Sermo sancti Augustini
in natali sanctorum martyrum maxulitanorum
1. Fortitudinem sanctorum martyrum sic in eorum passione miremur, ut gratiam Dei praedicemus. Neque enim et ipsi in seipsis laudari volunt, sed in illo cui dicitur: In Domino laudabitur anima mea 1. Hoc qui intellegunt, non superbiunt. Cum tremore petunt, cum gaudio accipiunt; perseverant, non amittunt. Quia enim non superbiunt, mites sunt. Et ideo cum dixisset: In Domino laudabitur anima mea, addidit: Audiant mites, et laetentur 2. Quid est caro infirma 3, quid est nisi vermes et putredo 4? Aut ubicumque quid esset, nisi quod cantavimus verum esset: Deo subicietur anima mea, quoniam ab ipso patientia mea 5? Etenim ut omnia pro fide martyres tolerarent, virtus eorum patientia nominatur. Duo sunt enim quae in peccata homines aut illiciunt aut impellunt: voluptas et dolor. Voluptas illicit, dolor impellit. Contra voluptates, necessaria est continentia; contra dolores, patientia. Hoc enim modo suggeritur humanae menti, ut peccet. Aliquando dicitur: " Fac, et hoc habebis "; aliquando autem: " Fac, ne hoc patiaris ". Voluptatem praecedit promissio, dolorem comminatio. Ut ergo habeant homines voluptates, vel non patiantur dolorem, peccant. Et ideo Deus contra ista duo, quorum unum est in blanda promissione, alterum in terribili comminatione, et promittere dignatus est et terrere: promittere regnum caelorum, terrere de suppliciis inferorum. Dulcis est voluptas, sed dulcior Deus. Malus est temporalis dolor, sed peior est ignis aeternus. Habes quod ames pro mundi amoribus, immo pro immundis amoribus; habes quod timeas pro mundi terroribus.
2. Sed parum est moneri, nisi impetres adiuvari, quod pertinet ad comminationem. Contra omnes voluptates clamat tibi lex: Non concupisces 6. Audisti: divinum oraculum est, Deus dixit. Quod bene praeceperit veraciterque monuerit, nullus fidelium dubitavit. Sed vide quid ait apostolus: Venit lex, et peccatum revixit 7. Antequam enim tibi diceretur: Non concupisces 8, putabas te licite peccare, nec peccatum putabatur, quando non prohibebatur. Quia prohibitum est peccatum, cognitum est. Cognitum ergo vitetur, si legis auxilium quaerebas. Audisti. Quid amplius a lege desideras? Non concupisces. Haesit in animo tuo littera legis, habes cum quo lucteris, sed vinceris si adiutorium non habebis. Unde adiutorium? De gratia. Caritas enim diffusa est in cordibus nostris, non per nos ipsos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis 9. Tolle istam gratiam, remove hoc adiutorium: littera occidit 10. Habebat te mundus primitus peccatorem; accedente littera sine adiutorio, habebit etiam transgressorem. Ergo littera occidit, Spiritus autem vivificat 11, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis 12. Ad hoc terret lex, ut compellat adiutorium postulare. Lex, ut ait ipse apostolus, tamquam paedagogus 13 est. Paedagogus non instruit, sed ad magistrum ducit. Instructus munitusque a magistro, iam non erit sub paedagogo 14. Non enim ulterius terrebit te littera, quem adiuvat gratia.
3. Hoc diximus propter illud quod scriptum est: Non concupisces 15. Videtur enim hoc praeceptum adversus ea peccata propositum quae fiunt per illecebram voluptatis, et quasi generale hoc posuit apostolus tamquam ipsa esset sola vox legis: Non concupisces. Valetne aliquid hoc praeceptum et adversus timores doloris? Forsitan valet. Quid enim? Dolere non vult: sanitatem concupiscit. Qui mori timet, vitam concupiscit. Contra istam concupiscentiam pravam sanitatis corporalis, ubi non est opus, nec mortis corporalis, quae velis nolis ventura est, extende praeceptum: Non concupisces, et dic cum propheta: Et diem hominum non concupivi: tu scis 16. Haec vox in martyribus fuit: non concupierunt diem hominum, ne non pervenirent ad diem Dei. Non concupierunt diem cum brevi fine, ut pervenirent ad diem sine fine. Quid contempserunt, et quid acceperunt? Non enim cum illis lucris ullo modo comparanda sunt temporalia detrimenta. Laboratur una hora, et acquiritur aeternitas.
4. Considerate, fratres, diem martyris; bonum est, ut in ipsius patientiae exhortatione versemur. Considerate labores militantium, arma portantium, quae pericula subeant, quam dura et ardua tolerant, in frigoribus, in aestubus, fame, siti, vulneribus, mortibus. Cottidie versantur in periculis, non sibi proponentes ante oculos laborem militis, sed otium veterani. " Ecce, inquiunt, finitur labor, post paucos annos succedet otium, bene nobis erit, sumptus non deerunt, immunitas aderit, ad nullas functiones civitatum devocabimur, nemo nobis post militiae sarcinam imponet suam ". Hoc praemio proposito, laboratur ad incertum. Qui enim militans dicit: " Labor finitur ", unde scit ne ante laborem finitum ipse finiatur? Fortassis etiam labore finito, adepto iam otio, continuo moritur. Et cui propter otium propositum fuerat aliquanto diutius laborare, diu frui ipso otio ad quod labore pervenit non permittitur. In his incertis laboratur, tamen et pro otio incerto suscipitur labor certus. Expergiscimini, corda christiana; militate Deo apud quem non potest labor irritus, apud quem non potest esse infructuosum periculum. Miles enim saeculi in pugna morte perdet praemium, miles Christi morte invenit praemium. Demum post laborem parvi temporis, non quies percipitur longi temporis, sed nullius temporis. Ibi enim requiescimus, non ubi longum tempus erit, sed ubi tempus omnino non erit. Nostra enim aetas aeternitas erit, ubi nec crescitur nec senescitur nec accedet dies, quia non recedet dies. Si ergo tibi diceretur: " Labora viginti annos ut requiescas quadraginta ", quis nollet pro labore simplo duplam quietem? Vix tamen alicui veterano contingit, etiam si senescat, ut tanto tempore otio perfruatur, quanto laboravit. De nobis autem, quid dictum est? Et imperator noster redditurus nobis aeternum praemium, [qui] non cottidianum stipendium, quomodo nos per apostolum hortatur? Etenim quod est, inquit, temporale leve tribulationis nostrae, iuxta incredibilem modum aeternum gloriae pondus operatur nobis 17.
5. Qualia verba, fratres! Quomodo extenuavit quod patimur, quomodo commendavit quod speramus! Quod est, inquit, temporale leve tribulationis nostrae, iuxta incredibilem modum... Incredibilem enim modum oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se 18. Fidelibus ergo dicit: Iuxta incredibilem modum aeternum gloriae pondus operatur nobis; levem et temporalem tribulationem fidelibus dicit. Iuxta incredibilem modum 19: iubetur quod incredibile est credere. Fidelis miles, crede incredibilem, quia Deo nihil est impossibile 20. Pondus autem dixit quo fias gravis, ne sis levis. In populo, inquit, gravi, laudabo te 21. Pondus dixit, ut confirmet te gravitas dilectionis, non ut auferat ventus temptationis. Aream considera et ama gravitatem, time levitatem. Ibi palea, ibi triticum: utrumque excutitur ventilabro, sed non utrumque rapitur vento 22. Permanet aliud gravitate, volat aliud levitate.
6. Fiet ergo in nobis hoc, quando pro fide et iustitia omnia toleramus adversa; non enim pro quacumque requie. Beati, inquit -quod audivimus -, qui persecutionem passi sunt propter iustitiam 23. Hoc additamento discrevit nos ab adulteris, a latronibus, homicidis, parricidis, sacrilegis, maleficis, haereticis. Et illi enim persecutionem patiuntur, sed non propter iustitiam. Si vis evitare temptationem, vide discretionem. Elige causam, ne horreas poenam. Elige causam, ne inaniter sufferas poenam. Et cum elegeris causam, et ipsam Deo commenda et dic illi: Iudica me, Deus, et discerne causam meam a gente non sancta 24. Ab illo discernitur causa tua, a quo est patientia tua 25. Veram quippe donat patientiam. Nam pro causa mala duritia est, non patientia. Quidquid obduraverit in corpore, sensu perdito, difficilius sanatur. Omnes enim virtutes laudabiles habent vitia vicina, quibus decipiuntur incauti; habent et contraria. Facile est ut advertat homo, ne irruat in contrarium. Ut vicinum vitet, difficile est. Vicinitas enim vitiorum habet quandam speciem umbramque virtutum. Quod dico, quibusdam exemplis propositis, commemoratis reliqua intellegenda dimitto.
7. Ecce de ipsa patientia deloquimur: huic virtuti impatientia contraria est. Patientia est tolerantia malorum pro iustitia, impatientia est intolerantia malorum pro qualibet causa. Haec tolerantia est contraria intolerantiae. Tolerantia in vitio duritia. Duritia enim imitatur patientiam, sed non est patientia. Vide ergo ne forte de vicinitate fallat, ne forte durus sis et tibi patiens videaris. Sicut enim melior est ceteris qui <nec> malo cogitur ad malum, sic peior est ceteris qui nec malo revocatur a malo. Malum est dolor, malum est iniquitas. Promissum est praemium ut facias iniquitatem, non consentis: vicisti concupiscentiam praemiorum. Alio latere arguebaris. Dolores proponentur, vince et morsum dolorum, qui vicisti voluptatem praemiorum. Qui tibi promittit praemium ut adducat te ad iniquitatem, quasi bono te allicit ad malum. Qui tibi malum minatur ut compellat ad iniquitatem, malo te urget ad malum, sed malo parvo ad malum magnum. Non eris autem magnus, si contempseris pollicentem; maior eris, si contempseris terrentem, si viceris saevientem. Ideo dixi: Sicut melior est ceteris qui nec malo compellitur ad malum, sic peior est ceteris qui nec malo revocatur a malis. Monuisti hominem ne sit adulter, contempsit monita tua, non est revocatus a malo per bonum. Sed si coeperis minari dolores, verbera infligere, quaedam molesta irrogare, si nec tunc cohibuerit se a malo, quanto peior est qui nec malo potuit revocari a malo. Ecce cui calamitati subiecta est duritia, vicina patientiae. Ad hoc enim est duritia in cordibus impiorum, ut non revocentur a malis factis, nec propositione aut inflictione poenarum. Unde te iactabas, es peior. " Toleravi, inquies, vici, non succubui, non sum flexus ". Laudarem hoc, si agnoscerem patientiam. Modo autem detestor duritiam. <...patientiam> a duritia. " Noli interrogare vocem meam, sed causam meam. Causa ipsa tibi respondeat ". Latro est: perfert pro latrocinio suo poenas. Torquetur, et quod verum scit esse in conscientia sua, non confitetur. Quid dicemus: " magna patientia "? Immo dicamus: " detestanda duritia ". Sed si hoc ille pro scelere, tu quid pro fide? In illo mirandum videtur non confiteri, tibi gloriosum confiteri. Ille enim pro scelere patitur quod negandum est, tu pro Christo qui confitendus est. Aliquando autem tanta duritia est ut et confiteatur malum et pro ipsius iniquitatis confessione patiatur mala, ne cadat aut discedat a malis. Pro Donato torqueri paratus est, neque hoc negando tegit, sed confitetur, nec erubescit: iactat se de iniquitate. Utinam lateret se, dum est quod apparet. Vulnus quod non vis sanari, audes et nudare. Non est haec sanitas cum sensu, sed duritia sine sensu.
8. Patientiam diligamus, patientiam teneamus et, si nondum habeamus, petamus. Ab ipso est enim patientia nostra 26, a quo est continentia. Ab illo est continentia nostra contra voluptates, ab illo est patientia contra dolores. Sed praesens psalmus quem cantavimus docuit nos ab ipso esse patientiam nostram, utique contra dolores. Unde invenimus ab ipso esse et continentiam nostram, quae necessaria est contra voluptates? Habemus evidentissimum testimonium: Et cum scirem, inquit, quia nemo potest esse continens, nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum 27. Ergo si habes aliquid a Deo, et nescis a quo habeas, non eris muneratus, quia remanes ingratus. Si nescis a quo habeas, non agis gratias: non agendo gratias, et quod habes, perdes. Qui enim habet, dabitur ei 28. Quid est plene habere? Scire unde habes. Qui autem non habet, id est nescit unde habet, et quod habet auferetur ab eo 29. Denique sicut iste ait: Hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum 30, sic et apostolus Paulus, cum commendaret nobis gratiam Dei in Spiritu sancto, ait: Nos non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est. Et quasi diceretur illi: " Unde discernis? ", secutus ait: Ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis 31. Ergo Spiritus Dei Spiritus est caritatis; spiritus huius mundi spiritus est elationis. Qui habent spiritum huius mundi, superbi sunt, ingrati sunt Deo. Multa dona eius habent, sed non colunt eum a quo habent: ideo sunt infelices. Aliquando unus homo habet dona maiora, alter habet minora: verbi gratia intellegentiam, memoriam. Dona Dei sunt. Invenies aliquando hominem acutissimum ingenio, memorem ad incredibilem admirationem; invenies autem alium parvo intellectu, memoria non tenaci, sed utroque parvo praeditum: illum autem superbum, istum humilem; istum de parvis Deo gratias agentem, illum maiora sibi tribuentem. Melior est incomparabiliter Deo gratias agens de parvo, quam se extollens de magno. Illum enim qui de parvo gratias agit, ad magna quandoque admittit: qui autem de magnis non agit, et quod habet amittit. Qui enim /
(habet, dabitur ei; qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo 32. Quomodo non habet, si habet? Non habens habet, qui nescit unde habet. Tollitur enim a Deo res sua, et remanet illi iniquitas sua. Ergo nemo est continens, nisi Deus det. Habes munus contra voluptates: Quoniam hoc ipsum, inquit, erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum: nemo est continens, nisi Deus det 33. Habes munus contra dolores: Quoniam ab ipso est, inquit, patientia mea 34. Ergo sperate in eum, omne concilium plebis 35. In eum sperate, nolite vestris viribus fidere. Illi confitemini mala vestra, ab illo sperate bona vestra. Sine illius adiutorio nihil eritis, quantumcumque superbi fueritis. Ergo ut humiles sitis, effundite coram illo corda vestra 36. Et ne in vobis male remaneatis, dicite quod sequitur: Deus adiutor noster est 37).
(9. Hunc adiutorem, ut vinceret, beatus martyr habuit, quem miramur, cuius sollemnitatem hodie celebramus. Sine illo non vinceret. Et si dolores vinceret, diabolum non vinceret. Aliquando enim victi a diabolo vincunt dolores: non habentes patientiam, sed duritiam. Ille ergo adiutor affuit, ut donaret ei veram fidem, faceret ei bonam causam, et pro bona causa donaret patientiam. Tunc enim est patientia, quando praecedit bona causa. Non enim et ipsam fidem alius quam Deus donat. Breviter utrumque commendavit apostolus, et causam pro qua patiamur, et patientiam qua mala perferamus, a Deo nobis esse. Exhortans enim martyres ait: Quia vobis donatum est pro Christo 38. Ecce causa bona, quia pro Christo! Pro sacrilegio, contra Christum; pro haeresi et schismate, contra Christum! Christus enim ait: Qui mecum non colligit, spargit 39. Ergo: Vobis, inquit, donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, sed etiam ut patiamini pro eo 40. Haec est vera patientia. Hanc ergo patientiam diligamus, hanc teneamus; et si nondum habemus, petamus. Et recte cantamus: Deo subicietur anima mea, quoniam ab ipso est patientia mea 41).