Sermo sancti Augustini episcopi
de natali sancti Quadrati martyris
1. Praenuntiatus dies Caritati vestrae sollemnitatis coronae Quadrati hodiernus illuxit: hunc et congregatione et sermone celebremus. De martyrum ergo apud Deum et homines gloria tam saepe loquimur, quam saepe eorum sollemnia celebramus. Assidua celebratio crebra sit exhortatio, ut possit esse exsultatio. Psalmum cantavimus congruum sane martyrum festo: Tamquam cumulus arenae impulsus sum ut caderem, et Dominus suscepit me 1. Hoc enim dicit ipse universus martyrum chorus, hoc Christi corpus in mundo, tamquam Lot in Sodomis vivens inter temptationes, multa quae non vult videns, sed ad facta malorum minime consentiens 2. Diversis enim modis ad peccandum animus humanus impellitur, vel illecebra voluptatis vel morsu tribulationis, et quisquis, ne peccet per illecebram, vicerit voluptatem, multum profecit, nondum tamen perfecit. Amor enim iustitiae tantus esse debet cui voluptas cedat, et qui dolori ipse non cedat. Quisquis usque ad hunc pervenit, perfecit. Ideo perfecti martyres creduntur de saeculo exisse, quia non solum contra voluptates mundi, sed etiam contra tribulationes certando vicerunt. Denique, sicut fideles norunt, inter sacramenta christiana pro martyribus non oramus. Non solum autem pro ipsis non oramus, sed eorum nos orationibus commendamus.
2. Hanc perfectionem poscit increpando et exigit epistula Pauli ad Hebraeos, ubi dicitur: Nondum enim usque ad sanguinem adversus peccatum certastis 3. Flagitatur ista perfectio; cui dicitur: " Nondum fecisti ", admonetur ut faciat. Nondum enim usque ad sanguinem adversus peccatum certastis. Martyres vero usque ad sanguinem certaverunt. Non autem certaverunt adversus hominem persequentem, sed adversus diabolum insidiantem, et - si verum colligas - adversus ipsam infirmitatem suam. In homine quippe ipso agitur magnum certamen, ubi theatrum conscientiae est: spectator autem summus, inspector conscientiae. Sed si tantum inspector conscientiae esset et non esset opitulator, deficeret omnis certator. Proinde et in ipsis verbis quae cantavimus, habes quod dico: Tamquam cumulus arenae, inquit, impulsus sum ut caderem. Quare ergo non cecidisti? Et Dominus suscepit me 4. Tamquam confitens dixit hoc de infirmitate sua. Quantum ad me, inquit, pertinet, caderem, sed Dominus suscepit me. Esto ergo in Domino, mane in Domino et, cum te temptatio impulerit, non cadis, quia non cedis. Si [si non] resistendo non cedis, non consentiendo non cadis.
3. Similitudinem accipe ab ipsius nomine cuius sollemnia celebramus: Quadratus dictus est. Quadratum lapidem cum impuleris cedit, et non cadit. Cedit non resistendo, non autem cadit undique in rectitudine permanendo. Quadratus enim ab omni latere rectus est: uno impellitur, altero accipitur, cadere numquam potest. Merito et Dominus Deus antiquo iusto Noe de lignis quadratis iussit arcam fabricare 5. Ligna adhiberi voluit ad fabricam et imputribilia et quadrata. Imputribilia propter aeternitatem, quadrata propter vitandam temptationem. Simus et nos quadrati, immo totum corpus Christi sit Massa Quadrati. Haec enim habet angularem lapidem, quomodo cantatum est: Lapidem, inquit, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli 6. Quomodo ergo factus est in caput anguli, quem reprobaverunt aedificantes? Vult intellegi pharisaeos et scribas et doctores legis. Reprobaverunt istum quasi non ipsum; dixerunt: " Non est ipse. Christum quidem exspectamus, sed hunc non agnoscimus ". Fatendo se exspectare Christum, quasi aedificantes erant; dicendo autem se non agnoscere ipsum qui verus erat, lapidem angularem reprobaverunt, quia nec ipsi in petra sed in arena fuerunt 7. Ergo aedificantes illi, iactando se potius quam id agendo, reprobaverunt lapidem angularem. Sed ne tu mirareris quomodo lapis ab aedificantibus reprobatus factus sit in caput anguli, subiecit Scriptura: A Domino factum est istud 8. Ab illis quidem aedificantibus reprobatus, sed in caput anguli a Domino factus. Ex diverso parietes in hunc angulum cucurrerunt: circumcisio et praeputium. Si attendas unde veniant, quid tam diversum? Si attendas ubi cohaereant, quid tam unum? Angulum enim faciunt parietes ex diverso venientes, sed uno in loco sibimet in pacis vinculo cohaerentes 9. Factum est: venerunt ex circumcisione, venerunt ex praeputio, coniuncti sunt sibi in angulari lapide. Impletum est quod ait apostolus: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum 10.
4. Proinde, carissimi, nitentes ad lapidem angularem quadrati venite, ut non vos improbet structor. Totum tamen de Deo sperate, ipse quadrat qui colligat. Vos, [inquit] ait apostolus Petrus, tamquam lapides vivi, coaedificamini in templum sanctum Dei 11. Sic debemus cogitare templum Dei ut item noverimus, quia templo non indiget Deus, sed templum indiget Deo, ne arbitremur nos Deo praestare beneficium, ut habeat ubi maneat. Quod te habitet Deus, tibi prodest. Sic te inhabitando beatum facit, non habitaculo beatus fit. Sic enim est verus dominus, qui non indiget servo, et tamen habet servum quo non indigeat, sed cui consulat. Infirmitas quippe humana servo indiget, ut faciat servus aliquod opus, quod dominus non potest, et in faciendo quod potest, adiuvet dominum qui non potest. Deus enim omnipotens est, non te indiget qui te fecit. Non enim aliquid mereris quia portas Dominum, qui merebaris ut fieres a Domino. Noli te arbitrari praestare Deo, quia credis in Deum. Si enim non credideris, non noxius illi, sed tibi. Haec vox expressa est in psalmo ubi dicitur: Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges 12. Ideo Dominus meus verus Deus Dominus, qui non indiges bonorum meorum, sed ego tuorum.
5. Nemo se idoneum putet ad quadrandum se, sicut idoneus fuit ad depravandum se, quia nemo debet putare se idoneum ad sanandum se, etsi idoneus fuerit ad vulnerandum se. In oculi potestate sunt tenebrae, clauditur enim et in illis est. Cum clauseris illum, in tenebris es. Fuit ergo potestatis tuae in tenebris esse claudendo oculos, numquid in potestate tua est videre, cum aperueris oculos, nisi lumen adsit in quo possis videre? Oculorum tuorum clausio non opus habuit adiutorio ad non videndum, oculorum autem apertio opus habet adiutorio ad videndum. Nisi enim lumen adsit vel solis vel lucernae vel lunae vel cuiuslibet luminis generis, nisi adsit apertioni, oculi tui et patentes nihil vident. Nostrum ergo est accipere, nostrum est habere. Sed quid habes quod non accepisti? 13
6. Ideo pia vox tamquam cumulus arenae 14, non cumulus arenae, sed tamquam cumulus arenae; corpus enim Christi, cum esset solidatum atque quadratum, caecis putatum est cumulus arenae, et quia putatum est cumulus arenae, ideo non cecidit. Nec tamen etiam hoc viribus suis dedit, quoniam subiunxit: Dominus suscepit me 15. In his ergo omnibus temptationibus saeculi - non enim iam arsit Sodoma, alia quidem magna Sodoma, nam illa arsit ad exemplum, alia servatur ad iudicium 16 -, in his ergo temptationibus saeculi, meditemur cottidie certare adversus peccatum usque ad sanguinem 17, quo alio dicto dicitur: Certa pro veritate usque ad mortem 18. Quod ibi dictum est adversus peccatum, hoc dictum est hic pro veritate. Et quod ibi dictum est usque ad sanguinem, hoc dictum est hic usque ad mortem. Ipse animus esse debet martyris, non enim Deus fuso sanguine delectatur: multos habet martyres in occulto. Pax in terra hominibus bonae voluntatis 19.
7. Nec optanda est illa persecutio quam maiores nostri a terrenis potestatibus passi sunt, ut martyres fierent. Non cessat mundus, non cessat abundantia temptationum. Aliquando febris, et certas. Ut dimittam diversas adversariorum comminationes, diversas singulorum quorumque temptationes, quod dicere coeperam, febris, et certas. In lecto es, et athleta es. Infirmus es, et pugnas, et vincis. Quid si enim febrienti et in periculo mortis constituto advenit aliquis qui se promittat quibusdam incantationibus pellere febrem tuam, atque illae incantationes sint illicitae, diabolicae, detestandae atque anathemandae, deinde tibi ab eo qui hoc suadet, et eorum qui sic sanati sunt multa proponantur exempla et dicatur tibi: " Ille cum hoc haberet, fecit ei, incantavit ei, lustravit eum, affuit ei, et sanus est factus. Quaere ab illo, interroga illum, audi illum ". Dicant etiam illi: " Vere factum est, paene mortui eramus, et sic liberati sumus, fiatque tibi fides quod si illam incantationem admiseris, illico ab illa peste liberaberis ". Si non consentias, nonne martyr eris, qui mori potius elegisti, et sacrilego non consensisti? Quod enim dicebat martyri in catena vel catasta constituto iudex iniquus: " Consenti ad sacrificium, et ab hac tribulatione dimitto te ", hoc febrienti diabolus in occulto: " Consenti ad hoc sacrilegium, et ab hac febre dimitto te ".
8. Si ergo non consenseris, si viceris non hominem sed diabolum, non quemlibet parem tuum peccatorem, sed ipsum principem peccatorum - sed quia non est tibi colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est adversus homines a quibus molestias pateris vel suasionum vel tribulationum, sed adversus principes et potestates et rectores mundi, non caeli et terrae, sed tenebrarum harum 20, id est immundorum et iniquorum, unde liberatis dicit apostolus: Fuistis aliquando tenebrae 21 -, si ergo non consenseris, noli te existimare non martyrem. Non quidem celebratur sollemnitas tua, sed parata est corona tua. Eorum enim sollemnitas celebrari moris est, qui publice certaverunt. Quam multi martyres de lecto exierunt, et ab illa infirmitate victores ad superna transierunt. Scias ergo temptari te, si quid tale pateris, si quid tale tibi suadetur; ibi opus est ut habeas animum martyris, quoniam spectat te qui fecit te, et adiuvat te qui vocavit te. Ibi est ut dicas illam sanctorum †inveni † vocem: " Potens est Deus et de ista mortifera febre liberare me, sed et si non 22 ". Certamen sit tibi incantator, quia cui loqueris non sit praevaricator. Ita post haec verba quod placuerit de te Domino tuo fiet. Aut redderis vivus, aut iungeris angelis. Ille faciet quod de te elegerit: tu ad utrumque esto paratus, si vis esse quadratus.
9. Putas enim verba illa psalmi quae modo audisti: Emendans emendavit me Dominus, et morti non tradidit me 23, Danielis tantummodo esse vocem, qui ora leonum clausit 24? Putas hanc vocem tantummodo esse trium puerorum, qui flammas fide temptaverunt, inter quas deambulaverunt 25? Putas illorum esse tantum istam vocem: Emendans emendavit me Dominus, et morti non tradidit me 26, quia illum non leones devoraverunt, nec istos ignes usserunt? Absit! Non hoc arbitreris, non eorum tantum vox ista est: et Machabaeorum ipsa est 27. Non enim alius Deus istorum, alius illorum, aut istis affuit, istis defuit, aut istis est opitulatus aut illis iratus. Idem ipse Deus est, utroque modo valens liberare, ut ostendat se totum habere in potestate. Ora leonum claudendo 28, emendavit Danielem in humiliatione, sed morti non tradidit eum 29. Ignes refrigerando, emendavit tres pueros in humiliatione, sed morti non tradidit eos. Faciendo Machabaeos in igne victores qui non cederent tormentis, sed usque ad sanguinem contra peccatum certarent, emendans emendavit eos, et morti non tradidit eos 30. Omnes enim illi vivunt. Cui morti non eos tradidit, inquam? Volebat eos diabolus morti tradere secundae 31, morti aeternae, non transitoriae. Illos ergo aperte liberavit, illos occulte coronavit, nec hos nec istos morti tradidit.
10. Parati ergo semper esse debemus ad utrumque, dixi. Liberare enim Deus potens est ab omni tribulatione 32. Sed maxime orare debemus, ut a tribulatione nos liberet, ut tribulationis victores simus, ut tribulationi non cedamus ad peccandum. Nec tantum te martyrem putes, si tibi dicatur: " Nega Christum ", et non neges. Quando aliquid cogitas facere contra iustitiam, nihil aliud dicitur tibi quam: " Nega Christum ". Certe magnus martyr Iohannes baptista capite caesus, et tamen non ei dictum est: " Nega Christum ". Dicebat verum malo regi: iratus rex iussit eum includi, delectatus iussit eum occidi. Saltatum est enim ut ille occideretur: illa saltavit, ille cecidit 33. Cecidit enim magis, occidendo iustum. Non enim occisus cecidit, sed qui occidi iussit. Nec tamen ei dictum est: " Nega Christum ", sed quia pro veritate mortuus est, pro Christo mortuus est, qui dixit: Ego sum via, veritas et vita 34.
11. Et qui tibi dicit: " Dic pro me falsum testimonium ", nihil aliud tibi dicit quam: " Nega Christum ". Si enim confiteris lingua Christum et dicis falsum testimonium, fit in te quod Paulus ait: Confitentur enim se nosse Deum, factis autem negant 35. Confessus es verbo, negasti facto. Magis Deus iudicat negatorem [factorem] facto quam confessorem verbo. Plus enim sunt facta quam verba. Facere et dicere bonum est, non autem dicere et non facere. Ergo martyrem te putas, si certas. " Dic pro me falsum testimonium ". " Non dico ". " Accipe tantum et dic ". " Non accipio ". Vicisti cupiditatem. Si viceris et timorem, usque ad sanguinem certasti adversus peccatum 36. Ille qui te praemio non illexit, minis conabitur frangere, proponens inimicitias exerciturum, gravius nociturum et, cum potestatem habuerit, occisurum - et forte iam habet -, quid facis? Nec dicit: " Christum nega ", tamen dicit: " Fac contra Christum ", id <est> contra qui dixit: Falsum testimonium non dicas 37. Quam multae tales cottidie temptationes, non in universos, quasi in totam Ecclesiam, quasi impellatur cumulus arenae 38, qui putatur cumulus arenae, sed plerumque inimicus contra singula grana dimicat, aliquando singillatim temptat. Quid interest an singillatim temptet, an universaliter cogat? Non deest temptator, sed non desit et luctator, quia non deerit coronator. Conversi ad Dominum...