SERMO 159/B

Sermo beati Augustini super verbis apostoli:
O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei,
et de psalmo lix: Deus, reppulisti nos
et destruxisti nos, iratus es et misertus es nobis,
et de psalmo cxviii: Bonum mihi quod humiliasti me,
ut discam iustificationes tuas
 1

Divitiarum sapientiae et scientiae Dei altitudo inscrutabilis.

1. Divinae lectiones, quae nos spiritaliter pascunt, admonent quod vobis exspectantibus intentisque praerogemus, et tamquam de dominico cellario, cuius dispensatores sumus, aliquid esurientibus apponamus. Apostolica lectio his verbis enuntiata nobis est, quam nobiscum recordatur sanctitas vestra: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius. Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis fuit consiliarius illius, aut quis prior dedit illi et retribuetur ei? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula saeculorum, amen 2. Ut autem exclamaret Apostolus et quadam tamquam profunditate iudiciorum Dei perterritus diceret: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, superius dixerat: Conclusit Deus omnes in peccato, ut omnium misereretur 3. Post hanc ergo sententiam ubi ait: Conclusit Deus omnes sub peccato, ut omnium misereatur, quia revera nescio quid profundum est prius factos esse homines in manifesto reos conscientiae suae, ut eis posset confitentibus subveniri, exclamavit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei 4. Ubi altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei? In eo quod conclusit Deus omnes in peccato, ut omnium misereatur 5. Quo peccato? Incredulitatis. Nam hoc verbo usus est: Conclusit, inquit, Deus omnes in incredulitate, ut omnium misereatur. Adsit itaque ipse Dominus Deus noster, cuius divitias laudans exclamat apostolus, et de ipsis occultis et profundis divitiis suis aliquid nobis impertiri dignetur, ut, quod sentimus esse inexplicabile, aliquo modo dicamus, non ut explicemus, sed ut inexplicabilia commendemus. Videtur enim humana quadam infirmitate velut defecisse apostolus in explicando quod laetatus est in intuendo. Vidit nescio quid quod explicare lingua non posset, corde conspexit cui verbis minus idoneus fuit, et non invenit quomodo nos intentos faceret ad illud quod vidit, nisi exclamaret et erigeret corda nostra dicens: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei 6, ut erecta corda nostra ad illum dirigantur cuius ille videns divitias exclamavit, non ad os infirmi dispensatoris qui illas divitias non poterat explicare. Hoc itaque pro nostro modulo fecerimus, et nos intenderimus corda vestra ad illum cuius omnes sumus et sub quo uno magistro omnes in hac schola condiscipuli sumus, ubi sunt Dei divitiae, ubi est altitudo divitiarum, et inscrutabilia iudicia eius et investigabiles viae eius 7 ubi sunt, quia conclusit omnes in incredulitate, ut omnium misereatur 8.

«Praecessit delictum, secuta est humiliatio».

2. Qui conclusit omnes in incredulitate videtur irasci, sed qui miseretur omnium placidus est. Ergo capitulum Apostoli consentit psalmo: Deus, reppulisti nos et destruxisti nos, iratus es et misertus es nobis 9. Audi iratum et misertum. Conclusit Deus omnes in incredulitate, ut omnium misereatur 10. Quid voluit facere Dominus Deus noster? Primo irasci, repellere, humiliare, et postea subvenire, aversum vocare, conversum exaudire, exauditum adiuvare, adiutum mutare, mutatum coronare. Coniunge alia testimonia Scripturarum. Ait ipsa vox unius cuiusdam hominis laborantis in hac terra, hoc est ipsius Adam, generis humani - quod tamen genus humanum non dimisit secundus homo de caelo, ut primo terreni, postea fierent caelestes 11. Quia enim humiliati, inde terreni; quia depositi, inde terreni; quia repulsi, inde terreni; sed quia ille qui reppulit et deposuit et humiliavit misertus est nostri, inde caelestes 12 -. Audiamus ergo ipsius hominis vocem alibi dicentis: Priusquam humiliarer, ego deliqui 13. Gemens in sua humilitate, agnovit peccatum suum; sibi tribuit iniquitatem, iustitiam Deo. Quid enim ait? Priusquam humiliarer - quod est poena quam Deus inflixit -, ego, inquit, deliqui. Ne iniustus videatur Deus qui me humiliavit, praecessit delictum meum, secuta est humiliatio mea. Iustus ergo iudex Dominus Deus meus 14. Non enim ad hanc humiliationem venirem, nisi primo delinquerem. Et quoniam ipsa humiliatio eius iram quidem videtur sonare Dei iudicis, sed ad misericordiam pertinet, audi eiusdem vocem alibi: Bonum est, inquit, mihi quoniam humiliasti me, ut discam iustificationes tuas 15. Intendat caritas vestra quid dicat: Priusquam humiliarer, ego deliqui 16. In poena videtur gemere, in compedibus suspirare, in ista mortalitate et infirmitate terrena auxilium eius quaerere confitendo, quem offenderat delinquendo. Hoc enim sonant verba haec: Priusquam humiliarer, ego deliqui, hoc est: Non tibi humiliationem meam imputo, Deus meus: ego feci quod malignum est 17, tu fecisti quod iustum est.

Misericordia motus Deus nos humiliat.

3. His verbis congruunt illa verba quae cantavimus. Qui enim dicit: Deus, reppulisti nos et destruxisti nos 18, ipse dicit: Priusquam humiliarer, ego deliqui 19. Audisti enim quia reppulit Deus; audisti quia deposuit Deus, id est de altitudine deiecit ad terram. Audisti. Quaere causam, quare hoc fecerit Deus: Priusquam humiliarer, ego, inquit, deliqui. Audisti praecedens delictum tuum et consequentem iustitiam Dei; audi quia et ipsa iustitia Dei, quae te humiliavit, non tantum severitatem iusti iudicis indicat, sed etiam clementiam misericordis. Ait enim, quod paulo ante dixi: Bonum est mihi quod humiliasti me, ut discam iustificationes tuas 20. Quid ergo, fratres mei? Irascebatur Deus cum humiliaret, an miserebatur? Si nihil profuit nobis humiliatio, nimiae severitati Dei deputetur; quae quidem si esset, de iniustitia eius queri non possemus. Rependat enim meritum suum peccator; non sibi blandiatur superbus et iniquus; inveniat primo quid dignus sit, ut sic cognoscat quid ille praestiterit. Itane audet cuiusquam hominis peccatoris cor renuntiare sibi nisi supplicium, renuntiare sibi nisi iustissimam poenam? Aut si fuerit supplicium consecutum iniquitatem hominis, potest dici iusto iudici: "Male fecisti damnare peccantem "? Hoc ergo nobis peccantes renuntiemus, ita confiteamur in poenis et delicta nostra et iustitiam Dei nostri: ita enim merebimur in ipsa poena nostra invenire misericordiam Dei. Hoc, fratres carissimi, nemo invenit, nisi qui se prius humiliaverit. Et quia dicturus sum sicut possum, non arbitror quemquam vestrum intellecturum quod dicturus sum, nisi primo fumum superbiae compresserit, quo mentis oculi tenebrantur, ne misericordia Dei in ipsa poena possit intellegi.

Amore motus punit pater filium degenerem.

4. At primo videte hoc in ipsa vita cottidiana - inde enim potestis habere ad intellegendum viam, quia non deseruit hominum mortalitatem - quibusdam similitudinibus in ipsis factis eorum, ut ostendatur nobis posse infligi poenam misericorditer. Quid dicam? Tu das disciplinam servo tuo, et dans disciplinam utique in eo ipso quod punire videris misereris, sed non dico servo: forte sic irasceris servo, ut oderis eum. Non quidem ita debes, si christianus es; non ita debes, si hominem te esse consideras; non ita debes, si consideras diversa quidem esse nomina " servus " et " dominus ", sed non diversa " homo " et " homo ". Non ita debes odio persequi peccantem servum. Sed quia ita solent homines, respuamus istam similitudinem, filium ponamus. Nemo potest nisi amare filios: non enim laudandus est homo qui amat filium suum. Si enim dilexeritis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis, ait Dominus, nonne publicani hoc faciunt? 21 Quanto magis filios, quos generant homines successores sibi. Nemo omnino potest iure ipso naturae odisse quem genuit. Nec in eo laudandus est homo, quod invenitur in bestia. Nemo laudat hominem amantem filios suos. Non in pecoribus tantum mitibus hoc invenis: feritas leonum mitescit ad filios, tigres amant filios suos, serpentes fovent ova et catulos nutriunt. Ergo si ea quae videntur esse saeva et aspera in creatura non servant asperitatem et saevitiam erga quos gignunt, quid magnum facit homo amare filium suum? Sed propterea ista dixi, fratres, ut videatis posse esse poenam miserantis de exemplo filiorum, de illa re quam nemo potest odisse. Videt ergo aliquis filium suum in superbiam ire, extolli adversus patrem, usurpare sibi amplius quam oportet, velle diffluere in nugas deliciosas, velle dilapidare quod nondum possidet; et est ille, cum hoc facit, laetus, ridens, gaudens, exsultans; ille autem cohibet obiurgatione, poena, flagellis, aufert risum, ingerit fletum, bonum videtur abstulisse et intulisse malum - vide quid abstulit: laetitiam, vide quid intulit: gemitum -, et tamen, si dimisisset illam impunitam laetitiam, crudelis esset; quia coegit ad fletum, misericors invenitur. Si ergo pater qui cogit ad fletum misericors invenitur, quare non intellegimus etiam Creatorem nostrum potuisse facere quod cantavimus: Deus, reppulisti nos et deposuisti nos? Sed quare hoc? Numquid ad interitum, numquid ad perditionem? Audi quod sequitur: Iratus es et misertus es nobis 22. Quare tibi iuste irascitur? Coniunge, quoniam diximus: Priusquam humiliarer, ego deliqui 23. Quid tibi prodest quod repulsus es et depositus es? Bonum est mihi quoniam humiliasti me, ut discam iustificationes tuas 24.

Homo Deo subiectus, visibilium creaturarum dominator.

5. Referamus nunc animum ad illud apostolicum: Conclusit Deus omnes in incredulitate, ut omnium misereatur 25. Primum peccatum hominis superbia fuit: sic in Genesi legimus, sic in alia Scriptura invenimus 26. In Genesi quid legimus? Quia positus est creatus et formatus homo in paradiso, sub quadam lege, sub quodam mandato 27; mandatum quod illi impositum est hoc illi ostendebat: sic eum esse factum magnum, ut super se haberet maiorem. Humilitatem ergo Deus subdito sibi homini semper retinendam esse imperavit, id est ut servaretur humilitas hominis constituti sub Deo. Factus quidem homo est ad imaginem Dei 28 et, sicut alio loco scriptum est, dedit illi virtutem continendi <omnia> 29: omnia sub illo erant, sed supra illum erat qui fecit omnia. Sic ergo debuit homo attendere quae erant sub se, ut magis attenderet eum qui erat super se; haerens enim superiori, possideret securius inferiora; a superiore autem recedens, inferioribus subderetur. Quemadmodum si tres homines ponamus: unum hominem habentem servum, habentem et dominum, quomodo plerumque evenit ut servi peculiosi habeant servos. Intendite: habet servum, habet dominum; subest uni, praeest alteri; superior est servo, inferior domino suo. Tertium posuimus servum servi, primum autem dominum domini, medium vero et servum et dominum: dominum servi sui et servum domini sui. Tertius ille non est nisi servus, primus ille non est nisi dominus, medius ille et servus est et dominus. Securus autem possidet servum suum, si non offenderit dominum suum. Et tres quidem homines diximus: omnes eiusdem generis sunt, omnes ex eadem substantia atque natura subsistunt. Non sic illa tria: Deus et homo et creatura homini inferior. Alterius enim generis nec eiusdem substantiae conditor et conditum, factor et factum, artifex et opus, creator et creatura. At vero quae creata sunt, generaliter quidem creata vocantur omnia, sed naturis et ordinibus et meritis et locis differunt. Primo enim spiritalia sunt et postea carnalia, ipsa quae condidit Deus, quae fecit Deus. Primum locum habent spiritalia, ultimum habent corporalia. Spiritale autem quiddam mens humana, ubi imprimitur similitudo et imago Dei 30; corporalia autem omnia quae sensibus corporis subiacere cernimus: nota sunt omnibus, videntur, audiuntur, olent, sapiunt, tanguntur; dura mollia, calida frigida, aspera lenia, omnia haec corporalia dicuntur, inferiora sunt. Supra haec omnia homo constitutus est 31, sed secundum animum, secundum mentem, secundum id quod in illo est factum ad imaginem et similitudinem Dei. Non enim Deus corporali forma circumscriptus atque conclusus est, ut ex alia parte habeat dorsum, ex alia parte habeat oculos, sed lux quaedam est, nec talis qualem videmus oculis, nec si hanc qualem videmus oculis augeas, dilatans eam per phantasiam cogitationum tuarum, et facias campos lucis et montes lucis et arbores lucis, per vanitates cogitationum tuarum volitans. Vis intellegere lucem spiritalem? Quaere unde intellegis.

De cognitione quae fit per sensus et de cognitione per lucem intellegibilem.

6. Hanc ipsam, inquam, lucem intellege, qua intellegis. Quid dixi? Vides alba et nigra oculis corporeis, adiuvaris extrinsecus luce aut solis aut lunae aut lucernae aut alicuius igniculi. Porro si lux illa extrinsecus non adiuvaret oculos tuos, frustra paterent lumina tua et sine causa lumina vocarentur. Quid autem in te pateat et sanum sit, id est oculus, et quid ad adiutorium admoveatur extrinsecus, id est lumen, et quid sit ad quod videndum adiuveris, id est colores et formae, nosti et discernis. Hoc de oculis diximus. Audis voces, nosti unde audias. Oculi non audiunt, sed nec aures vident. Deest aliquid oculis ad sentiendas voces, et deest aliquid auribus ad sentiendos colores. Tibi autem nihil horum deest, quia per oculos vides, per aures audis. Cognoscis ergo et quae olent, et quod membrum admoveas unde odorem sentias, nosti. Non enim aurem admoves ut sentias suavitatem odoris, sed affers illud quod tibi ad olfaciendum Deus creavit. Nec cum vis aliquod pulmentum gustare, ad aures aut ad oculum ponis: nosti ibi non esse sensum diiudicantem sapores. Et vis aliquid sentire an durum an molle, an frigidum an calidum sit? Nosti quia universo corpore tuo potes sentire contactum. Haec nosti. Bene. Intendite ad illud interius: quis est hic intus cui renuntiant omnes isti sensus quod sentiunt homines? Ista enim tamquam instrumenta sunt, ista quasi in servitutem subiecta sunt. Sensus est nescio quis interior imperator cui nuntii isti renuntiant quidquid foris inveniunt. Ille autem interior, qui discernit haec omnia, profecto superior est quam sunt haec omnia. Ergo oculus habet quod videat, auris quod audiat, nares quod olfaciant, os quod gustet, manus quod tangat, et mens non habet quod per seipsam possit intueri? Ipsa quidem mens sentit album et nigrum, sed renuntiantibus oculis; ipsa sentit in vocibus canorum et asperum, sed renuntiantibus auribus; ipsa sentit in odoribus suaveolentia et graveolentia, sed renuntiantibus naribus; ipsa sentit dulce et amarum, sed ore nuntiante; ipsa sentit durum et molle, sed cum manus contrectans renuntiaverit. Potest ergo ista sentire, renuntiante corpore, tam multa et varia: numquid per seipsam non est idonea sentire aliquid, nullo sibi membro corporis renuntiante? Quaere ergo quid per seipsam sentit, et invenies ubi sit imago Dei. Alba et nigra per oculos sentiebat, canora et absurda aures renuntiabant. Et ne rursus curram per singula haec quae adiacent corpori, membra corporis renuntiabant. Iustum et iniustum, numquid oculi renuntiant? Iustum et iniustum discernit mens et dicit: " Hoc iustum est, hoc iniustum est ". Quaere quis renuntiaverit? Si color est iustitia, oculi renuntiaverunt; si sonus est iustitia, aures renuntiaverunt; si odor est, nares renuntiaverunt; si sapor, os renuntiavit; si duritia vel mollitudo est, manus renuntiavit. Si nihil horum est, quis renuntiavit, nisi lumen interius? Haec ergo natura, ista substantia quam videtis excellentem, de qua, si velim copiosius dicere, tempus non sufficit, quiddam interius, quiddam divinum in nobis factum est ad imaginem et similitudinem Dei 32, supra omnia corporea est, et sic erat factum ut omnis ei corporea creatura subdita deserviret, sed tamen ipsa mens non est Deus. Nam si Deus esset, numquid peccasset? Deus enim incommutabilis est. Mens autem nostra quia creata est, quia facta est, non est hoc quod Deus. Mutabilis est. Videmus et nunc mutationes ipsas. Sapit, desipit; meminit, obliviscitur; vult, non vult; delectatur, contristatur. Istae mutabilitates non cadunt in Deum, qui supra mentem est, et creator est mentis.

Offendimus Deum: per corpus cruciamur.

7. Sed tamen hoc totum quod dixi supra corpus est, infra Deum est, infra dominum et supra servum. Ista sunt tria, de quibus paulo ante dicebam. Si ergo tres homines, cum sint omnes homines, ordinantur per quandam conditionem vitae huius, ut unus eorum sit dominus tantum, alter eorum sit servus tantum, alter vero eorum et servus sit domini et dominus servi, quomodo putatis et quam facilius et quam distinctius ordinatam esse universam creaturam? Natura et substantia mentis posita sub Deo, natura universi corporis posita sub mente. Sed quomodo dicebam: tunc ille securus possidet servum suum, si <non > offenderit dominum suum, ita mens illa, si non per quandam superbiam, qua suae potestatis esse voluit, offenderet dominum suum, semper illi tamquam servus universa natura corporis subderetur. Quia vero per superbiam offendit Dominum, facta est illi creatura corporis, quae data erat in famulatum, ad tormentum poenae, ad tormentum vindictae. Per corporis enim difficultatem modo mens cruciatur, cum universae naturae corporis antea dominaretur. Quemadmodum si homo ille - hinc enim melius accipitis illustriorem similitudinem, quia et hoc ipsum, quod difficulter intellegimus, ad poenam pertinet, qua humiliati sumus: de consuetudine damus aliqua documenta. Tres servos illos rursus ante oculos pone, quia hoc vix intellegis, cum sit distinctius; distinctiora enim sunt ista, quo diversa sunt: longe enim aliud Deus quam mens, et longe aliud mens quam corpus. At vero in illis tribus homo est, et homo, et homo. Natura diversa non est, sed conditio ordinem facit; tamen quia illa in consuetudine nostra sunt, facilius ipsa intellegimus, quam illa quae distinctiora sunt. Modo ergo hoc intellege, quod dicimus. Fac illum medium - quia ita est servus, ut et dominus sit; ita est dominus, ut et servus sit: servus superioris, dominus inferioris - fac ergo eum offendisse dominum suum. Unde offendit? Per superbiam quandam. Consideravit enim quod et ipse servum haberet, et ausus est extolli adversus dominum suum, eo ipso quo videbatur habere in potestate servum suum. Erexit se adversus dominum suum, iussit dominus eius ut a servo suo caederetur. Etenim ille dominus domini dominus amborum erat. Non enim tantum habebat in potestate servum suum servus ille, quantum ambos dominus amborum. Quando enim posset contemnere dominum illum, nullius servum, ut non caederet dominum suum, iubente potiore domino amborum? Iussit ergo Deus noster, quia offendimus eum, ut de corpore nostro cruciaremur; et factum est mortale corpus nostrum, et coepimus inde poenas pati, unde superbire adversus Dominum ausi sumus. Caedimur modo ergo a servo nostro. Cruciamur in tormentis carnis nostrae; humiliavit nos Dominus, ut vapularemus a servo.

Serviamus Dominum, qui cupimus a corpore serviri.

8. Quare autem humiliavit, ut vapularemus a servo? Quia prius deliquimus: Priusquam humiliarer, ego deliqui 33. Positus ergo sub verbere servi tui, exclama ad Dominum Deum tuum, et dic ei: Bonum mihi est quoniam humiliasti me, ut discam iustificationes tuas 34. Quas iustificationes tuas? Quia, quomodo ego habeo servum corpus, habes et tu servum me. Et quomodo ego quaero ut obtemperet mihi corpus, sic debui obtemperare tibi. Ergo ex hoc didici iustificationes tuas, tamquam loquente desuper mihi Domino meo et dicente: " O serve nequam 35, saltem iam in ista humiliatione constitutus, agnosce quem offendisti, et cui subiectus fueris. Certe cruciaris a servo tuo: habes corpus et vis ut in omnibus obtemperet tibi, vis ut cum manum levas, sequatur manus; cum pedem levas, sequatur pes. Et quamquam caedi te voluerim a servo tuo, adhuc servit tibi servus tuus ". Etenim cum volumus ambulare et locum corpori mutare, iubemus pedibus, et obtemperant; iubemus oculo ut videat, quando aliquid volumus intueri: non nobis contradicit, convertitur, renuntiat nobis. Admovemus aurem sonis, statim renuntiat quid sonet; levamus manum ad aliquid tractandum, non resistit. In eo enim quod nobis servit corpus, indicat nos esse dominos suos; in eo vero quod nobis resistit, indicat habere nos Dominum. Sed videamus in quo tibi non obtemperat corpus tuum. Verbi gratia potes ambulare decem milia passuum, vis viginti: non obtemperat. Potes ambulare quinquaginta milia, vis sexaginta: non obtemperat. Vis duabus noctibus vigilare: obtemperat ad partem, ad aliam partem non obtemperat. Movere vis manum ad aliquid levandum: levas aliquid; ad aliud aliquid conaris: non obtemperat. Adde tot cruciantes difficultates infirmitatis et corruptionis eius quae numerari non possunt, et intende corpus quomodo quod corrumpitur aggravet animam 36. In eo ergo quod tibi servit, ostendit te esse dominum suum; in eo autem quod tibi resistit, admonet ut servias Domino tuo. Ergo dic Domino tuo: Bonum est mihi quoniam humiliasti me, ut discam iustificationes tuas 37. Quomodo discis iustificationes eius? Ut sic iam non dedigneris servire Domino tuo, quomodo tibi vis servire corpus tuum. Et incipis iam servire Domino tuo, et nondum tibi, sicut vis, servit corpus tuum. Credis enim qui infidelis eras, sequeris praecepta Domini tui, ambulas viam, sed nondum est perfecta in te iustitia: propterea nondum est perfecta oboedientia in servo tuo; adhuc manet aliquid amaritudinis, ne dulcescat tibi iste mundus, et non desideres Dominum tuum qui fecit mundum.

Christus Dominus unica spes nostra.

9. Exclama a finibus terrae ad illum, o Ecclesia diffusa per orbem terrae, dic in psalmo: A finibus terrae ad te clamavi, cum angeretur cor meum 38. In psalmo sunt ista scripta: In petra exaltasti me, deduxisti me, quia factus es spes mea 39. Exaltavit enim nos Deus in petra. In qua petra? Petra autem erat Christus 40, dicit Apostolus. Et quomodo ibi facta est spes nostra? Quia Dominus noster Iesus Christus, per quem facti sumus, ipse est Verbum Dei, per quod facta sunt omnia 41. Suscepit carnem de massa mortalitatis nostrae, et mortem quae pertinebat ad poenam peccati suscepit ille, non peccatum, sed misericordia liberandi a peccato ipsam carnem suam tradidit morti. Non enim invitus traditus est; non crucifigeretur, nisi seipsum tradidisset. Quia et quod eum tradidit Iudas, volentem tradidit. Non tamen imputatur Iudae meritum voluntatis Christi, sed meritum cupiditatis suae. Non enim cum traderet Dominum, salutem nostram consideravit, sed avaritiam suam et perfidiam suam. Nam tradidit Iudas, tradidit Christus, tradidit Pater Christi. Unam rem videntur omnes fecisse. Unam rem fecerunt, sed non una intentione fecerunt. Tradidit Pater Filium misericordia, tradidit se Filius ipsa misericordia, tradidit Iudas magistrum perfidia. Videtur nihil interesse inter traditionem et traditionem, sed inter misericordiam et perfidiam plurimum interest. Quomodo tradidit Pater? Audi Apostolum: Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum 42. Quomodo tradidit Filius? Idem Apostolus dicit de ipso Domino: Qui me dilexit et tradidit semetipsum pro me 43. Tradidit ergo carnem istam occidendam, ne tu carni tuae aliquid timeres. Ostendit in resurrectione sua post triduum, quod debeas tu sperare in fine saeculi. Deducit ergo te, quia factus est spes tua 44. Ambulas modo ad spem resurrectionis, sed nisi prius resurgeret caput nostrum, quid membra cetera sperarent, non invenirent.

Christus passus est voluntate, non necessitate.

10. Quid ergo, fratres mei? Quamquam, et antequam Dominus pateretur, serviret illi corpus tamquam Domino, non enim sic erat illigatus corpori tamquam ob vindictam, tamquam ob poenam, ut caederetur a servo quemadmodum nos; sed si quid pati voluit in corpore suo, voluntate passus est et potestate, non necessitate et inopia, sicut ipse dixit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me, sed ego ipse ponam eam a me 45. Magna ergo potestas in illo; tamen quod pati voluit in carne ibi demonstravit, quod merito pateris. Ille passus est immerito, tu pateris merito. Sed ut sufferas quod pateris merito, consolatur te qui passus est immerito. Suffer ergo quod pateris, donec transeat mortalitas tua. Venit ergo regnum tuum certis dimensionibus temporis; exhibet ille quod promisit, quia in se iam exhibuit quod resurrexit. Resurrexit enim post triduum; prior voluit resurgere et ostendere nobis quid in fine sperare debeamus. Putabamus esse perituram carnem; ideo noluit aliunde sumere carnem, quam unde habebamus et nos carnem. Nam si aliunde illam sumeret, diceremus: " Potuit resurgere caro, quae aliunde sumpta fuit ". Numquid inde sumpta fuit, unde sumpsimus nos? Non admisit quidem ad matrem virile consortium, quia unicus Filius Dei erat. Quia sursum Patrem habebat, in terra non quaesivit nisi matrem. Ostendit nobis quia quod creavit non est malum: creavit masculum et feminam, ambos ipse creavit 46. Sed quia per feminam seductus erat homo, possent de se feminae desperare, nisi per virginem Mariam ille sexus honoraretur. Elegit nasci de femina; suscipere virum decebat, virum nasci. Sed non solum virum creaverat Deus, et feminam ipse creaverat. Poterant de se, ut dixi, feminae desperare et dicere non se pertinere ad misericordiam Dei, quia per feminam vir deceptus est; nasci dignatus est ex femina, viro suscepto, honoravitque sexum; ostendit se utriusque sexus conditorem, et postea liberatorem. Nam quia per feminam viro praeparata est mors a serpente, ipsis viris vita per feminas nuntiata est 47. Nam resurgentem Dominum primo feminae viderunt et viris apostolis nuntiaverunt. Ostendit ergo nobis in carne sua Dominus noster Iesus Christus, quid in fine sperare debeamus. Humiliavit ergo nos, ut iustificationes eius disceremus 48.

Causa aerumnarum quas patitur homo, superbia.

11. Iam modo redeamus humiliati, qui deiecti sumus superbi. Tota enim causa mortalitatis nostrae, tota causa infirmitatis nostrae, tota causa omnium cruciatuum nostrorum, omnium difficultatum, omnium aerumnarum in isto saeculo, quas patitur genus humanum, non est nisi superbia. Habes Scripturam dicentem: Initium omnis peccati superbia 49. Et quid item dicit? Initium superbiae hominis, apostatare a Deo 50. Si superbia parvum malum vobis videtur, vel apostatare a Deo contremiscite. Porro si contremiscitis apostatare a Deo, causam apostatandi deicite. Apostatare enim a Deo superbia fecit hominem. Quia ergo ipsa est caput omnium morborum nostrorum, aegrotamus enim in hac vita. Quomodo medicus peritus, quando viderit hominem diversis morbis languentem, non attendit proximas causas et relinquit originem causarum omnium - si enim curaverit proximas causas servato fonte morborum, redeunt derivationes calamitatis, et ad tempus videtur mederi, non autem penitus sanat; ille autem medicus peritissimus invenitur, qui colligit bene causas omnes omnium morborum, et quam primam invenerit causam, unde omnia illa quae diversa sunt videantur tamquam rami exstitisse, amputat radicem, et tota dolorum silva succiditur -, sic Dominus Iesus Christus - quare dictus est Salvator, et qui dixit: Non est sanis opus medicus, sed male habentibus 51, venit ad aegrotantes, quia aegroti ad illum venire non possent; quaesivit non se quaerentes, convertit se ad infirmos, passus est multa, occidi se a caecis toleravit, ut eorum oculos de ipsa sua morte sanaret - fecit haec omnia, et quia causam omnium morborum nostrorum superbiam videbat, humilitate sua nos sanavit.

Vera est caro in qua Christus natus et mortuus est.

12. Noli ergo irridere humilitatem Christi. Irrident enim multi pagani quia humilis venit Christus - et utinam pagani soli! -, et multi haeretici qui se christianos dicunt. Sordet illis quia natus est Christus de femina; sordet illis quia fixus est in cruce et vulneratus est, et vera erant illa vulnera quae accepit, et veri erant illi clavi qui infixi sunt; sordet et dicunt: " Illa omnia simulavit, finxit et non pertulit ". Ergo mendacio te veritas liberavit? Mendacio laborabas, et de mendacio sanatus es? Unde fieri potest? Sed quicumque ista dicunt, ostendunt quales ipsi magistri sint. Si enim resurrexit Dominus et dubitanti discipulo suo praebuit manus palpandas et contrectandas cicatrices, dicenti: " Non credam, nisi misero digitos meos in latus eius " 52, ostendit se non tantum videndum oculis sed et manibus contrectandum; ille autem cum contrectaret cicatrices, invenit expressam veritatem et exclamavit: Dominus meus et Deus meus 53. Si ergo Christus fefellit, tu verum dicturus es? Quomodo te audiam, dic mihi. Velut magistrum vis audiam? " Velut magistrum ", inquit mihi. Quid mihi dicis, quid me doces? " Doceo te, inquit, quia non est Christus natus de femina, et non habuit veram carnem, et non vera mors illa fuit, nec vera illa vulnera, et si non vera vulnera, nec verae cicatrices ". Et ego contra de evangelio didici Dominum Iesum Christum, qui, cum dubitaret discipulus, obtulit illi cicatrices suas. Utique potuit sine cicatricibus resurgere, qui potuit curare oculos caeci nati. Sed quare voluit afferre testimonium cicatricum? Quia testimonium cicatricum corporis medicina erat vulnerum mentis. Quid ergo me docturus es: quia ista falsa erant, et simulavit Christus haec omnia, et falsitate deceptus exclamavit discipulus: Dominus meus et Deus meus? Si ergo ille de falsitate voluit facere sanum, unde scio utrum tu verum dicas mihi an mentiaris? Non enim scelus putas mentiri, quando auctorem mendacii Christum mihi conaris opponere. Dicturus enim sum tibi: Mentiris, et tu mihi: " Absit, non mentior ". Mentiris prorsus. " Absit a me ut mentiar ". Hoc mihi dicturus es, ut credam tibi. Nam dic mihi: " Mentior ", volo scire utrum tibi aliquid credam. Ut autem tibi aliquid credam, dicturus es mihi: " Absit ut mentiar ". Quare dixisti: " Absit ut mentiar ", nisi scelus putas mentiri cum doces? Quod ergo tibi scelus putas, hoc Christo assignas? Ergo recedant fallaciae humanae: quomodo scriptum est in evangelio, sic venit Christus. Non tibi sordeat humilitas Christi, humilitas illa superbiae sordet. Noli esse superbus, et non sordebit humilis Christus.

«Noli contemnere humilitatem qua sanaris».

13. Ait Apostolus: Omnia munda mundis. Immundis autem et infidelibus nihil est mundum, sed polluta sunt eorum et mens et conscientia 54. Casto corde dic: " Concepit femina, concepit virgo ". Fide concepit, virgo concepit, virgo peperit, virgo permansit. Crede ista omnia, nec tibi illa immunda viscera videantur. Quia etsi omnino fuisset caro illa immunda, veniens Christus ad carnem mundaret immundam, non ab immunda fieret immundus. Vide humilitatem Domini tui: si tibi horret, superbus es. Humilitas superbo horret. Sic quomodo superbus es, coge te, ut non tibi horreat poculum tumoris tui. Cum enim superbus es, tumes; non grandis es. Si tumes, bibe poculum, ut detumescant viscera tua, ut sanus esse possis. Hoc poculum tibi medicus temperavit, ut bibas. Ipse medicus calicem tibi temperavit: bibe calicem amarum, si vis esse sanus. Non vides quia tumes, non vides quia non sunt sana viscera tua? Magnum te putas, et tumes. Non est ista magnitudo, sed morbus. Vis carere morbo, vis carere tumore? Bibe calicem humilitatis. Temperavit tibi eum, qui ad te humilis venit. Et ne tu dubitares bibere, prior medicus bibit, non quia medico necessarium fuit, sed ut dubitationem auferret aegroto. Noli ergo contemnere humilitatem, qua sanaris. Caput omnium morborum superbia est. Ad caput omnium morborum sanandum venit, qui caput Ecclesiae fieri dignatus est 55. Ablato capite omnium morborum, sanus eris. Humiliare et sanus eris, et dices securius: Bonum mihi quoniam humiliasti me, ut discam iustificationes tuas 56. Erexisti enim te et humiliatus es. Humilia te et erigeris, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 57. Ideo ergo conclusit Deus omnes in incredulitate, ut omnium misereatur 58.

Ubi abundavit delictum, superabundavit gratia.

14. Recessit homo a Deo, secutus est concupiscentias suas 59, laxavit habenas: errando, vagando, usque ad idolorum cultum pervenit. Superbierat et ipsa gens Iudaeorum quae colebat unum Deum, superbierat et ierat in iniquitatem. Volens Deus ostendere eis quia infirmi sunt, volens illis ostendere quia sub fragilitate carnis suae iacent, quia cupiditas illa quae ducta est de propagine parentum adhuc in eis manebat, dedit eis legem et mandata iusta et bona et sancta, sicut dicit Apostolus: Itaque lex quidem sancta, et mandatum iustum et sanctum et bonum. Quod ergo bonum est, inquit, mihi factum est mors? Absit! Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem 60. Vide quomodo bonum dixit ipsam legem, quae data erat Iudaeis. Bonum dixit, quia Deus dederat. Et vere omnia bona in decalogo praeceperat. An forte aliquid mali erat: Ne fureris, ne occidas, ne moecheris, ne falsum testimonium dicas et cetera, non concupiscas rem proximi tui 61? Etsi enim non abstuleris, sed tantummodo concupiveris, non te tenent leges in foro, sed tenet te Deus in iudicio. Attendite itaque, fratres: data est lex Iudaeis infirmis, sed superbis. Coeperunt conari facere iustitias legis et deici cupiditatibus suis, et facti sunt rei, qui antea iniqui erant, sed rei legis non erant, praevaricatores non erant. Unde dicit Apostolus: Ubi enim lex non est, nec praevaricatio 62. Quando datur lex, ille qui contra legem facit, quamvis hoc faciat quod faciebat, tamen quando hoc sine lege faciebat, peccator erat, praevaricator non erat; quando autem iam accepta lege facit, non solum peccator, sed etiam praevaricator est. Quia ergo non solum peccator, sed etiam praevaricator est, impletur quod ait Apostolus: Lex autem subintravit, ut abundaret delictum 63. Quare autem abundavit delictum? Hoc enim est: Deus, reppulisti nos et deposuisti nos 64. Sequitur autem et dicit: Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia. Quia ergo abundavit delictum, recte dicimus: Deus, reppulisti nos et deposuisti nos, iratus es. Sed quia superabundavit gratia, recte subiungimus: Et misertus es nobis 65. Non ergo dicant Iudaei: " Nos sumus aliquid ". Conclusit enim Deus omnes in incredulitate, ut omnium misereatur 66.

Gemamus, cum peregrini sumus a Domino.

15. Cognoscamus ergo, fratres carissimi, vitam nostram, Dominum nostrum Iesum Christum; medicinam superbiae nostrae humilitatem Domini nostri Iesu Christi teneamus. Credamus in eum, speremus totum de misericordia illius, qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum 67; et quando forte proficimus in iustificationibus ipsius, non superbiamus et ceteros contemnamus, sed attendamus in itinere iustitiae non quantum transierimus, sed quantum nobis restat peragendum; et ubique gemamus, et tamdiu gemamus quamdiu peregrini sumus, quia gaudium nostrum non erit nisi in patria, cum angelis aequati fuerimus 68. Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino 69. Quare peregrinamur a Domino? Per fidem enim ambulamus, inquit, non per speciem 70. Fides est credere quod non vides, species est videre quod credideras. Cum ergo venerit species, erit flamma illa caritatis acrior, quia quod absens desiderabas, praesens amplecteris; quod absens credebas, praesens vides. Et si dulcis est Deus creditus, quid erit conspectus? Cum ergo omnia ista finita fuerint quae nos adhuc torquent propter reliquias peccatorum nostrorum, tunc erit plenitudo iustitiae, tunc copulati angelis hymnum sempiternum " alleluia " cantabimus: laus Dei sine defectu nobis erit, nec fames inde nos repellet, quia non esurit corpus, nisi quod corrumpitur et aggravat animam 71; nec sitiemus nec infirmabimur nec senescemus nec in somnum vergemus nec aliqua lassitudine fatigabimur, sed qualia sunt corpora angelorum, tales erunt carnes nostrae in resurrectione mortuorum 72. Noli mirari quia carnes istae caelestia corpora erunt in resurrectione mortuorum. Cogitate quia, antequam essemus, nihil eramus, et inde credite quales erimus cum resurrexerimus. Unusquisque consideret se: antequam natus esset, quid erat, ubi erat, ubi latebat? Omnis ista corporis distinctio: aures, oculi, vultus, spiritus vegetans universam molem corporis, ubi erant ista omnia? Certe in secreto naturae, certe ubi non videbantur. Processerunt inde, formavit te Deus [eum] qui non eras. Quid magnum est Deo ex homine facere angelum, qui ex limo fecit hominem 73? Quid eras? et homo es; homo es, et angelus non eris? Vicinius fit ex homine angelus, quam ex illo quod eras fit homo. Quod est mirabilius in te fecit, quod restat non est facturus?

Dei promissa impleta conspicimus.

16. Opus est ut credas, et fides tua non deserat Christum, non deserat evangelium, non deserat promissa eius. Intellegas quia omnia quae sunt scripta prope peracta sunt, pauca sunt quae restant. Ecclesia ista, quam videtis toto orbe diffusam, ante parvum tempus non erat. Vos ante paucos annos pagani eratis, modo christiani estis; parentes vestri daemoniis serviebant, antea plena erant templa turificantibus, modo plena est Ecclesia Deum laudantibus. Quomodo mutavit Deus subito res humanas? Antequam essent haec omnia, scripta legebantur, credebantur et non videbantur; modo videmus ea quae maiores nostri legebant. Si ergo haec tanta impleta sunt, pauca quae restant non sunt ventura? Credite fortiter quia ventura sunt, fratres, quia et omnia ista quae iam venerunt non aliter venerunt quam conscripta sunt et praenuntiata antequam venirent. Ante multa milia annorum, quando dictum est Abrahae: In semine tuo benedicentur omnes gentes 74, dicebatur uni homini: In semine tuo benedicentur omnes gentes; considerabat se unum et hoc semen, et uxorem iam anum et confectam ipsam senectute, et dicebatur ei non tantum: " Erit de te semen " - quod si solum diceretur, quid mirabilius? -, parum erat dicere iam senectute confecto: "Habebis filium ", In semine tuo, inquit, benedicentur omnes gentes. Mirabilia dicebat Deus, impossibilia dicebat, sed sibi facilia 75. Ille unus credidit quod non videbat, et nos videmus; quod ille credidit, nobis exhibitum est, immo ipsi redditum est, quod in nobis exhibitum est. De semine enim Abrahae Isaac, et de Isaac Iacob, et de Iacob populus Iudaeorum, et de populo Iudaeorum David, et de semine David virgo Maria, et de virgine Maria Dominus Iesus Christus. Ergo in semine Abrahae benedicentur omnes gentes 76, quia omnes gentes in Christo benedicuntur. Ecce modo exhibitum est nobis quod illi promissum est. Deus ergo omnipotens et fidelis, quod uni homini promisit, exhibuit: quod omnibus promisit, non exhibebit? Fratres mei, aedificetur fides vestra, roboretur spes vestra. Unum non fefellit, orbem terrarum poterit fallere? Exhibuit uni orbem terrarum plenum christianis, exhibebit orbem terrarum cum Christo filio suo vivere in aeternum.

«Ecclesia non est in parte, sed in toto est».

17. Haec tenentes, fratres, intellegite quia Ecclesia non est in parte, sed in toto est. Totum emit Christus, sanguinem suum pro toto dedit: universus orbis terrarum habet christianos, unitas Christi Ecclesia est. Sine causa litigant haeretici cum Ecclesia Christi: parum est quia exheredari voluerunt, et heredibus calumniantur. Vos eos in unitate ad totum, non ipsi vos seducant ad partem. Si vos eos secuti fueritis, ad partem ibitis; si vos ipsi audierint, ad totum venient: lucro suo ipsi vincuntur. Christus enim totum emit, quando pependit in cruce, fratres mei: commercia Christi, passio Christi; ibi nos emit ubi crucifixus est. Ibi enim fudit sanguinem suum, pretium nostrum, ibi ubi praedictum est in psalmis adhuc futurum. Videte ante quot annos praedictum est: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero conspexerunt et consideraverunt me, diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem 77. Haec omnia vix possunt discerni utrum in psalmo audiantur, an ex evangelio recitentur. Nonne quomodo cantantur in psalmo, sic leguntur in evangelio: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea 78? Ibi nos emit Christus, ubi dinumerata sunt omnia ossa eius; ubi manus eius et pedes eius fossi sunt clavis, ibi nos emit. Ibi enim fudit sanguinem suum, quod est pretium nostrum. In ipso psalmo intellegitur quid emerit. Vultis nosse? Ipsum psalmum interrogate. Quid emit Christus, pendens in ligno? Post paucos enim versus dicit: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium 79. Quare adorabunt? Quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium 80. Quasi responderetur quare, quis est iste ad quem convertentur universi fines terrae et in cuius conspectu adorabunt omnes patriae gentium 81? Quia ipsius est, inquit, regnum, et ipse dominabitur gentium 82. Quare ipsius est? Quia ipse emit.

Gaudeamus eo quod ad Christi sortem pertinemus.

18. Modo irruit inimicus possessor, et hoc sub nomine Christi. Potest dividere aliquas vestes Christi; tunicam illam nemo dividet, quae desuper texta est 83. Diviserunt, inquit, sibi vestimenta mea et super vestimentum meum miserunt sortem 84. Et dicit evangelista: Erat ibi quaedam tunica desuper texta, et dixerunt inter se qui crucifixerunt Dominum: Non eam dividamus, sed sortem super eam mittamus 85. Non est posita in divisione, praeter divisionem fuit tunica illa. Quare praeter divisionem fuit tunica illa? Quia desuper erat texta. Significatum est quare non meruit dividi desuper texta. Quid est quod desuper texitur? Unde nobis dicitur " sursum cor ". Itaque qui sursum habet cor, dividi in partes non potest, quia ad illam tunicam quae non potest dividi pertinebit. Ergo, fratres mei, ista tunica sorte obvenit ipsi Domino nostro Iesu Christo, quia sors ipsius est hereditas ipsius. Et cum ipsius esset hereditas, emit eam. Illi autem qui divisi sunt ad alias vestes Christi possunt pertinere, quia omnibus indutus est ille. Omnes qui credunt in eum, quoquomodo induitur illis. Sed quicumque quaerunt honores terrenos, commoda temporalia, phantasias corporales, non sunt desuper texti, quia saecularia desiderant. Ipsi ergo possunt dividi. Tunica vero illa quae desuper texta est, in divisionem non potest venire. Gaudete vos ad eam pertinere, qui germina catholicae estis. Interrogate cor vestrum si a Christo non quaeritis nisi regnum caelorum: non vana, non temporalia, non imagines corporeas, non ea quae delectant in isto saeculo et in hac terra. Cum vos interrogaveritis, respondet vobis conscientia vestra " sursum cor " habere. Et si " sursum cor " habetis, desuper texti estis; si desuper texti estis, dividi non potestis.