Sermo eiusdem de psalmo xxi et quomodo tribus modis
dicatur Christus in scripturis, secundum divinitatem scilicet
et secundum susceptum hominem et secundum quod caput
est ecclesiae, et de tribus virgis Iacob
1. Psalmus iste, ut christianis omnibus notum, quandoquidem ibi scriptum est: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea et super vestimentum meum miserunt sortem 1. Nam in persona Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi figuratus est. Quomodo autem commendetur et insinuetur cordibus fidelium persona Domini nostri Iesu Christi, quamquam vos latere non arbitror, commemorandi tamen estis, quia et quidam nesciunt, et multi quod audierunt obliti sunt, et nonnulli in eo quod tenent confirmari volunt, nec desunt qui etiam id in quo firmi sunt propter nos ipsos a nobis audire velint. Iste autem intellectus, quem, pro viribus quas Dominus subministrare dignatur, conor insinuare caritati vestrae, valet ad multa obscura in libris sacratissimis intellegenda, id est quomodo dicatur Christus.
2 [1]. Quantum enim animadvertere potuimus paginas sanctas, tribus modis nominatur, quando praedicatur sive per legem et prophetas, sive per epistulas apostolicas, sive per fidem rerum gestarum quas in Evangelio cognoscimus. Unus modus est secundum Deum et illam divinitatem Patri coaequalem atque coaeternam ante assumptionem carnis. Alter modus est quo, assumpta carne, iam idem Deus qui homo et idem homo qui Deus, secundum quandam suae excellentiae proprietatem qua non ceteris coaequatur hominibus, sed est mediator et caput Ecclesiae, et legitur et intellegitur. Tertius modus est cum quodammodo totus Christus in plenitudine Ecclesiae, id est caput et corpus, secundum plenitudinem perfecti cuiusdam viri, in quo viro perfecto sumus membra 2, et credentibus praedicatur et prudentibus agnoscibilis offertur. Tamen non omnia testimonia Scripturarum tam parvo et angusto tempore sive recolere sive explicare possumus, quibus omnia ista tria genera probentur, sed tamen non improbata relinquemus, ut, quibusdam commemoratis testimoniis, cetera quae commemorare non sinimur propter angustias temporis per vos ipsos iam observare in Scripturis et invenire possitis.
3 [2]. Ad primum ergo modum insinuandi Domini nostri Iesu Christi Salvatoris nostri, unici Filii Dei, per quem facta sunt omnia, pertinet illud quod nobilissimum et praeclarissimum est in Evangelio secundum Iohannem: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est, in illo vita est; et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt 3. Miranda et stupenda sunt verba haec, priusquam intellegantur; intellecta, amplectenda sunt. Ut autem intellegantur, non opibus praebetur humanis, sed illo ipso inspirante ad ea cognoscenda, qui piscatoribus inspirare dignatus est ad ea dicenda. Dixit enim hoc ille piscator, filius Zebedaei, qui patrem et navem et retia reliquit et secutus est Deum 4, non relinquens hominem patrem, sed eligens Deum patrem. Cui certe naviculam et retia dimittenti totus mundus dimissus est imputatus. Non enim attendit Dominus noster Iesus Christus quid dimiserint pauperes qui eum secuti sunt, id est quid dimiserint in substantia sua, sed quid dimiserint in cupiditate sua. Omnis enim qui parum habet plus habere vult, et qui dimittit modicum quod habebat plus dimisit quod habere cupiebat. Ideoque, dives ille cum contristatus recessisset a Domino, quem [Deum], ut consilium acciperet, magistrum bonum appellavit et dantem consilium quasi malum magistrum reliquit 5, discipuli, illo contristato et recedente, posteaquam audierunt per misericordiam Dei et divites posse intrare in regnum caelorum, de quorum salute desperaverant, cum audirent facilius intrare camelum per foramen acus quam divitem in regnum caelorum 6, subiecerunt dicentes: Ecce nos dimisimus omnia et secuti te sumus: quidnam erit nobis? 7; et Dominus: Sedebitis, inquit, super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel 8. Promisit etiam aliis dimittentibus omnia sua et sequentibus eum magnum praemium, magnumque in ipsa promissione solacium et in exhibitione gaudium, quoniam quicumque propter eum dimiserit omnia quae habebat in saeculo isto, accipiet, inquit, in hoc saeculo centies tantum, in saeculo autem futuro vitam aeternam 9. Omnia haec, si diligentius exponantur, tenent et nos a re proposita avertent. Illud tamen attendat nunc quod attinet ad susceptam rem caritas vestra, primos pauperes dimisisse omnia sua et secutos esse Deum et factos esse apostolos, tantumque imputatur illis pauca relinquentibus quantum imputatur magna relinquentibus. Et quod vere mirandum est, tunc ex ore Domini audiens dives dimittenda esse omnia et sequendum Deum tristis abscessit, ab ore Domini hoc audiens 10; modo, non viso carnaliter Domino, ex Evangelio eius hoc audiunt homines et faciunt quod ille non fecit, atque ita impletur in eis: Beati qui non vident et credunt 11.
4. {Quare ergo primo ignobiles, pauperes, imperitos, impolitos elegerit Dominus, cum haberet ante oculos suos turbam magnam 12, in comparatione quidem multorum pauperum pauciores, sed in genere suo multos divites, nobiles, doctos, sapientes, quibus postea etiam consuluit - non enim reliquit eos, omnia talia genera venerunt ad fidem -, exponit Apostolus sacramentum: Infirma mundi huius elegit, ut confunderet fortia; et stulta elegit, ut confundat sapientes; et ignobilia mundi elegit Deus et ea quae non sunt, id est non computantur, tamquam sint, ut quae sunt evacuentur 13. Venerat enim docere humilitatem, expugnare superbiam; venerat humilis Deus. Nullo modo hic altos quaereret, qui tam humilis venerat. Prius, quia elegit nasci de illa femina, quae desponsata erat fabro 14. Non elegit ergo amplos natales, ne in hac terra nobilitas superbiret. Non elegit saltem ad nascendum amplissimam civitatem, sed natus est in Bethlehem Iudaeae 15, quae ne civitatis quidem nomine digna iudicatur. Nam hodieque illam incolae illius loci villam appellant: tam parva et exigua ac prope nulla est, nisi Christi nativitate nobilitaretur}. Venit ergo ille non nobilis ex loco futurus, sed nobilem locum ipse facturus 16, atque ita cetera Domini nostri Iesu Christi quae commemorare longum est. {Elegit ergo infirmos, pauperes, indoctos, ignobiles: non quia reliquit firmos, divites, sapientes, nobiles, sed si ipsos primo eligeret, merito dignitatum suarum, merito divitiarum suarum, merito natalium sibi eligi viderentur, atque ita inflati de his rebus salutem humilitatis non reciperent, sine qua nemo potest redire ad illam vitam, unde non laberetur nisi superbia}. E contrario ergo medicus sanat morbum: frigidum calidis adiutoriis, calidum frigidis, humidis siccum, humidum siccis. Si videmus ergo artem medicinae contrariis sanare languentem, non est mirandum si humilitate Dei sanamur, qui humana superbia aegrotabamus. Salubrius itaque lucratus est Dominus oratorem de piscatore, quam piscatorem de oratore. Fuit enim orator martyr Cyprianus, sed prior fuit piscator apostolus. Facti sunt postea christiani imperatores, sed prius ipsum Christum praedicantibus piscatoribus. Et usque adeo vere infirma mundi eligens Deus confudit fortia 17 - confudit autem ut sanaret, deiecit ut levaret -, ut quod nostris temporibus cognovimus et tacendum non est manifestaretur nobis, rebus ipsis nota fide, quia infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia 18. Temporibus enim nostris venit imperator in urbem Romam: ibi est templum imperatoris, ibi est sepulcrum piscatoris. Itaque ille ad deprecandam a Domino salutem imperator pius atque christianus non perrexit ad templum imperatoris superbum, sed ad sepulcrum piscatoris, ubi humilis ipsum piscatorem imitaretur, ut tunc respectus aliquid impetraret a Domino 19, quod superbiens imperator mereri non posset.
5. Quare itaque dixi? Quia commemoravimus modum illum insinuandi Christi secundum divinitatem ante susceptionem carnis, modum quendam mirandum et stupendum omnibus audientibus, paucis autem intellegentibus notum, quando ita pulsaverint ut quadam lucis illius sempiternae et ineffabilis quasi coruscatione perstringantur, dicentes et recolentes: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 20 et cetera, quorum verborum intellegentiam ne superfluo quaereretis a nobis, hoc diximus eius inspiratione vos posse ista intellegere, cuius inspiratione factum est ut ea indoctus piscator praedicaret. Non enim ea per se noverat ille piscator, aut tantus erat ingenio vel doctrina qui penetraret acie mentis et transcenderet totum istum aerem et omnes aetherias potestates, inde perveniret ad luminarium, virtutum, potestatum angelorumque naturas omnemque spiritalem supereminentissimam creaturam, nullo peccato lapsam, sed inhaerentem semper contemplationi incommutabilis veritatis, ipsam quoque transcenderet et perveniret ad id quod nec oculus vidit nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 21. Quale sit Verbum Patris, quomodo sit Verbum? Cogitatum est? sonuit? Non utique. Nam si cogitatum est, tempus peregit; si sonuit, verberato aere traiectum est. Non ita Verbum Dei, sed manens Verbum, et semper Verbum prolatum et non ablatum 22, an potius nec prolatum, ne distentio quaedam corporalis intellegatur. Et quomodo dicendum est, nullus cum humano ore eloquitur: pie creditur genitum Verbum; ipse potest se effari et eloqui, se ipsum Filius Dei solus potest; cui autem se eloquitur, intellegere illum potest, eloqui autem non potest. Hoc piscator unde vidit, nisi quia se ipse ostendere voluit? Hoc piscator inde vidit, unde bibit; bibit autem hoc unde? Attendamus convivium Domini, si forte inveniemus unde hoc piscator biberit. Discumbebant cum Domino omnes discipuli; Iohannes scribitur in Evangelio super pectus Domini solere discumbere 23. Quid igitur mirum, si ex eius pectore bibebat quod de eius divinitate dicebat? Non enim sineret convivii Dominus et Dominus convivantium discipulum suum de illa mensa implere ventrem, et de suo pectore non implere mentem. Ita sane fecit: pavit atque saturavit discipulum de pectore suo. Ille autem saturatus ructavit, et ipsa ructatio Evangelium est. Vidistis itaque oculis fidei in Evangelio piscatorem epulantem; audite ructuantem: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum 24. Contemnebas, cum audires verbum - cottidie enim audiuntur verba -; iam noli contemnere quia Deus erat Verbum 25. " Et quomodo intellegam Deum et Verbum? ". Faciat te bibere, qui saturavit piscatorem. Interim modo audi ructantem, crede ructanti, ut et tu possis ascendens per gradum fidei vivacitate intellegentiae saturari.
6. " Quid igitur? ", inquies. " Modo credam Verbum Dei esse Filium Dei ". Unicum Dei Filium, non duo verba, sed unum Verbum, etsi duo sunt verba Scripturae, verbi gratia vel ad geminam dilectionem pertinentia duo illa praecepta 26, vel <ad> retributionem. Dicit enim quaedam Dominus piis ad dexteram positis 27, et dicit alia impiis ad sinistram positis. Non ea dicit piis quae impiis. Tamquam duo verba distribuuntur a narrante pro captu nostro, pro meritis nostris: hic distribuuntur, ibi autem quiddam <...>, quemadmodum, si dicere potuero quandam de corporalibus rebus - tamen aptam infirmorum sensibus - similitudinem, si dicere potuero, quomodo fulgor vel ignis vel sideris vel lunae vel solis unus est et eodem modo est. Si autem diversis oculis attendatur, ab alio sinceris et sanis, ab alio sauciis et lippientibus, illi videtur placida lux, illi quasi saeviens et irata. Reverberat enim aspectum saucium et poenam facit, unde sano gaudium faciebat. Ecce placida est, ecce saeva est. Ipsa divisa, ipsa dissimilis? Non, sed pro meritis diverse contuentium. Intendite, fratres mei, et ex parvis maiora cognoscite 28. Sic unum Verbum Dei, sed distribuit pro meritis digna, illis dicens: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi 29, illis autem dicens: Ite in ignem aeternum qui praeparatus est diabolo et angelis eius 30. Quid tam diversum quam venite in regnum 31, et ite in ignem aeternum 32? Diversum ergo verbum est? Non. Unum est, sed merita audientium diversa sunt. Audite prophetam in psalmis hoc idem dicentem: Semel locutus est Deus: duo haec audivi 33. Magna quaestio: iam, si ea quae dixi intellexistis, non vos turbet. Semel locutus est, et tu duo audisti? Semel locutus est secundum unicum Verbum, duo ergo quomodo audisti? Quoniam tibi potestas est, inquit, et tibi, Domine, misericordia 34 - potestas ergo ad puniendum, misericordia ad liberandum. Audi quod sequitur: Quoniam tu reddes, inquit, unicuique secundum opera eius 35.
7. O unicum Verbum, dulce Verbum, inspiret nobis amorem suum; inspirat autem Spiritu sancto. Ita enim Trinitas: Pater qui genuit, Verbum quod genuit, Spiritus quo inspiratur caritas; qui genuit et quod genuit et quo inspiratur. Ut ametur suavissima et excellentissima et ineffabilis Trinitas, supereminens universae creaturae quam inchoavit, perfecit, ordinavit, supereminens omnino, amantium corda desiderat. Sed " desiderat " recte dicitur, quia desiderare facit. Nam et gaudere Spiritus dicitur 36, quia gaudere facit. Et de Deo: Temptat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum 37. Quid est ut sciat, nisi ut scire vos faciat? Ergo pascit corda desiderantium, pure amantium, gratis amantium, quia nihil melius inveniunt quod ament - aut inveniant melius, et hoc accipiant mercedem; hanc petant, <si> non inveniunt melius. Si ergo tibi se non daret Creator tuus, quo non invenis melius, gemendum tibi semper fuit quam aliquid aliud requirendum; si se tibi non daret Creator tuus, quo nihil est melius, si tamen ista verba de se admittit dici -admittit autem quia parvuli sumus, admittit autem quia, si aliquid dignum dicere vellemus, nihil omnino diceremus -, si ergo Creator tuus, ut dicere coeperam, nollet se tibi dare, gemendum tibi semper fuit quam aliquid aliud. Nunc autem ipse se offert, et tu aliud quaeris; rogat quodammodo ut ametur, a quo non amatur. O tu miser es, non ille! Quaerit ergo corda sinceriter diligentium se, quae intentione pia excedant omnem creaturam mutabilem - excedunt autem, si humiles fuerint: loca excelsa <non> ab excelsis exceduntur. Si vis excedere omnem creaturam et pervenire ad aliud quod audisti ab ore ructantis piscatoris, humilis esto, pie quaere. Cum enim omnia mutabilia transcenderis, tam corporalia quam spiritalia, venies ad illam contuendam Trinitatem, et bibes unde ille bibit; ad quam cum veneris, irridebis omnes calumniatores - et cum irriseris primo, postea forsitan flebis, qui contentionibus vanis fumum sibi excitant, ne illam videant.
8. Hoc ergo satis fuerit, fratres, insinuasse vobis. Ut autem intellegatis, pulsate ad illum. Nemo sibi dicat cogitatione carnali: " Quomodo fuit Verbum apud Deum 38 et quomodo in utero virginis, ut nasceretur? Ergo descendit ipsum Verbum, ut, quando fuit in utero virginis Mariae, recesserit a Patre? Si non recessit a Patre, hic quomodo esse potuit? An forte dimidium mansit cum Patre, et dimidium fuit in utero? An forte magna pars mansit cum Patre, et modicum quiddam aut parvum frustum descendit ad uterum virginis? ". Noli Deum per frusta concidere; dissensiones cogitationum tuarum in illo uniantur quodammodo, non ipse in illis dissicetur; ipse te colligat, non tu eum spargas. " Et quomodo, inquis, intellecturus sum? Non novi, non possum. Et apud Patrem est, et in utero virginis est. Quis est qui possit hoc intellegere? ". Sed de Deo audis; tu tibi corpus quoddam facis consuetudine carnalis cogitationis. Quod cum feceris, necesse est ut iam seces. Nam totum ubique non invenis. Alia pars terrae hic, alia foris in platea, non ipsa, quia terra est, quia corpus est: alia pars magna est, alia parva. Sic et aqua dividitur: alia pars est vicina huic litori, alia illi, et non ipsa ibi pars quae hic; quamvis tota videatur velut ubique suis locis distendi, non tamen eandem partem ubique habet, sed aliam hic, aliam alibi. Sic aetheris ista diffusio: alius aer est in ista basilica, <alius in illa>, quoniam unus aer per totum, sed alia pars <in> ista, alia pars in illa; non ea pars ibi quae hic, nec ea hic quae ibi. Sic et caeli partes: aliae sunt illae quas intuemur, cum orientem conspicimus, aliae partes quas intuemur, cum ad occidentem nos convertimus. Non potest fieri ut una eademque pars ubique sit: etsi totum per partes videtur ubique, non tamen totum eius ubique est, sed alia pars alibi, alia alibi. Nolite ergo sic corporaliter de Deo cogitare. An forte non potestis nisi talia cogitare? Dabo exemplum fortasse, unde in notitiam veniat hoc intentioni caritatis vestrae.
9. Verbum Dei dividere vis, et non tibi videtur credibile ut totum sit cum Patre, totum sit in utero virginis Mariae. Ego amplius dico: totum est ubicumque volueris, sed non ubique personam hominis suscepit, cum qua unus fieret Deus et homo. Nolo dividas: cape quantum potes. Verbum Dei vis dividere? Audi verbum hominis. Certe videbatur tibi Verbum Dei non potuisse esse et in Maria et apud Patrem, nisi particulatim quasi distributum, ut alia pars eius esset hic, alia ibi. A nobis cum auditis verbum, vel a nobis cum auditis verba - intendite ad id quod loquimur: melius enim ex hoc verbo accipitis documentum, quod multis vobis dicitur, quam ex illis, cum eiusdem quidem naturae sint, quae vobis invicem dicitis. Agitis enim vos cum paucioribus, nos cum tam multis agimus: omnes audiunt quod dicimus et omnes totum audiunt. Cibum si ponerem corporalem quo vesceremini, divisuri inter vos eratis cibum, et alius illam, alius istam partem auferret ut ederet. Etsi omnes eodem atque uno cibo vesceremini, non tamen omnes isdem partibus, sed divideretis vobis pro modulis vestris particulatim quod positum erat, tollente uno illam partem, alio istam; ad omnes perveniret unus cibus, sed non ad omnes totus cibus. Certe sic esset. Quomodo autem cibus ille apponeretur ori vestro, sic quasi quidam cibus vocum atque verborum nunc apponitur auribus vestris, et tamen totum ad omnes pervenit. An forte cum loquor, alius sibi tollit unam syllabam, alius alteram? aut alius unum verbum, alius alterum verbum? Si ita est, tot verba dicturus sum, quot homines video, ut ad omnes perveniant vel verba singula. Et facile quidem fit: plura dico quam hic sunt homines, et omnia ad omnes perveniunt. Verbum ergo hominis non dividitur per syllabas, ut omnes audiant, et Verbum Dei per frusta conciditur, ut ubique sit? Numquid haec, fratres, sonantia atque transeuntia illi incommutabiliter permanenti verbo ulla ex parte comparanda arbitramur? aut ego quia haec dixi, comparavi? Sed quoquo modo insinuare vobis volui, ut Deus quod exhibet in rebus corporalibus, valeat vobis ad credenda ea quae nondum videtis de spiritalibus rebus. Sed iam ad meliora transeamus. Nam verba sonant et abeunt. De spiritalibus cogita, iustitiam cogita. Cogitans iustitiam constitutus in istis partibus occidentalibus, cogitans iustitiam constitutus in oriente, unde fit ut et ille totam cogitet et ille totam? et ille totam videat et ille totam? Nam qui videt iustitiam, secundum quam gerat aliquid, ipse iuste gerit. Videt intus, agit foris. Unde videt intus, si nihil sibi praesto est videnti? Si autem praesto est, quia ipse in parte positus est, ad eandem partem non perveniet alterius cogitatio? Cum autem idem videas mente tu hic positus, quod videt ille tam longe positus, et totum tibi luceat, totum et illi, vide quia illa quae divina et incorporea sunt ubique sunt tota, et crede Verbum totum in Patre, totum in utero. Credis enim hoc de verbo Dei, qui Deus est apud Deum.
10. [3]. Et audi aliam insinuationem, alium modum insinuandi Christum, quem Scriptura praedicat. Ea enim dicit ante assumptam carnem. Istum autem quomodo praedicat Scriptura? Verbum, inquit, caro factum est, et habitavit in nobis 39. Nam qui dixerat: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 40, frustra nobis divinitatem verbi praedicaret, si verbi humanitatem taceret. Ut enim illud videam, hinc mecum agitur; ut purger ad illud contemplandum, infirmitati meae ipse subvenit. Suscipiendo de natura humana ipsam naturam humanam, factus est homo. Venit cum iumento carnis ad eum qui iacebat in via vulneratus 41, ut parvam fidem nostram incarnationis suae sacramento informaret atque nutriret, faceretque serenum intellectum ad id videndum quod numquam amisit per id quod suscepit. Esse enim coepit homo, esse non destitit Deus. Ergo haec est praedicatio Domini nostri Iesu Christi secundum quod mediator est, secundum quod caput Ecclesiae est, quod Deus homo est et homo Deus, cum dicit Iohannes: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 42.
11 [4]. Audite iam utrumque in illo notissimo capitulo Pauli apostoli: Qui cum in forma Dei esset, inquit, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 43. Hoc est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 44. Quomodo dixit Apostolus: Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 45, si non aequalis Deo? Si autem Pater Deus, ille non Deus, quomodo aequalis? Ubi ergo ille: Deus erat Verbum 46, ibi iste: Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 47. Et ubi ille: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 48, ibi iste: Sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens 49. Attendite. Per hoc ergo quod homo factus est, per hoc quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 50, per hoc semetipsum exinanivit formam servi accipiens 51. Quid enim exinanivit? Non ut amitteret divinitatem, sed ut indueret humanitatem, apparens hominibus quod non erat, antequam homo esset. Sic apparendo se exinanivit, id est servans divinitatem maiestatis et offerens carnis indumentum humanitatis. Per id ergo quod semetipsum exinanivit formam servi accipiens, formam Dei non accipiens - de forma enim Dei cum diceret, non dixit: accepit, sed: cum in forma Dei esset; ad formam autem servi ubi ventum est: Formam, inquit, servi accipiens 52 -, per hoc ergo mediator et caput Ecclesiae 53, per quem reconciliamur Deo 54, per sacramentum humilitatis et passionis eius et resurrectionis et ascensionis et iudicii futuri, ut duo illa audiantur, cum semel locutus sit Deus 55. Ubi duo audiantur? Ubi reddit unicuique secundum opera sua 56.
12 [5]. Hoc ergo tenentes, nolite quaestiones mirari hominum, quae serpunt sicut cancer, quemadmodum dixit apostolus 57; sed custodite aures vestras et virginitatem mentis vestrae, tamquam desponsati ab amico sponsi uni viro virgo casta exhiberi Christo 58. Virginitas corporis in paucis Ecclesiae, virginitas mentis in omnibus esse debet. Hanc virginitatem vult serpens corrumpere, de quo idem Apostolus dicit: Desponsavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Et timeo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestri sensus corrumpantur a castitate quae est in Christo 59. Vestri, inquit, sensus, id est vestrae mentes. Nam hoc magis proprium est. Sensus enim intelleguntur et huius corporis, videndi, audiendi, odorandi, gustandi, tangendi. Mentes nostras timuit corrumpi Apostolus, ubi est fidei virginitas. Modo ergo, o anima, virginitatem tuam serva, fecundanda postea in amplexu sponsi tui. Saepite ergo, sicut scriptum est, aures vestras spinis 60. Turbavit fratres infirmos Ecclesiae quaestio Arianorum, sed in Domini misericordia superavit catholica fides. Non enim ille deseruit Ecclesiam suam, etsi ad tempus turbata, ut semper supplicaretur ei, a quo in solida petra confirmaretur. Et adhuc mussitat serpens et non tacet: quaerit pollicitatione quadam scientiae eicere de paradiso Ecclesiae, quem non permittat redire ad illum paradisum, unde primo eiectus est 61.
13 [6]. Intendite, fratres mei: quod gestum est in illo paradiso, hoc geritur in Ecclesia. Nemo vos seducat ab isto paradiso: sufficiat quod illinc lapsi sumus, vel experti corrigamur. Ipse est serpens, qui semper suggerit impietatem; ipse aliquando promittit impunitatem, quemadmodum et ibi promisit: Non morte moriemini 62, inquit, quia dixit Deus: Morte moriemini 63. Ipse talia suggerit modo, ut male vivant christiani: " Numquid omnes perditurus est? ". Ille dicit: " Damnabo, ignoscam eis qui se mutaverint: mutent facta sua, muto minas meas ". Ipse est ergo qui murmurat et mussitat et dicit: " Ecce scriptum est: Pater maior me est 64, et tu illum dicis aequalem Patri? ". Accipio quod dicis, et utrumque accipio, quia utrumque lego. Quare tu unum accipis, alterum non vis? Nam mecum utrumque legisti. Ecce Pater maior me est accipio, non a te, sed ab Evangelio; et tu esse aequalem Deo accipe ab Apostolo 65. Coniunge utrumque: utrumque concordet, quia qui locutus est per Iohannem in Evangelio, ipse locutus est per Paulum in epistula. Non potest secum ipse discordare, sed tu concordiam Scripturarum non vis intellegere, cum amas ipse litigare. " Sed ex Evangelio, inquis, probo: Pater maior me est 66 ". Et ego ex Evangelio: Ego et Pater unum sumus 67. " Quomodo utrumque verum est? ". Quomodo nos docet Apostolus? Audi: Ego et Pater unum sumus. Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 68. Audi: Pater maior me est 69. Sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens 70. Ecce ego ostendi quare maior, tu ostende in quo aequalis. Utrumque enim legimus. Minor est Patre, in quantum Filius hominis est; aequalis Patri, in quantum Filius Dei, quia Deus erat Verbum 71. Mediator et Deus et homo 72: Deus aequalis Patri, homo minor Patre. Est ergo et aequalis et minor: aequalis in forma Dei, minor in forma servi 73. Tu ergo dic unde aequalis? Numquid alia parte aequalis, et alia parte minor? Ecce excepta susceptione carnis, ostende mihi aequalem et minorem. Unde demonstraturus es, volo videre.
14 [7]. Attendite impietatem stolidam carnem sapere, quomodo scriptum est: Sapere secundum carnem mors est 74. Sequestro adhuc, et nondum loquor de incarnatione Domini nostri unici Filii Dei, sed tamquam nondum factum sit quod factum iam est, attendo tecum: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 75. Attendo tecum: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 76. Ibi mihi ostende minorem. Quid dicturus es? Divisurus es Deum per qualitates, id est per quasdam affectiones corporales vel animales, in quibus aliud atque aliud esse sentimus? Naturaliter dicere quidem possum, sed utrum sit ut et vos intellegatis, Deus viderit. Ergo, ut dicere coeperam, ante susceptionem carnis, antequam Verbum caro fieret et habitaret in nobis 77, ostende minorem, ostende aequalem. Numquid aliud et aliud Deus, ut ex alia parte sit minor illo Filius, ex alia parte aequalis? Veluti si dicamus: " Corpora sunt quaedam ", possis mihi dicere: " Aequalis in longitudine, sed minor in robore ". Plerumque enim duo corpora talia occurrunt, ut statura longitudinis aequalia sint, robore autem unum sit minus, alterum maius. Ergo talia quasi corpora cogitaturi sumus: Deum et Filium eius sic cogitaturi sumus? Avertat Deus istas cogitationes a cordibus christianorum. Totus fuit apud Patrem, totus in carne, totus super angelos. Sed forte ita cogitabis, ut dicas: " Et robore et longitudine aequales, sed colore dispares sunt "? Ubi color, nisi in corporibus? Ibi autem lux sapientiae. Ostende mihi colorem sapientiae. Ostende mihi colorem iustitiae. Si ista colorem non habent, tu illa de Deo diceres, si pudoris colorem haberes?
15 [8]. Quid ergo dicturus es? Potestate aequales sunt, sed minor Filius prudentia? Iniustus est Deus, si minori prudentiae potestatem dedit aequalem. Si prudentia aequales sunt, sed minor est Filius potestate, invidus est Deus, qui aequali prudentiae potestatem dedit minorem. In Deo autem omne quod dicitur idipsum est. Neque enim in Deo aliud potestas et aliud prudentia et aliud fortitudo et aliud iustitia aut aliud castitas. Quidquid horum de Deo dicis, neque aliud et aliud intellegitur, et nihil digne dicitur, quia haec animarum sunt, quas illa lux perfundit quodammodo et pro suis qualitatibus afficit. Quomodo cum oritur corporibus lux ista visibilis, si auferatur, unus est corporibus omnibus color, quin potius dicendus est nullus color; cum autem illata illustraverit corpora, quamvis ipsa unius modi sit, pro diversis tamen corporum qualitatibus diversos eis nitores aspergit. Ergo animarum sunt istae affectiones, quae bene sunt affectae ab illa luce quae non afficitur, et formatae ab illa quae non formatur.
16 [9]. Tamen dicimus ista de Deo, fratres, quia non invenimus melius quod dicamus. Dico iustum Deum, quia in verbis humanis nihil melius invenio: nam est ille ultra iustitiam. Dicitur in Scripturis: Iustus Dominus et iustitiam dilexit 78. Sed ibi dicitur et paenitere Deum, ibi dicitur et nescire Deus 79. Quis non exhorreat? Nescit Deus, paenitet Deum? Ideo tamen et ad ista verba salubriter Scriptura descendit, quae et tu exhorres, ne illa quae magna putas digne dicta arbitreris. Tamquam si velles credere quod secundum humanum affectum paeniteat aliquid Deum, et corriperet te alius qui iam melius intellegit, exponens tibi, si quid tale in Scripturis invenis, non propterea dictum quod Deus tale aliquid patitur, quale tu in condemnatione consilii vel facti tui cum dolore cordis 80, sed propter id quod mutat praeterquam homines arbitrantur, quia, si quid tale homines faciunt, paenitendo faciunt, si a proposito se avertunt, cum maneat illius certum aeternumque consilium 81, sed quod aliud sperabatur facturus et aliud facit, figurate dici quod paeniteat eum. Atque ita si quaeras: " Quid ergo digne de Deo dicitur? ". Fortassis tibi respondeat ut dicat quia iustus est. Alius autem isto melius intellegens etiam hoc verbum dicat superari ab illius excellentia, et indigne de illo etiam hoc dici, quamvis congruenter secundum hominum capacitatem dicatur. At ille cum de Scripturis probare voluerit, quia scriptum est: Iustus Dominus 82, recte illi respondetur in eisdem Scripturis positum esse quia paenitet Deum 83. Quomodo istud non accipis secundum consuetudinem loquentium, sicut solet homines paenitere, sic et illud quod dicitur iustus supereminentiae ipsius non competere intellegas, quamvis hoc Scriptura bene posuerit, ut per qualiacumque verba gradatim animus ad id quod dici non potest perducatur. Iustum quidem Deum dicis, sed intellege aliquid ultra iustitiam quam soles et de homine cogitare. Sed Scripturae iustum dixerunt, propterea et paenitentem dixerunt et nescientem 84, quod iam non vis dicere. Quomodo ergo illa quae exhorres intellegis propter infirmitatem tuam dicta, sic et ista quae magnipendis pro aliqua infirmitate validiorum dicta sunt. Qui autem ista transcenderit et de Deo, quantum homini conceditur, digne cogitare coeperit, inveniet silentium ineffabili cordis voce laudandum.
17 [10]. Ergo, fratres, quia hoc est in Deo virtus quod iustitia - et quidquid de illo dixeris, hoc idem dixeris, cum tamen nihil digne dicas -, non potes dicere aequalem esse Patri Filium per iustitiam et non esse aequalem per virtutem, aut aequalem per virtutem et non aequalem per scientiam, quia ex una re aliqua aequalis ex omni re aequalis est, quia omnia quae ibi dicis idem sunt et idem valent. Sufficit ergo, quia dicere non potes quomodo sit aequalis Filius Patri, nisi dederis diversitates quasdam in substantia Dei. Quas cum dederis, foras te mittet veritas, nec accedis ad illud sanctuarium, ubi sincerissima videtur 85. Cum autem non possis aequalem dicere ex alia parte et ex alia parte inaequalem, quia non sunt in Deo partes, non possis dicere ex alia qualitate aequalem, ex alia minorem, quia non sunt in Deo qualitates; secundum Deum non potes dicere aequalem, nisi omni modo aequalem: unde ergo potes dicere minorem, nisi quia formam servi accepit 86? Itaque, fratres, semper haec advertite. Si in Scripturis regulam quandam acceperitis, omnia vobis lux ipsa monstrabit. Sicubi inveneritis aequalem Filium Patri nominari, secundum essentiam quandam divinitatis accipite; sicubi minorem inveneritis, secundum formam [vero] servi assumptam [minorem] accipite: secundum quod dictum est: Ego sum qui sum 87, et secundum quod dictum est: Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob 88; sic tenebitis et quod in eius natura est, et quod in eius misericordia.
18. Illud autem non vos moveat, quia et hoc secundum hanc differentiam dictum est, quod Dominus in Evangelio locutus est et in psalmo quod modo cantavimus. Ut autem manifestiore testimonio exponamus et insinuemus, in Evangelio dictum est: Ad Patrem meum et ad Patrem vestrum, ad Deum meum et ad Deum vestrum 89. Ad Patrem meum et ad Patrem vestrum non conturbet. Pater enim semper est Filio: numquam non genitus Filius, numquam ille non Pater. Pater autem noster alio modo, per adoptionis misericordiam. Illum genuit, nos adoptavit. Illum genuit ante luciferum 90, quod nolite unam stellam accipere, sed mystice lucifer est quod lucem ferat, non quod sit lux, sed quod illuminetur a luce, ut lucem ferat. Nam et de illo archangelo qui in veritate non stetit 91 dictum est quia sicut lucifer oriebatur 92, sed in ipsa luce non stetit. Ergo omnis anima quae illuminatur, ut luceat, dicitur lucifer; si se averterit a luce illuminante, contenebratur. Ideo Iohannes evangelista de Domino ipso ait: Erat lumen verum. Et quasi quaereretur: " Quid est lumen verum? ", quod illuminat omnem hominem 93, inquit - non ergo quod illuminatur, sed quod illuminat. De Iohanne autem baptista dicit: Non erat ille lumen 94. Sed quale lumen non erat? Quale est illud quod illuminat 95 et non illuminatur. Nam lumen quod illuminatur erat Iohannes, quia de plenitudine eius acceperat 96. Unde ait ipse Dominus: Et vos voluistis exsultare ad horam in lucem eius 97. Et suis discipulis ait: Vos estis lumen mundi 98. Illuminati sunt enim ut lumen essent, sed ille erat lumen verum quod illuminat omnem hominem 99, aliud est factum lumen quod illuminatur. Lumen ergo verum quod illuminat, hoc Dominus noster Iesus Christus; lumen autem factum quod illuminatur, hoc Iohannes, hoc apostoli, hoc omnes sanctae animae et beatissimi spiritus intellectuales, qui accipiendo lucem luciferi fiunt. Ergo ante luciferum genui te 100, ante omnem scilicet creaturam. Ante omnem creaturam intellegendum est, in qua principatum tenet creatura spiritalis et rationabilis, quae illuminata fert lucem. Utrumque ergo, fratres, retineamus in Domino nostro Iesu Christo: et secundum id quod Deus est, aequalis est Patri, et secundum id quod homo est, minor est Patre. Sed quod dicere coeperam, nemo offendat, quod ait: Patrem meum et Patrem vestrum 101. Semper enim Pater unigeniti Filii, semper ille natus et ante luciferum natus, id est ante omnem creaturam quae illuminando fit lux. Recte itaque Patrem meum et Patrem vestrum, quia nos ab ipso accepimus esse filii Dei: qui dedit nobis potestatem filios Dei fieri 102. Et adoptio nostra, quam dicit Apostolus, bene nota est caritati vestrae, de qua dicit: Adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostri 103, et iterum: Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus 104. Merito ergo primo singulariter ait Patrem meum, deinde Patrem vestrum. Sed quomodo Deum meum et Deum vestrum 105? Iam si regula nota est, quid a me exspectatis? Patrem meum semper, Deum meum ex quo homo. Audi psalmum qui lectus est: In te proiectus sum ex utero, de ventre matris meae tu es Deus meus 106. Arbitror satis esse dictum de illo etiam modo, quo Dominus noster Iesus Christus Salvator noster, caput Ecclesiae, mediator factus, per quem reconciliamur Deo 107, Deus et homo insinuatur in Scripturis.
19 [11]. Tertius modus est, quomodo totus Christus secundum Ecclesiam, id est caput et corpus, praedicetur. Etenim et caput et corpus unus Christus, non quia sine corpore non est integer, sed quia et nobiscum integer esse dignatus est, qui et sine nobis semper est integer, non solum in eo quod Verbum est unigenitus Filius aequalis Patri, sed et in ipso homine quem suscepit et cum quo simul Deus et homo est. Verumtamen, fratres, quomodo corpus eius nos, si non et nobiscum unus Christus? Ubi inveniemus hoc, quia unus Christus est caput et corpus, id est corpus cum capite suo, sponsa cum sponso suo? Tamquam singulariter loquitur apud Isaiam, et unus idemque loquitur, et videte quid ait: Velut sponso alligavit mihi mitram et velut sponsam induit me ornamento 108. Ut sponsum et sponsam eundem dicit: sponsum secundum caput, sponsam secundum corpus. Duo videntur, et unus est. Alioquin quomodo membra Christi sumus, Apostolo apertissime dicente: Vos autem estis corpus Christi et membra 109? Si membra Christi sumus, et corpus sumus omnes simul: non qui hoc loco tantum sumus, sed et per universam terram; nec qui tantum hoc tempore, sed - quid dicam? - ex Abel iusto 110 usque in finem saeculi, ubi iam non generant neque generantur homines, quidquid iustorum per hanc vitam transitum fecit, quidquid hic est nunc - id est non in loco, sed in hac vita -, quidquid post nascentium futurum est, totum hoc unum corpus Christi, singuli autem membra 111. Si ergo omnes corpus, singuli autem membra, est utique caput cuius hoc sit corpus. Et ipse est, inquit, caput corporis Ecclesiae, primogenitus, ipse primatum tenens 112. Et quia de illo ait etiam quod sit caput omnis principatus et potestatis 113, adiungitur ista Ecclesia, quae nunc peregrina est, illi caelesti Ecclesiae, ubi angelos cives habemus, quia aequales nos futuros post resurrectionem corporum impudenter arrogaremus, nisi veritas promisisset dicens: Erunt aequales angelis Dei 114; et fit una Ecclesia civitas regis magni 115, cuius et Filius esse voluit, ex cuius peregrina parte carnem suscipiens, rex eius et fecundator eius, ut revocaret quod inde aberraverat. Ipsa est enim Sion in figura mysterii, de qua scriptum est: Mater Sion, dicet homo, et homo factus est in ea et ipse fundavit eam altissimus 116, id est ille ipse qui homo factus est in ea, cum esset humillimus, ipse fundavit eam altissimus, quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 117. Non potest corpus truncatum integrum dici sine capite, sed caput cum corpore suo vult adunari. Et unus est Christus cum corpore suo dignatione, non necessitate. Nos enim indigemus bono Dei, Deus bono nostro non indiget. Audi prophetam: Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges 118.
20 [12]. Sic ergo aliquando in Scripturis insinuatur Christus, ut intellegas Verbum aequale Patri. Sic aliquando, ut intellegas mediatorem hominem, cum Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis 119, cum ille unigenitus, per quem facta sunt omnia 120, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, factus oboediens usque ad mortem crucis 121. Sic autem aliquando, ut intellegas caput et corpus, exponente ipso Apostolo apertissime quod dictum est de viro et uxore in Genesi: Et erunt, inquit, duo in carne una 122. Attendite ipsum exponentem, ut non coniecturis nostris aliquid ausi dicere videamur. Et erunt, inquit, duo in carne una, et addidit: Sacramentum hoc magnum est 123. Et ne adhuc putaret quisquam in viro esse et uxore secundum naturalem utriusque sexus copulationem corporalemque immixturam: Ego autem, inquit, dico in Christo et in Ecclesia 124. Secundum hoc ergo quod in Christo et in Ecclesia accipitur quod dictum est: Erunt duo in carne una: non iam duo, sed una caro est 125. Quomodo sponsus et sponsa, sic caput et corpus, quia caput mulieris vir 126. {Sive ergo dicam caput et corpus, sive dicam sponsus et sponsa, unum intellegite. Ideoque idem Apostolus, et cum esset adhuc Saulus, audivit: Saule, Saule, quid me persequeris? 127, quoniam corpus capiti adiungitur, et cum iam Christi praedicator pateretur ab aliis, quae persecutor ipse fecerat: Ut suppleam, inquit, quae desunt pressurarum Christi in carne mea 128, ad pressuras Christi ostendens pertinere quod patiebatur. Quod non potest intellegi secundum caput, quod iam in caelo nihil tale patitur, sed secundum corpus, id est Ecclesiam 129, quod corpus cum suo capite unus Christus est.}
21 [13]. Exhibete ergo vos dignum corpus tali capiti, dignam sponsam tali sponso. Non potest habere caput illud, nisi condignum corpus; nec ille vir, nisi se dignam, ducit uxorem. Ut exhiberet sibi, inquit, gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam aut aliquid huiusmodi 130. {Haec est sponsa Christi, non habens maculam aut rugam. Non vis habere maculam? Fac quod scriptum est: Lavamini, mundi estote, auferte nequitias a cordibus vestris 131. Non vis habere rugam? Extendere in crucem. Non enim tantum opus est ut laveris, sed etiam ut extendaris, ut sis sine macula aut ruga. Per lavacrum enim auferuntur peccata, per extensionem autem fit desiderium futuri saeculi, propter quod Christus crucifixus est. Audi ipsum Paulum lotum: Non, inquit, ex operibus iustitiae quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis 132. Audi eundem extentum: Ea, inquit, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Iesu 133. Merito ergo ipse sine macula iniquitatis et sine ruga duplicis cordis 134, tamquam bonus et fidelis amicus sponsi 135, desponsat ei uni viro virginem castam exhibere 136 sine macula et ruga 137}. Non enim sine causa iuxta viam fullonis prophetia commemoratur Isaiae 138.
22. Omnia, fratres, talia in sacramento sunt: quaecumque in Scripturis sonant veluti absurda, veluti non necessaria, clausa sunt. Non autem clausa et inania: super aliquid plenum Deus claudit, sed pulsantes quaerit ut aperiat 139. Certe appende. Nam ut aliquid hilariter dicamus, cum sibi pueri nuces emunt, ne fallantur, appendunt manu et, cum grave invenerint, securiores tenent quod adhuc clausum est. Appende ergo, cum audis sententias aliquas clausas in tam sanctis Scripturis, tam illustribus, universo mundo notis, toto orbe terrarum diffusis; ex quo praedicantur usque in hoc tempus, nihil aliud gestum est in rebus humanis quam ibi praedictum est. Magnum ergo pondus auctoritatis. Secundum hoc pondus appende sententias, et dicat tibi anima tua - quae iam forte contemnere volebat - quod dictum est: Et erunt duo in carne una 140. Iam sibi dicebat: " Quid est hoc? Vere quod erat curaturus Deus quemadmodum sibi misceantur vir et femina, ut diceret: Erunt duo in carne una? ". Noli proicere; puer es: appende. " Et quomodo, inquit, appendam? ". Dic tibi: " Revera diceret hoc quilibet stultus, nedum qualiscumque qui dicitur homo Dei. Moyses, qui ista conscripsit, saltem cor mediocre habuit ". Adde, quia non sine causa haec scripta universo mundo innotuerunt et per universum mundum honorantur religione credentium: " Non sine causa diceret: Erunt duo in carne una, nisi quia [non] est ibi nescio quid, quod humana exhorret cogitatio, sed aliquo modo clausum est. Non est inane ". Cum tibi haec dixeris, appendis; si appendisti, invenisti quia grave est; tenes securus. Sed forte tam invalidus es puer, ut frangere non possis: tantum tene et gaude, scito quod aliquid plenum tenes; non deerit qui frangat et pascat. " Et quis, inquit, franget? ". Est qui frangat prorsus - tamquam cum parvulo agamus -, da cuidam blando patri qui dixit: Non ut confundam vos, haec dico, sed ut filios meos carissimos moneo 141. Ecce est apostolus - certo quodammodo pater est -, frangit tibi hoc quod clausum portas, quod iam appendisti et grave sensisti. Franget - noli timere - qui et paternam caritatem in te habet, cum dicit: Etsi multos paedagogos habetis in Christo, sed non multos patres. In Christo enim Iesu per Evangelium ego vos genui 142, et maternam, cum dicit: Factus sum parvulus in medio vestrum, tamquam nutrix fovens filios suos 143. {Ideo non dixit " mater ", quia aliquando matres vel delicatiores vel non amantes filios suos, cum pepererint, aliis tradunt nutriendos. Rursus si solum dixisset: Tamquam nutrix fovens, et non addidisset: filios suos, tamquam alia pariente nutriendos accepisse videretur. Ergo et nutricem se dixit, quoniam alebat, et filios suos, quia ipse pepererat dicens: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis 144. Parturit autem, sicut parit Ecclesia, utero suo, non semine suo.} Da ergo huic patri vel matri - quod vis appella: non irascitur, cum utrumque voluit esse affectu, cum sit neutrum sexu -, da frangendum quod portas inclusum, tam grave, de tanta auctoritate. In libro Geneseos scriptum est 145: non est res levis, aliquid ibi latet inclusum. Nonne videtur aliquid dixisse qui dixit sacramentum? " Sentio enim: grave est, sed adhuc clausum est ". Ego autem dico, inquit, in Christo et in Ecclesia 146. Ecce cibi: vescere, qui clausum non contempsisti. Qui autem clausum contempserit et proiecerit, ad escam non perveniet.
23. Aliud mihi ex alio venit in mentem, quoniam nucem commemoravi, quod quidem congruentissime huic sermoni conteximus, quia de clausis sacramentis factum est ut ageremus. Non enim frustra tres virgas Iacob variatas posuit in aqua, unde suo conventus tempore pecora biberent, nec ex uno ligno, sed ex diversis, eas esse voluit 147. Ad effectum quidem quod moliebatur sufficiebat ut ex uno ligno essent, nec tres esse opus erat, sed vel minus vel amplius, ut tantummodo virgas variatas in aquis poneret. Quid sibi ergo vult quod tres virgas et de tribus lignorum posuit, nisi quia mysterium intimat, sed hoc clausum est? Pro viribus quas nobis Dominus tribuere dignatur, frangam et aperiam vobis. Pactus erat Iacob cum socero suo cuius oves pascebat, ut, si quid varium nasceretur vel in ovibus vel in capris, eius esset, id est ad mercedem pastoris pertineret 148. Hoc ideo de variatis virgis procurabat, quas in conceptu pecora cum viderent, ex huiusmodi desiderio per oculos impresso varios fetus parerent 149. In variis pecoribus significabatur varietas gentium. Et unius modi erant pecora illa, et concipiebant varios et pariebant varios. De una quippe Iudaeorum gente exstiterunt primi Evangelii praedicatores, sed, ut multae gentes generarentur, oportebat ut varios conciperent et varios parerent. Et haec est portio Iacob 150. In Iacob enim Christus praefigurabatur. Minor quippe ille populus in Iacob, unde dictum est: Et maior serviet minori 151. Iam recensemini exposuisse me sanctitati vestrae de Esau et Iacob, cui etiam dictum est in illa benedictione quam sumpsit a patre: Servient tibi omnes gentes 152. Varietas ergo gentium pertinebat ad Iacob, sed nisi ex populo Iudaeorum essent annuntiatores, ut pecora unius modi ex illo virgarum potu conciperent, non parerent fideles per varietatem gentium.
24. Sed unde conciperent pecora varietatem gentium? De tribus scilicet virgis fieri quidem potuit hoc. In conceptu enim erant animalia, cum ille virgas variavit, id est locis per intervalla excoriavit, et posuit in aquis, unde traherent in bibendo concupiscentiam varietatis quae in nascentium coloribus appareret 153. Sed de quotlibet et de quibuslibet virgis posset hoc fieri! Non autem notum erat sacramentum futuri populi christiani populo Iudaeorum, nisi paucis prophetis sanctis et paucis invidis legis doctoribus quibus dicit Dominus: Vae vobis qui habetis claves regni caelorum, nec vos intratis nec alios intrare permittitis 154. Qui significantur etiam in illa similitudine, ubi conductores vineae qui non reddebant mercedem dixerunt: Hic est heres. Venite, occidamus eum, et nostra erit hereditas 155 - quod non dicerent, nisi ex aliqua parte Christum cognovissent, cuius tamen divinitas, qua aequalis est Patri, ipsos latebat: Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent 156. Sed non ex eorum numero praedicatores misit qui infirma mundi elegit, ut confunderet fortia 157, ut diceretur: Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? 158 Quapropter sacramentum quod erat absconditum illis, indoctis et idiotis revelatum 159, per baptismum Christi etiam variis nationibus intimatum est: propterea de tribus virgis in aqua positis conceperunt pecora varios fetus. Quamdiu enim Pater Deus praedicabatur, occulta autem erat incarnatio Filii quae adhuc prophetice praenuntiabatur et a paucissimis intellegebatur, non pariebatur varietas gentium. Quod autem factum est ut de tribus virgis biberent oves illae, id est primi israelitae, per quos nasceretur ad sortem Iacob - id est ad hereditatem Christi - pertinens varietas gentium; de quibus israelitis dicit Apostolus: Nam et ego israelita sum ex semine Abraham de tribu Beniamin 160. Nam et israelita Petrus et Andreas et Iohannes et Iacobus et alii apostoli et ceteri primi praedicatores Christi, de quibus dicit Apostolus quod debitores eorum sint gentes: Si enim spiritalibus eorum, inquit, communicaverunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis 161. Illi ergo israelitae tamquam unius modi erant pecora, quia ex una gente erant: biberunt quodammodo sacramentum incarnationis Domini, ut per dominicae incarnationis sacramentum varias gentes in Evangelio parerent, id est varietatem pecorum.
25. Quomodo ergo sacramentum incarnationis Domini in tribus virgis ostenditur? Unde fuerunt virgae illae? Una fuit nucina, altera fuit ex platano, altera storacina 162. Sic scriptum est. Fides itaque incarnationis Domini quemadmodum se habeat, interrogemus fidem nostram. Natum enim credimus de Spiritu sancto et virgine Maria 163. Ipse natus ad virgam nucinam pertinet. Quomodo enim in nuce per lignum pervenitur ad escam, sic Dominus noster Iesus Christus non nos portaret, nisi ad eius corpus per lignum crucis perveniremus. Quod ita clarum est, ut vocem meam intellectu praeveniretis; quod, antequam explicarem quod dicere coeperam, voce vestra declarastis. Quis vos duxit ad istam escam, ut tam cito intellegeretis, nisi qui pependit in ligno 164? Nisi enim per crucem Domini, christiani non essetis; si christiani non essetis, non hoc tam cito et tam suaviter acciperetis. Platani virga, quo pertinet? Dicimus Christum natum de Spiritu sancto. Arbitror platani virgam congruenter pertinere ad Spiritum sanctum. Nam storacina virga quae restat non dubitatur propter suavissimum odorem inviolatae integritati Mariae virginis esse tribuenda. Hinc enim iucundissimae fragrantiae et suaveolentiae fama nativitatis Domini exorsa est, quod de virgine natus est. De platani virga laboriosior intellectus est, quomodo ostendatur pertinere ad Spiritum sanctum. Aderit Dominus, adiuvantibus orationibus vestris, et aperiet vobis per ministerium nostrum et per nostram humilem ac devotam vestris profectibus servitutem, platani virgam Spiritum sanctum quomodo accipere debeamus. In platano quaero quid eligam, et non invenio ob aliud laudari arborem platani, nisi quod requiescentibus ab aestu umbram latissimam praebet. Qui noverunt huiusmodi arborem esse, intellegunt me verum dicere. Ad hoc eligitur et appetitur arbor platani propter latitudinem umbrae et opacitatis delectationem, ubi ab aestu requiescimus. Virgo autem Maria, quae non erat filium aestu libidinis conceptura, sed in quodam refrigerio fidelissimae castitatis et incorruptae virginitatis, non inhians virilibus amplexibus, sed fide concipiens, virgo praegnans, virgo paritura, virgo mansura, haec ergo de Spiritu sancto accepit. Ipse Spiritus refrigerium illi praebuit ab aestu omnis concupiscentiae carnalis, et ideo per virgam platani figuratus est. Mentior, si non in ipso Evangelio angelus loquitur et dicit ei: Spiritus Dei superveniet in te, et virtus altissimi obumbrabit tibi 165.
26. Iam ergo, dilectissimi, sicut Dominus voluit, praebet non ex nostro merito aliquid, sed propter fidem nostram quae ipse dignatur. Sicut semper dicimus et numquam tacendum est: omnis profectus verbi inveniatur in operibus vestris. Valde misera terra est quae, cum bene compluatur, aut fructus non affert aut etiam spinas generat 166. Dolete nobiscum illos quos plangimus. Solemus dicere quod ieiunia per istos dies festos paganorum ad hoc exercenda sunt, ut pro ipsis paganis rogemus Deum. Sed ita multorum infelices luxurias perhorrescimus, ut vos hortemur, fratres, pro quibusdam fratribus christianis orare nobiscum, ut ab ista nequitia se aliquando emendari et corrigi patiantur. Quid est enim hoc, quantum est et quam gemendum malum! Non contemnit tam parva, tam inania ludicra: quid est contempturus, quid est pro Christo passurus talis christianus, cum venerit aliqua tribulationis temptatio? Quem saliva obruit, fluvius quomodo rapit? Dolorem ergo nostrum, fratres, non frustra dixerim sanctitati vestrae. Qui hic sunt hodie qui hesterno die non ieiunaverunt, doleant se ceteris diebus festis paganorum ita vixisse, nobis pro se tristibus, et aliquando dignentur et nobis auferre tristitiam et sibi nequitiam.