(De verbis Domini in Evangelio secundum Matheum:
Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum 1)
(1. Admonuit nos Dominus noster Iesus Christus, ut bonae arbores simus et bonos fructus habere possimus. Ait enim: Aut facite arborem bonam, et fructum eius bonum; aut facite arborem malam, et fructum eius malum. De fructu enim arbor cognoscitur 2. Ubi ait: Facite arborem bonam, et fructum eius bonum, hoc utique non est admonitio, sed praeceptum salubre, cui oboedientia necessaria est. Quod autem dicit: Facite arborem malam, et fructum eius malum, non praeceptum est, ut facias, sed monitio, ut caveas. Contra hos enim dixit, qui putabant se, cum mali essent, bona loqui posse vel bona opera habere 3. Hoc Dominus Iesus dicit non posse. Prius est enim mutandus homo, ut opera mutentur. Si enim manet homo in eo quod malus est, bona opera habere non potest; si manet in eo quod bonus est, mala opera habere non potest.)
(2. Quis autem a Domino bonus inventus est, cum Christus pro impiis mortuus sit 4? Omnes ergo malas arbores invenit. Sed dedit potestatem filios Dei fieri credentibus in nomine eius 5. Quisquis igitur hodie homo bonus est, id est arbor bona, mala inventa est, et bona facta est. Et si, quando invenit malas arbores, eradicare vellet quam remanere, quae non digna esset eradicari 6? Sed venit praerogare misericordiam, ut postea exerceret iudicium, cui dicitur: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine 7. Dedit ergo credentibus remissionem peccatorum, noluit cum eis et de praeteritis chartis habere rationem. Dedit remissionem peccatorum: fecit arbores bonas. Distulit securim: dedit securitatem.)
(3. De hac securi Iohannes loquitur, dicens): Iam (securis ad radicem arborum posita est. Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur 8. De hac securi paterfamilias comminatur in Evangelio, dicens: Ecce, triennium est quod venio ad hanc arborem et fructum in ea non invenio. Nunc debeo locum evacuare: proinde amputetur 9. Et intercedit colonus: Domine, dimitte illam et hoc anno: circumfod)iam)
eam et adhibebo cophinum stercoris; si fecerit fructum, bene; si minus, venies et amputabis eam 10. Tamquam per triennium Dominus visitavit genus humanum, hoc est tribus quibusdam temporibus. Primum tempus est ante legem; secundum, in lege; tertium modo est, quod tempus est gratiae. Nam, si non visitavit genus humanum ante legem, unde Abel? unde Enoch? unde Noe? Abraham, Isaac et Iacob? quorum Deum se dici voluit, cuius omnes gentes erant, quasi trium hominum Deus esset: Ego sum, inquit, Deus Abraham et Isaac et Iacob 11. In lege autem si non visitaret, legem non daret. Post legem venit et ipse paterfamilias: passus est, mortuus est et resurrexit, Spiritum dedit, Evangelium per totum orbem praedicari fecit 12. Et adhuc quaedam arbor infructuosa permansit. Est quaedam adhuc pars generis humani: adhuc se non corrigit. Intercedit colonus: pro plebe orat Apostolus: Flecto, inquit, genua mea pro vobis ad Patrem, ut in caritate radicati et fundati valeatis apprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo, altitudo et profundum, cognoscere etiam supereminentem scientiam caritatis Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei 13. Flectendo genua, pro nobis intercedit apud patremfamilias, ne eradicemur. Ergo necesse est ut veniat: fructuosos nos inveniat. Circumfossio arboris humilitas paenitentis: omnis enim fossa humilis. Et cophinus stercoris, sordes sunt paenitentis 14: quid enim stercore sordidius? et tamen, si bene uteris, quid fructuosius?
4. Sit ergo unusquisque arbor bona. Non se arbitretur habere posse fructus bonos, si manet arbor mala. Non erit fructus bonus, nisi arboris bonae 15. Muta cor, et mutabitur opus. Exstirpa cupiditatem, planta caritatem. Sicut enim est radix omnium malorum cupiditas 16, sic est radix omnium bonorum caritas. Quid ergo homines mussitant inter se vel contendunt: " Quid est bonum? ". O si scires quid est! Bonum quod habere vis non est valde bonum. Bonum quod esse non vis, hoc est magnum bonum! Vis enim habere sanitatem corporis? Esto, bonum sit. Non tamen magnum bonum est quod potest habere et malus. Aurum et argentum habere vis? Ecce et hoc dico: bonum est, sed si bene usus fueris; bene autem non uteris, si malus eris. Ac per hoc aurum et argentum malis malum est, bonis bonum est: non quia eos bonos facit aurum et argentum, sed, quia bonos invenit, in usum bonum convertitur. Honorem habere vis? Bonum est, sed et hoc si bene utaris. Quam multis honor occasio exitii fuit! quam multis honor ministerium boni operis fuit!
5. Discernamus ergo bona ista, si possumus, quia de bonis arboribus loquimur. Et nihil est, quod quisque cogitare debet, nisi ut a ceteris quibus vitiantur oculi studeat pro posse reverti, in seipsum oculos convertat, in se descendat, se discutiat, se inspiciat, se quaerat et se inveniat; et quod displicet, necet, et quod placet, adoptet, et quod adoptet, plantet. Cum enim se homo inanem invenerit meliorum bonorum, ut quid est avidus exteriorum bonorum? Ecce, quid prodest plena bonis arca, inani conscientia? Bona vis habere, et bonus non vis esse! Non vides erubescere te debere bonis tuis, si domus tua plena est bonis et te habet malum? Quid enim est quod velis malum habere? Dic mihi. Nihil omnino: non uxorem, non filiam, non filium, non servum, non villam, non tunicam, postremo non caligam; et tamen vis habere malam vitam! Rogo te, praepone vitam tuam caligae tuae. Omnia quae circumiacent oculis tuis, lauta et pulchra, tibi cara sunt; et tibi ipsi vilis es ac foedus! Si possent tibi respondere bona, quibus plena est domus tua, quae habere optasti, quae perdere tremuisti, nonne tibi clamarent: " Sicut tu nos bona vis habere, sic et nos te volumus dominum bonum habere "? Tacita voce interpellant contra te dominum tuum: " Ecce bona tanta dedisti huic, et ipse malus est! Quid ei prodest quod habet, quando eum qui omnia dedit non habet? ".
6. Quaerit ergo admonitus his verbis meis, et forte compunctus, quaerit quid sit bonum, quale bonum, unde sit bonus. Bene intellexisti hoc te quaerere debere. Respondebo quaerenti, et dicam: Hoc est bonum, quod non potes invitus amittere. Potes enim aurum perdere, et nolens; potes domum, potes honores, potes ipsam carnis salutem. Sed bonum quo bonus es, nec invitus accipis, nec invitus amittis. Quae-
(-ro ergo quale sit hoc bonum. Psalmus quidem admonet nos rem magnam, forte quam quaerimus. Ait enim: Filii hominum, quousque graves corde 17? Quousque arbor illa in triennio 18? Filii hominum, quousque graves corde? Quid est graves corde? Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? 19 Et a tergo ait quid quaerendum est: Scitote quoniam Dominus magnificavit sanctum suum 20. Iam et Christus venit, iam magnificatus est, iam resurrexit et ascendit in caelum, iam per totum mundum nomen eius praedicatur: Quousque graves corde? Suffi)cia(nt praeterita tempora: iam mag)nifi(cato illo sancto, quo)usque (graves corde? Post tri)ennium (quid restat, nisi securis?) Quo(usque graves corde?) Ut qui(d diligitis) vanitat(em et quaeritis menda)cium 21? (Adhuc vana, adhuc) inutilia, (adhuc pompatica), adhuc vo(latica, ita, Christo sancto) magnific(ato, adhuc ista requi)runtur! (Iam clamat veritas,) et adhu(c quaeritur vanitas!) Quou(sque graves corde?)
(7. Merito) fortite(r flagellatur hic mundus: cognovit enim iam verba Domini mundus. Et servus, inquit, nesciens voluntatem Domini sui et faciens digna plagis, vapulabit paucis 22. Quare? Ut quaerat voluntatem Domini sui. Servus ergo nesciens voluntatem: hoc erat mundus, antequam magnificaret Dominus sanctum suum 23: servus erat nesciens voluntatem Domini sui, et ideo vapulabat paucis. Servus autem iam sciens voluntatem Domini sui: hoc est modo, ex quo magnificavit deitas sanctum suum 24, et non faciens voluntatem eius, vapulabit multis. Quid ergo mirum, si mundus multa vapulat? Servus est sciens voluntatem Domini et faciens digna plagis 25. Non ergo recuset vapulare multis, quoniam, si non vult audire praeceptorem iniuste, iuste patietur ultorem; vel non murmuret contra castigatorem, cum videat se plagis dignum, ut misericordiam mereatur.)
8. <...> ]trema
]on
].
]iam
]Est enim
]nunc
]ittitur.
]m in fide,
]ipse si
]tate in
]us postea
]Sic enim
]eis pacem
]dat pacem
/ super pacem 26? Eis qui hic habent pacem in caritate, dabit eis etiam pacem; dabit eis in immortalitate pacem, non illis qui dicunt: " Pax, pax ", et non est pax 27. Quaere ergo pacem et sequere eam 28. Sic ergo in isto psalmo magnificavit sanctum suum 29. Propterea est qui nos exaudiat, quia habemus qui pro nobis interpellet 30. Ideo cum dixisset: Magnificavit Dominus sanctum suum, subiecit: Dominus exaudiet me, cum clamavero ad eum 31. Iam enim habeo illic advocatum, qui sedet ad dexteram Dei et interpellat pro nobis 32.
9. Sed quia non exaudivit ad dandam plenam pacem, nisi eum qui recedit a malo et facit bonum 33 - recedere autem a malo est irasci sibi, in cubili compungi; facere autem bonum est sacrificare sacrificium iustitiae; quaerere pacem est sperare in Domino 34 -, cum dixisset: Sacrificate sacrificium iustitiae, addidit: Et sperate in Domino 35. Iam tibi iratus es, iam compunctus es, iam a malo recessisti, iam sacrificium iustitiae adhuc in spe in bonis operibus obtulisti: unam nondum rem tenes, ne forte dicas: " Iam omnia haec feci et adhuc nihil recepi ", restat tibi opus tolerantiae. Etenim tribulatio patientiam, patientia probationem, probatio facit spem. Spes autem non confundit 36. Securus esto: non confunderis. In illum spera. Modo adhuc quasi nox est: Deum nondum vides nec quod promisit tenes, sed in hac nocte fac quod ait psalmus: In die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte coram te et <non> sum deceptus 37. In die tribulationis meae: diem tribulationis totam istam vitam deputa, et dic: Deum exquisivi manibus meis, non oculis meis. Adhuc enim nox est. Manibus quaere, operibus promerere, fac bona et dic te in hac nocte quaesisse Dominum manibus tuis. Sequitur, quod et tibi sequitur: Et non sum deceptus. Nocte quaesivi, palpando quaesivi et tamen inveni. Hoc est manibus quaesivi: impigre et operibus inquisivi. Sed quomodo ipsis manibus quaesivi? Coram eo, propter illud: Nolite facere iustitiam vestram coram hominibus 38, non ut vites faciem, sed ne tuam expetas laudem. Nam si faciem vitas intuentium, cum bona facis, ubi est illud: Luceant opera vestra hominibus, ut videant bona facta vestra? Sed vide quid sequitur: Et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est 39 - ut ille in te glorificetur qui te fecit bonum. Idoneus enim fuisti ad te faciendum malum, non es idoneus ad te faciendum bonum. Idoneus fuisti ad te vulnerandum, non es idoneus ad te sanandum. Ergo cum facis opera bona, hoc opta ut Deus in te glorificetur, quia, cum sacrificaveris sacrificium iustitiae - hoc est opera bona -, sequitur ut speres in Dominum 40.
10. " Et quid speraturus sum? quamdiu speraturus sum? ". Hic noli, non est de hac terra quod quaeris. Beatus esse vis, scio. Quis enim <non> vult? Bonam rem quaeris, sed non in sua regione quaeris. Tamquam si audias bonum esse aurum et non posse inveniri nisi sub terra, arripias rastrum et fodias in domo tua. Interrogatus quid quaeras, respondebis: " Aurum ". Ille autem, qui novit ubi inveniatur aurum, respondebit tibi: " Bonam rem quaeris, sed non ubi debes ". Quaeris beatus esse, vis plenus esse gaudiorum, satiari vis bonis ut omnino non egeas et nihil tibi desit: magna res, sed non est hic. Quomodo pervenias, dico. Quid dicam, nisi quod dixi? Irascere tibi, compungere in cubili tuo, muta te. Sacrifica sacrificium iustitiae et spera in Dominum 41. In illo habebis quod quaeris; cum ad eum veneris, ibi habebis, quia ipsum habebis de quo dicitur: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis 42.
11. Denique et hic quid sequitur? Cum dixisset [et] compungimini - hoc est paeniteat vos malos fuisse -, sacrificate sacrificium iustitiae - fervete in operibus bonis -, addidit: Sperate in Domino, et ait: Multi dicunt: " Quis ostendit nobis bona? " 43. Ecce compuncti sunt. " In cubili meo malus eram: iratus sum mihi 44. Fur eram, depraedator eram, illud atque illud eram: iratus sum mihi, compunctus sum in cubili meo, mutavi me. Facio modo opera bona: cum videro esurientem, porrigo panem; cum videro nudum, vestio; cum videro peregrinum, suscipio; cum videro litigantem, concordem facio; cum videro oppressum, redimo; cum videro aegrum, visito; cum mortuum videro, sepelio: ubi est bonum quod mihi promissum est? Iam emendavi me, iam mutavi, iam ex malis operibus correctus bona facio: ubi sunt quae mihi promissa sunt? ". Multi dicunt - utinam pauci dicerent - multi dicunt. Quid dicunt multi? " Quis ostendit nobis bona? " 45 - ubi est quod mihi promissum est? " Aurum meum erogo et nihil video. Quod erogo, video; quod mihi promittitur, non video ". Nox est. Quaere: manus non deficient, et non decipieris 46. Multi dicunt: " Quis ostendit nobis bona? ".
12. Quid dicturus erat iste cui dicebant: " Quis ostendit nobis bona? ". Et quod est ipsum bonum? Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine 47. Ecce bonum. Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Facti sumus ad imaginem Dei 48, nec resculpimur nisi ab illo qui fecit nos, nec reformamur nisi ab illo qui creavit. Ergo signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, ut simus nummus tuus et condamur in thesauro tuo. Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Haec est moneta Christi: signatus est in nobis vultus imperatoris nostri. Istum nummum Christus tamquam exactor quaerebat, quando calumniantibus de tributo dicebat, ostendentibus nummum et respondentibus quod haberet imaginem Caesaris: Reddite Caesari quae Caesaris sunt et Deo quae Dei sunt 49. Caesar quaerit imaginem suam in auro tuo, Deus non quaeret in animo tuo? Ecce quae sunt bona. Quid adhuc multi dicunt: " Quis ostendit nobis bona? " 50. Quousque graves corde? Bona quaeritis, in quibus plura timeatis. Bona quaeritis transitoria, bona quaeritis temporalia, bona quaeritis a quibus vivi dimittamini aut mortui dimittatis. Quousque ergo graves corde? Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? 51 Bonum vultis ut ostendam vobis? Habete et scietis. Haberi in corde potest, ostendi oculis non potest.
13. Denique vide quid sequatur signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: Dedisti, inquit, laetitiam in cor meum 52. In cor meum, non in cellam meam, non in arcam meam, sed in cor meum. Vide quoniam signatum est in nobis lumen vultus tui, Domine. Nam et aurum acquirit et in arcam ponit: laetatur cor eius, sed de vanitate, non de veritate. Vis videre quam inaniter laetatur qui sic laetatur et qui falsum verum suspicatur? Habet iste arcam plenam: exit de domo sua; ubicumque versatur, laetatur, quia ipsius plena est. Alius habuit arcam plenam et a fure perdidit quod habebat: nescit, adhuc laetatur; nescit perisse, adhuc laetatur. Quomodo tuum erat quod in te non erat? Ecce iam perit, et tu adhuc gaudes. Spes inanes pascis. Unde, nisi quia quaeris vanitatem? Ut quid? 53 Cui bono, quo fructu? Ecce perdidisti, etsi amasti quod perdidisti. Et quomodo peristi? Redi ergo ad summum bonum, ut possis dicere: " Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Facti sumus nummi tui: collige nos ad thesauros tuos, et reddimus Caesaris tributum, tibi nos 54, Caesari quod dedisti, tibi quod fecisti, tibi qui fecisti. Dedisti laetitiam in corde meo 55: ibi est unde gaudeo, interius bonum est, in arcam interiorem reconditur ". Hoc invitus amittere non potes; ibi est ipse qui fecit, delectatus in templo suo, quia tu compunctus es in cubili tuo 56.
14. Denique posteaquam dixit: Signatum est nobis lumen vultus tui, Domine; dedisti laetitiam in cor meum 57, respexit illos multos qui dicebant: " Quis ostendit nobis bona? " 58, et ait: A tempore frumenti, vini et olei sui multiplicati sunt 59 - frumenti sui, vini sui, olei sui. Haec attenderunt et terrena concupierunt. Et quando illis bene fuit, his impleti sunt terrenis rebus - multiplicati sunt -, beatum dixerunt populum cui haec sunt. Sed tu quid ais? Beatus est populus cui est Dominus Deus ipsius 60. Quia signatum est in nobis lumen vultus tui, Domine 61. Illi autem, multiplicati a tempore frumenti, vini et olei sui 62, recedant a me; qui talia diligunt, non mihi dicant: " Quis ostendit nobis bona? " 63. Est quod ostendam, sed non est quibus ostendam. Ergo a tempore frumenti, vini et olei sui multiplicati sunt 64.
15. Tu quid? In pace, in idipsum. Quid est in idipsum? Quod non mutatur, quod non est varium, quod non est temporale, quod non est modo sic, modo aliter. In idipsum obdormiam 65. Difficile est explicare quid sentiam, quod dixit: Obdormiam in idipsum. Obdormiam in pace: in idipsum obdormiam. Qui dormit, quodammodo a sensibus carnis ferias habet. Quid ergo ad beatam vitam tuam quaeris foris formas et colores oculis, cantus et suaves cantus auribus, varios sapores gustatu, varias voluptates tactu? Non tale bonum est quo bonus sis, non tale bonum de quo dixisti: " Quis ostendet nobis bona? "66. Intus est in imagine Dei bonum, unde hoc bonum formatur quod nec oculus vidit nec auris audivit 67. Ideo obdormi, tolle te ab oculorum desiderio, non confabuleris sensibus carnis, ut dicat tibi Dominus tuus: Intra in gaudium Domini tui 68. Ergo in pace, in idipsum dormiam et requiescam 69.
16. Unde illuc venitur? Quoniam tu, Domine, singulariter in spe habitare fecisti me 70. Hoc quod dicebatur: Sperate in Dominum, effaecata iam iniquitate, oblato iam sacrificio iustitiae, dictum est. Sperate in Dominum 71, sed singulariter in spe habitare fecisti me 72. Quid est singulariter? Non quomodo multi qui dicunt: " Quis ostendet nobis bona? " 73, multa cupientes et diversis voluptatibus dissipati - ille illud quaerit, ille illud, non quaerunt unam rem. De malo illius ille vult bonum. Non potest ille se ditescere, nisi iste ad egestatem pervenerit. Non potest iste satiari piscis maior, nisi voratus fuerit piscis minor. Haec bona qui quaerunt, non bona quaerunt, quia non-bona quaerunt. Singulariter ergo hoc accipies, quod non accipiunt impii. O tu singularis homo - totum corpus Christi -, o tu singularis homo - corpus cuius caput est Christus 74 - singulariter in spe habita 75, noli quaerere bona gentium. Etenim haec omnia gentes quaerunt. Quaerite primum regnum et iustitiam Dei 76 - hoc est signum vultus Dei 77. In te hoc quaere et, si opus est, haec omnia apponentur tibi 78. Latronem pascit et te deseret? Domini est terra et plenitudo eius 79.
17. Tu noli recedere a Deo tuo, ama Deum tuum. Cui dicis: " Da mihi hoc et mihi illud ", dic illi aliquando: " Da mihi te ipsum ". Si amas, gratis ama, noli esse anima impudica. Non tibi placeret uxor tua, si aurum tuum amaret, si ideo te amaret quia dedisti aurum, quia tunicam bonam, quia optimam villam, quia electum mancipium, quia speciosum eunuchum, quia, si haec in te amaret, non te amaret. Noli tali amore gaudere: adulter plerumque plus potest dare. Gratis te vis amet uxor tua, et tu vis Deo vendere fidem tuam? " Quia credo in te ", dicis Deo tuo, " da mihi aurum ". Non erubescis? " Quia credo ", inquis, " da mihi aurum ". Addixisti fidem tuam: vide pretium eius. Non tanti valet, non auro valet neque argento, non tanti valet fides tua; habet magnum pretium: ipse Deus est pretium eius. Ipsum ama et gratis ama. Si enim propter aliud ipsum amas, non ipsum amas. Non ipsum propter aliud debes velle, sed quidquid aliud vis propter ipsum debes velle, ut ad ipsius amorem cuncta referantur, non ipse ad amores alios referatur, sed alienis amoribus ipse praeferatur. Ipsum ama, gratis ama. Ad hoc provocatus est ille magnus athleta a magno adversario dicente: " Numquid Iob gratis colit Deum? " 80.
18. Ergo si vis bonum, quando dicis: " Quis ostendit nobis bona? " 81, ipse Deus est, qui te fecit bonum et qui te facit meliorem, ipse est bonus nullo alio bono, sed sibi ipso bono. Nam tibi ut sis bonus aliud accidit bonum, illi ut sit bonus nihil accidit bonum. Ipse enim seipso sibi bonus est. Hoc magnum bonum commendans Dominus ait: " Quid me interrogas de bono? Nemo bonus, nisi unus Deus " 82. Nonne sunt alia bona? nonne scriptum est: Fecit Deus omnia bona valde 83? Sed ista omnia per Deum bona sunt. Deus autem non per haec bonus est, nec per alia quae habent bona bonus est, sed bonum bonorum est. Ecce quale bonum: quaere. Ut quid adhuc diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? 84 Ecce quod bonum: quaere bonum bonorum. Divitias quaeris: non est singulare. Attende: Singulariter in spe habitare fecisti me 85. Quare non est singulare? Habent et boni et mali. Sanitatem corporis quaeris: et boni habent et mali et homines et bestiae, non est singulare. Honores quaeris: adipiscuntur et mali, non est singulare. Singulare est, quod habebunt soli boni. Bonis dat hic Deus bona et malis, dat ipse [bona et] mala et bonis et malis: illis ad tormentum, illis ad exercitium. Mala communia bonis et malis. Malum singulare, malus ignis aeternus; bonum singulare, bonus Deus aeternus. Quaecumque enim alia creaturarum sunt, dat illa Deus et inimicis suis: terram et caelum; utuntur luminibus caeli, fructibus terrae, sanitate corporis, honoribus mundi, utuntur inimici sui. Creatura est: quod creavit dat illis. Se qui creavit tibi servat, sed si gratis ames. Veniet enim tempus quando se dat tibi et dicetur impiis: Tollatur impius, ne videat claritatem Dei 86. Ergo, fratres, Deum gratis amemus, bona faciamus, mala toleremus, in ipso speremus, ut aliquando ipso reddito, ipso solo satiemur, qui vivit et regnat per immortalia saecula. Amen.