendimus paganis quod nolunt credere. Namque aliquando pagani faciunt nobis huiusmodi quaestionem, cum vident ea quae scripta sunt sic impleri, ut negare omnino non possint quod ea per Christi nomen in omnibus gentibus praesentantur quae in sanctis codicibus praedicta recitantur, in fide regum, in eversione idolorum, in mutatione rerum humanarum; et aliquando sic moventur ut dicant: "Vidistis haec fieri et ea tamquam praedicta sint conscripsistis ". Hoc poeta eorum quidam fecit: recognoscunt ista qui legerunt. Narravit quendam ad inferos descendisse atque inde in beatorum regionem venisse, demonstratosque illi Romanorum principes nascituros, quos iam ipse qui haec scribebat noverat natos 17. Praeterita enim narravit, sed quasi futura essent praedicta conscripsit. " Sic et vos, inquiunt nobis pagani, vidistis haec omnia fieri et scripsistis vobis codices, in quibus haec legantur tamquam praedicta futura ". O gloria regis nostri! Merito Iudaei a Romanis victi sunt nec deleti. Omnes gentes a Romanis subactae in Romanorum iura transierunt: haec gens et victa est et in lege sua mansit; quantum ad Dei cultum attinet, patriam consuetudinem ritumque custodit. Everso etiam templo suo, exstincto sacerdotio pristino, sicut praedictum est a prophetis, servant tamen circumcisionem et morem quendam, quo a ceteris gentibus distinguantur. Propter quid aliud, nisi propter testimonium veritatis? Sparsi sunt ubique Iudaei, portantes codices in quibus Christus praedictus - et sicut praedictus est praesentatus - etiam paganis possit ostendi. Profero codicem, lego prophetam, ostendo impletam esse prophetiam. Dubitat paganus, ne forte hoc ipse confinxerim: inimicus meus habet hunc codicem, antiquitus sibi a maioribus commendatum. Ambos inde convinco: Iudaeum, quia id quod ibi prophetatum est completum ego cognovi; paganum, quia non ego hoc confinxi.
16. Non ergo seducant daemonia specie divinationis incautos et rerum temporalium male curiosos, nec superbo fastu decipientes impiorum sibi sacrificiorum exigant honorem. Vera divina praedicta veri unius Dei sunt. Verum sacrificium vero uni Deo debetur, cuius figurae antea in ture ac victimis adumbratae sunt, ut quod uno modo futurum fuerat multis modis providentia divina praenuntians, quam magnum esset, ostenderet. Nam et hoc, inter cetera quae christianis temporibus ventura praedicta sunt, prophetatum est, quod ista essent omnino mutanda quae Deo prius in sacrificiis oblata sunt. " Quare ergo mandata sunt, inquis, si mutanda erant?". O aeger, noli consilium medico dare, quomodo cureris. Unus homo Adam propagine implevit orbem terrarum. Genus humanum, quasi homo unus, magnus aegrotus iacens ab oriente usque in occidentem, curandus est: magnus aegrotus, sed maior medicus. Similitudinem itaque accipiamus de ipsa medicina artis humanae. Venit medicus ad aegrum et dicit: " Accipe mane hoc, post meridiem autem illud ". Et aeger medico: " Quare, inquit, non hoc post meridiem quod et mane? ". Nonne huic recte responderit medicus: " Aegrotare potes, curare te non potes, permitte arti consilium salutis tuae "? "Ergo, inquit aegrotus, inconstans est ars, aliud primo iubens, aliud postea ". " Quiesce potius et sanare. Ars constans est, novit quid adhibeat mane, quid post meridiem. Illa mutata non est, sed tua est aegritudo mutabilis. Quid quando expediat illa novit, quae mutabilibus morbis pro diversitate temporum subvenit ". Sic ergo pro utilitate generis humani prioribus temporibus alia profuerunt, posterioribus alia prosunt. Quaeris quare? Esto amicus medici, et forte cognosces, ne forte et hodie non putes oportere nos ire ad immolandum Deo, nisi cum tauro, cum ariete, cum ture.
17. " Ostende, ait aliquis, quod iussit haec Deus et mutanda ista praedixit, et credam, ne forte mihi ista ex teipso dicas, non ex auctoritate divina ". Audi ergo verba Dei, pauca de multis: Ecce dies venient, dicit Dominus 18. Propheta loquitur. Si a christianis hoc fictum putas, Iudaeus codicem proferat. Quomodo ergo ego, quod inimicus meus antiquitus portat? Proferatur ergo codex de bibliotheca Iudaeorum, et de illo recitemus. Quid recitaturi sumus? Ecce dies venient, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Iuda testamentum novum 19. " Sed forte de illo testamento dicit quod acceperunt Iudaei, et ipsum dicit novum fuisse, quando illud acceperunt patres nostri quod datum est per Moysen in monte Sina, quia non fuit antea in genere humano ". Bene te monuit, sed exspecta: exigo patientiam, donec cetera recitabo. Audi de Testamento Novo: Ecce venient dies, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Iuda testamentum novum. Adhuc non dico cetera. Quis est qui loquitur? Hieremias. Quando prophetavit Hieremias? Longe post Moysen per quem datum est primum testamentum. Si ergo Hieremias qui dicit: Ecce dies venient, de futuro loquitur, et consummabo domui Israel et domui Iuda testamentum novum, non est cur dicatur illud significari testamentum quod datum est per Moysen. Ergo aliud testamentum dicit novum. Sed tamen audi et cetera: Ecce dies venient, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Iuda testamentum novum, non secundum testamentum quod disposui patribus eorum, in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti 20. Quid evidentius? Tunc enim datum est per Moysen primum testamentum, quod dicitur vetus.
18. Eia, fratres, attendite dicta divina. Praedictum legimus, impletum cernimus, et adhuc de librorum divina auctoritate dubitamus? Nemo ergo iam dicat: " Ecce Magi tus dederunt Christo 21, quare non et nos turificamus Christo? ". Primo attendite quia Magi tus dederunt, non incenderant. " Sed quare accepit, inquis, hoc munus? ". Quasi vero interdicturi sunt isti, ne quid creaturae Creatori offeratur! Deus fecit tura - non daemones -, Deus fecit myrrham, Deus fecit aurum. Magi ea dando daemonibus peccant et hinc eos honorando, creatura utentes ad Creatoris iniuriam. Verumtamen hodie disce talia illos dedisse qualia diis suis dare consueverant. Non frustra tamen eos Christus talia dare permisit: signa potius illa fuerunt quam munera. Accepit tus tamquam Deus, aurum tamquam rex, myrrham tamquam moriturus ad sepulturam. Tunc autem non solum tus, verum etiam pecorum victimae offerebantur et a paganis et a Iudaeis, id est et ab his qui colebant multos falsos deos et ab his qui colebant unum verum Deum. Haec, inquam, offerebantur Deo secundum Vetus Testamentum, sed mutavit hoc Novo Testamento. Ecce, inquit, dies venient, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Iuda testamentum novum, non secundum testamentum quod disposui patribus eorum, in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti 22.
19. " Sed, ait aliquis, non dixit de sacrificiis ". Vultis ergo aliquid de sacrificiis audire? Quia praedixit Deus futurum ut illa omnia sacrificia tollerentur et daretur unum sacrificium vere mundans peccata corpus Christi, norunt fideles. Et quod loquor, scio non ab omnibus intellegi, sed qui intellegunt gaudeant digneque tanto sacramento vivant. Qui autem nondum intellegunt, in potestate eorum est mutare vitam, percipere mutationis sacramentum et nosse quid a fidelibus offeratur, quid accipiatur. Ibi enim est illud quod praedictum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech 23. Erat enim primum sacerdotium secundum ordinem Aaron, sed postea dictum est sacerdoti nostro, et hoc per prophetam longe antequam veniret in carne: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Ergo mutatus est ordo Aaron et venit ordo Melchisedech. Secundum ordinem Aaron victimae pecorum, secundum Melchisedech corpus Christi 24. " Adhuc non dixisti, ait aliquis, utrum Deus praedixerit cessatura illa sacrificia ". Ecce lego vobis, ne forte aliquid memoriam meam fugiat. Ego enim, fratres, ab adolescentia litteras istas non didici et alia, quod peius est, superflua possum memoriter recitare. Ista vero quibus non a pueritia studui, nisi codices inspiciam, pronuntiare non possum. Aut forte magis utile est quod non ex ore meo, sed ex divino libro, auditis quod salubriter noveritis. Audite nunc et nolite mirari quod modo non cum ture venitur ad Christum, ex quo ille instituit sacrificium alterum, cuius umbrae erant omnia praeterita 25.
20. Inter multa propheta Isaias dicit, cuius codicem in manibus gero. Quid dicit Isaias? Non est quod memores sitis pristinorum neque vetera in animum induxeritis 26. Ecce iam, fratres, abolitio veterum manifesta est. " Sed adhuc, inquis, nihil de sacrificiis dixit. Forte alia mutavit, haec non mutavit ". Quamquam generale sit neque vetera in animum induxeritis, et ibi mihi liceat intellegere quod postea me docuit doctrina apostolica, quid offeram, quid iam non offeram 27 - habeo expositorem huius obscuritatis, habeo magistrum dicentem mihi secundum quid hoc accipiam -, tamen nec propheta ipse permittit hominem coniectare quod libet: aperte enim dicit quod audituri estis. Ergo audite: Non est quod memores sitis pristinorum neque vetera in animum induxeritis. Faciam enim nova quae nunc orientur, et intellegetis 28. Quid est hoc: Faciam enim nova quae nunc orientur, et intellegetis? Id est: Faciam nova quae non fuerunt, ut possitis intellegere quae fuerunt. Occidebatur pecus, fundebatur sanguis, et per sanguinem placabatur Deus. Ita vero per sanguinem placatur Deus, et sanguinem desiderat Deus, et fumo sacrificiorum delectatur Deus, aut odorem turis vel ceterorum aromatum quaerit qui creat omnia, qui tibi dat omnia? Absit ut credas! Devotione tua pascitur, et ea quidem tibi utilis, non illi cui servis. Omnis servus homo domini hominis ad utilitatem domini sui servit domino suo, et rursus ille ad utilitatem servi sui consulit servo suo. Non sic est Deus. Quicumque illi servit, ad utilitatem suam illi servit, non ad illius. Et hoc forte ex meipso dico? Audi prophetam: Dixi Domino. Quid? Dominus meus es tu. Quare? Quoniam bonorum meorum, inquit, non eges 29. Habes absolutam sententiam, non est quod dubites: Deus bonorum tuorum non eget. Noli ergo credere quod talibus sacrificiis egeat Deus tuus, sed quid doceant, quid significent quaere. Antea victimis fundebatur sanguis, quia vera una victima fundendus praenuntiabatur sanguis, sanguis Domini tui, sanguis pretium tuum, sanguis quo tui debiti chirographum deleretur 30, id est tui peccati vetustas aboleretur. Ventum est, fusus est, ipse offertur. Aspiret iam dies, et removeantur umbrae 31. Non est quod memores sitis pristinorum neque vetera in animum induxeritis. Faciam enim nova quae nunc orientur, et intellegetis 32. Iam modo intellegimus cur illa praecesserint quae futura praenuntiaverint. Omnia ad Christum interpretantur, omnia ad Christum habent finem. Faciam, inquit, nova quae nunc orientur, et intellegetis. Antequam fierent haec omnia illa nova, vetera gerebantur nec intellegebantur.
21. Quid deinde sequitur? Faciam in solitudine viam. In qua solitudine? Utique gentium, ubi non erat veri Dei cultus. Faciam in solitudine viam et in siccitate flumina 33. Nusquam gentium legebantur prophetae, nunc per omnes gentes eorum Scriptura diffunditur. Videte in siccitate flumina. Benedicent me bestiae agri. Quid est bestiae agri, nisi gentes intelleguntur? Benedicent me bestiae agri et sirenes, filiae passerum 34. Animae quaedam impiae, filiae daemonum, benedicent me. Unde, nisi deserentes diabolum conversae ad Christum? "Sed adhuc obscura sunt haec et pro ingenio nostro interpretantur aliquid apertius. Dic quo demonstretur displicuisse Deo sacrificia victimarum ". Ego si aliquid apertius recitare non possem, in manus sumere istum codicem non auderem. Audiat ergo cum patientia caritas vestra. Benedicent me bestiae agri et sirenes, filiae passerum. Quare benedicent? Audi quod sequitur: Qui dederim deserto aquam, et flumina in eo loco ubi non fuit aqua, ut potum darem meo generi electo 35. Cui generi tuo? Populo meo quem mihi acquisivi. Non modo vocavi te Iacob, nec ut laborares feci te Israel. Quo mihi oves in holocaustomata? 36 Eia, fratres. Nescio si est aliquis qui mihi dicat: "Non intellego. Tu quod vis dicis, quod vis interpretaris ". Iam non disputator, sed lector factus sum. Referte hoc ad illud unde coepimus, ubi ait: Non est quod memores sitis pristinorum neque vetera in animum induxeritis 37. Hoc enim apparet quod ista prius iussit Deus fieri cuiusdam sacrificii gratia, praenuntians sanguinem iustum fundendum et adumbrans eum per similitudinem victimarum. Modo enim quid dicit? Quo mihi oves in holocaustomata? Nec enim in sacrificiis tuis ornasti me, sed neque servisti mihi in sacrificiis tuis. Non enim ad hoc te feci, ut laborares in ture 38. Ne forte quis dicat victimas eum prohibuisse, tus autem permisisse: Neque enim ad hoc te feci, inquit, ut laborares in ture, vel ut mercareris mihi argento incensum, nec adipes sacrificiorum tuorum concupivi 39.
22. Audeamus dicere Domino Deo nostro: " Et quare prius ista instituisti? ". Iam hic quaerimus intellectum. Qui a non erat in his abolitio, sed testificatio peccatorum. Quod dixi, scio esse obscurum et aliquantum manifestandum. Sed breviter dico, quia multa iam dixi; si forte minus hoc explicare potuero propter angustias temporis, aderit Dominus ut alio tempore valeam. Tamen hoc dico: populus ille sic fuit, ut haberet sapientes quosdam, sanctos, iustos, haberet etiam turbam carnalem, nescientem cur ista iuberentur, facientem potius quam intellegentem; nunc autem per hunc prophetam, quare illa iusserit, breviter ostendit. Cum dixisset: Nec adipes sacrificiorum tuorum concupivi 40 et cetera talia, continuo quasi quaereretur cur ea tunc iusserit, subiecit et ait: In peccatis autem tuis et iniquitatibus adstabis mihi 41. Valebant enim ista omnia ad testimonium peccantibus. Quare hoc? Nisi ad deponendam cervicem superbiae. Quare hoc? Nisi quia venturus erat Christus cum gratia, delens chirographum peccatorum 42, et dicturi erant Iudaei: " Nos iusti sumus ". Sed quid illis Apostolus dicit? Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei 43. " Unde, inquit, probas quia peccavimus? ". " Testimonia contra vos dicunt sacrificia quae pro peccatis offerebatis ". Hoc dicit Deus: Neque adipem sacrificiorum tuorum concupivi, in peccatis autem tuis et iniquitatibus adstabas mihi 44. Unde sacrificia quae offerebas convincebant te, non mundabant. Iam ergo rea plebs, fracta superbia, confitens aegritudinem, quaerens salutem, sibi dicat: " Quid ergo faciam? Si illis sacrificiis non mundata sunt peccata mea, unde mundabor? "
23. Audi quod sequitur: Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas, ut iustificeris 45. Ego sum, ego sum, non taurus, non aries, non hircus, non aromata ulla, non tura, sed ego sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas, ut iustificeris. Quantum commendavit gratiam suam! Ne quisquam glorietur de meritis operum vel abundantia victimarum, non suffecit dicere semel: Ego sum, sed hoc geminando vehementius commendavit: Ego sum, ego sum. Ipse medicus, ipse medicamentum. Medicus quia verbum, medicamentum quia verbum caro factum 46. Ipse sacerdos, ipse sacrificium. Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas, ut iustificeris 47. Ne forte, quia dicit: Deleo iniquitates tuas, semper te peccare delectet, ad hoc delet ut iustificeris, id est ut deletis prioribus iniquitatibus recte postea vivas, ut quod promisit accipias. Merito et illi Magi, primitiae gentium, in quibus quantum abundaverat peccatum, tantum superabundavit gratia 48, divinitus admoniti ne redirent ad Herodem, per aliam viam regressi sunt 49. Qui mutavit tunc viam Magorum, ipse etiam nunc mutat vitam malorum. Cuius in carne manifestationem, quod graece dicitur epiphania, iustificatae in Spiritu 50 gentes hodierna sollemnitate concelebrant, ut renovet memoriam sollemnitas, vigeat devotione pietas, ferveat congregatione caritas, luceat invidis veritas.