SERMO 352/A

Sermo sancti Augustini de verbis Evangelii:
Impleta sunt tempora et appropinquavit regnum Dei.
Paenitemini et credite in Evangelium
 1

« Sonat vox misericordiae, antequam tribunal veniat iustitiae ».

1. Dominus Iesus, conditor sancti Evangelii, tamquam lege misericordiae neminem volens perire 2, quandoquidem ideo venit salvare quod perierat 3, tamquam in contione generis humani exclamavit, ut audivimus: Quoniam impleta sunt tempora et appropinquavit regnum Dei, paenitemini et credite in Evangelium 4. Hanc vocem conditor mundi protulit, et mundus audivit. Fiat quod dixit qui venit subvenire, ne contemptores veniat iudicare. Fiat, dum sonat vox misericordiae, antequam tribunal veniat iustitiae. Cui dictum est psalmo: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine 5, ordinem ipse servavit opitulationis suae. Prius venit praerogare misericordiam, venturus exercere iudicium. Non enim iudicium, sed misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine. Quae maior misericordia desiderari, peti, exigi potest, quam ut Deus Filio proprio non parceret, sed pro nobis omnibus traderet eum, ut cum illo nobis omnia donaret 6? Quae maior misericordia, quam venire mori non pro iustis, sed pro impiis 7? Quae maior misericordia, quam venire et non damnare dignos damnari, sed liberare indignos liberari?

Renuntiemus operibus mortuis, credamus in Deum vivum.

2. Sed non contemnatur ista misericordia, fratres mei. Misericors et miserator Dominus. Adde adhuc: longanimis. Adde adhuc: et multum misericors. Time quod sequitur: et verax 8. Absit a nobis ut contemnamus misericordem, ut experiamur veracem! Quid ergo opus est ut nos clamemus? Clamantem potius audiamus: Quoniam impleta sunt tempora 9. Venit enim plenitudo temporum, sicut dicit apostolus, et in plenitudine temporum misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, et adoptionem filiorum reciperemus 10. Hanc plenitudinem temporum commendans Dominus dixit: Impleta sunt tempora; venit exspectatus a paucis, inventus a multis. Ergo impleta sunt tempora: paenitemini. Quam olim est ut hoc clamatur, et utinam aliquando audiatur: Quoniam impleta sunt tempora et appropinquavit regnum Dei, paenitemini et credite in evangelium 11! Renuntiate et convertimini. Hoc est paenitemini et credite in evangelium: renuntiate operibus mortuis, credite in Deum vivum. Quid prodest credere sine operibus bonis? Non te bonorum operum meritum adduxit ad fidem, sed fides incipit, ut bona opera consequantur 12. Hoc dicitur sanctae Ecclesiae in Cantico canticorum: Veni, sponsa mea, venies, et pertransibis ab initio fidei 13. Sed quis credit Deo, nisi renuntiaverit diabolo? Ideo ut renuntietis, paenitemini; credite, ut salvemini.

Paenitentia omnibus necessaria.

3. Dictum est hoc Iudaeis, dictum est gentibus idolatris. Dicendumne adhuc christianis? Adhuc dicendum christianis cottidie legentibus quia <impleta> sunt tempora, adhuc dicendum christianis quia appropinquavit regnum caelorum, adhuc dicendum christianis: Paenitemini et credite in evangelium 14? Plane cui dico: Crede in evangelium, nondum est christianus. Nemo me, ut opinor, audit in hac multitudine, qui in evangelium nondum credit. Audiunt me multi nondum fideles per baptismum facti, et adhuc catechumeni: nondum nati, sed iam concepti. Quando autem vel quomodo in visceribus matris Ecclesiae conciperentur, nisi aliquo sacramento fidei signarentur? Audiunt etiam me multi baptizati et, neglegentes in se gratiam Dei 15, amantes peccare. Et his quid dicam: Impleta sunt tempora? Respondent: " Scimus ". Appropinquavit regnum Dei? Respondent: " Olim audivimus, olim credidimus ". Quid ergo dicam? Quoniam dico hominibus qui peccare amant, contemnentes in se gratiam redemptoris, quid dicam? Paenitemini. Dicam plane, etsi non me permittunt dicere: Impleta sunt tempora, quoniam sciunt; Appropinquavit regnum caelorum, quia et hoc sciunt; ipsum extremum quod positum est: Credite in evangelium, non me permittunt dicere sibi, quia iam crediderunt; audiant enim: Paenitemini, quia nondum fecerunt. Hinc ergo loquamur ad catechumenos et ad neglegentes fideles. Audiant diligentes, quoniam nec ipsi deesse possunt in membris Christi. Non me verbosum et superfluum putent, si habent caritatem: commune negotium est; volunt ut et eis loquar quos optant mecum esse correctos.

Apostoli paenitentiam viam esse salutis proclamant.

4. Illi ergo me audiant non dicentem: Impleta sunt tempora, appropinquavit regnum caelorum, credite in evangelium, sed dicentem: Paenitemini. Catechumenus respondet mihi: " Quare nobis dicis: Paenitemini? Prius sim fidelis, et forte bene vivam, et paenitens non ero ". Respondeo talibus: Ut sitis fideles, paenitemini. Nam venientes ad baptismum per paenitentiam veniunt. Nisi enim paenitendo damnent veterem vitam, non competendo venient ad novam vitam. Hoc ut dicerem, non supra modum ausus sum, aut aliquid mihi usurpavi insolitum Scripturae Dei. Actus apostolorum audiant catechumeni. Cum impleti Spiritu sancto apostoli loquerentur ad turbas, quia linguis loquebantur omnibus, stupefactae turbae et intentiores factae audierunt ab apostolis verbum Dei 16. Omnes, quia erant diversarum linguarum homines, compuncti sunt, et quia Iudaei erant, paenituit eos crucifixisse Christum, et de sua salute turbati de tantoque facinore certam damnationem timentes dixerunt apostolis: Quid faciemus, fratres? 17 Et apostoli: Agite paenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Iesu Christi 18. Accepistis quomodo iussi sunt nondum baptizati ad baptismum per paenitentiam pervenire. Hoc ergo et nos catechumenis dicemus. Commemoravimus enim testimonium Scripturarum, ne impudenter nos dicere sibi putarent, quod, antequam essent fideles, vellemus eos esse paenitentes.

«Prius audi (Deum) iubentem,ettunc exige pollicentem ».

5. Iam vero illi qui fideles sunt et male vivunt, non me putent impudenter sibi dicere: Paenitemini. Iam ergo ad utrosque loquar: Mutate vitam, ne perdatis vitam. Praeterita peccata damnate, futura mala metuite et bona sperate. Homo malus primo ipse sibi non contradicit ut bona speret, qui bonus non est. Bonum speras: esto quod speras. Prius audi iubentem, et tunc exige pollicentem. Debitor tibi factus est Deus non mutuando, sed promittendo. Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit, aut quis prior dedit illi et retribuetur ei? 19 Quid a te accepit, qui totum tibi dedit? Ergo dignatus est debitor fieri, quia promisit, et sic debitor fieri, ut et cautionem faceret. Haec cautio evangelium est, Scriptura est, in qua se Deus <fecit> non mutuando, ut dixi, sed promittendo debitorem tuum. Ergo audi: Paenitemini, credite in evangelium. Audi iussionem, et tunc exige cautionem. " Cras ", inquit. Non enim invenit quid mihi diceret, positus ante faciem suam et iam displicens oculis suis. Quanto ergo magis, mundioribus oculis Dei! Cum ergo sibi displicuisset in malis moribus, " Cras, inquit, emendabo; noli me urgere, transeat et hodiernus dies. Quid festinas? Cras emendabo. Quid urges in die? ". Quia non ad te stat dies. Omnis cum eis contentio de dilatione est. Quoniam dicunt: " Hodie sic transeat, quomodo heri. Cras corrigar, mutabor, emendabor, implebo quod iussum est: paenitebit me ", hoc est: totum de dilatione agitur. Non est multum crastinus dies. Sed vide ne, quomodo voluisti hodiernum similem hesterno, sic velis crastinum similem hodierno. Quamquam possem dicere: Quare non hodie, sed crastino, qui ignoras quid tibi eventurus sit crastino? Sed ecce feramus. Noli crastinum similem facere hodierno. " Quid enim, inquit, si fecero? Nonne scriptum teneo: In quacumque die iniquus et impius conversus fuerit, omnes iniustitias eius obliviscar 20? Dictum est, et divinitus dictum est ". Fateor: divinitus scriptum est. Quomodo bene meministi cautionem Dei! Quid tibi debeatur tenes, quid debeas oblivisceris.

Homines desperando aut nimium praesumendo peccant.

6. Audiunt ista homines impii, nescientes legem, extorres a gratia Dei, indigni misericordia Dei, quia dictum est in Scriptura nostra: In quacumque die si iniquus conversus fuerit, omnes iniquitates eius obliviscar 21, et dicunt nobis: " Vos facitis homines peccare, qui eis tantam impunitatem subito conversis promittitis ". Audemus enim nos non promittere, quod Deus promisit? " Non bona, inquiunt, lex, qui facit abundare peccatores ". Vellem scire, qui loquitur, utrum se non iudicet peccatorem. Et irascitur Deo exspectanti, quem exspectat Deus. Quid si hoc non promitteret Deus, qui patientia sua ad paenitentiam adducit 22? Si hoc non promitteret, nonne desperatione plures fierent peccatores? Attendat paululum caritas vestra. Quis invenitur non peccator? Caro infirma 23, aetas imbecilla, sensus angustus, mens trepida, natura rerum ignara, in quanta peccata incautos et neglegentes praecipitat? Quotus quisque apparere et exsistere potest, qui non convincatur esse peccator? Tolle istam misericordiam, tolle istam promissam veniam, tolle in hoc turbulentissimo iniquitatum mari portum indulgentiae, non sit quo se recipiant fluctuantes: nonne desperatione addunt peccata peccatis, et dicent sibi: " Iam peccator sum, misericordia nulla est super peccatores, necessario damnatio debetur? Quare non facio quod volo, quare non expleo libidines meas, quare non vel modo quidquid me delectat efficiam, perditurus hanc vitam, nullam postea recepturus? ". Sic sunt desperati gladiatores, unde etiam proverbium natum est: Retro a saucio 24. Saucius enim quaerit ubi moriatur, nec dubitat malum facere, quia nullam sperat indulgentiam. Dimittit habenas laxissimas cupiditatibus, fertur qua potest, quidquid libet licere sibi desiderat: perit ergo desperando. Sed et tu noli perire sperando. Duae voces, ambae contrariae, ambae periculosae, per quas homines pereunt, sed tamen Deus neutram vocem contempsit: et hanc et illam curavit. Quae sunt illae duae voces? " Quare non peccem, quare non faciam quidquid volo? Quando me convertero, omnia mihi dimittuntur ". Tales sperando pereunt. Alia vox ex alia parte contraria quidem, sed aeque periculosa. " Quare non faciam quidquid volo, cui nulla misericordia debetur, cui nulla indulgentia dabitur? Faciam quidquid volo ". Desperando pereunt.

De iis qui spe perversa pereunt.

7. Quid accusem prius: spem perversam an infidelem desperationem? Quid peris sperando, quid peris desperando? Audiant pauca, qui volunt perire sperando: Redite, praevaricatores, ad cor 25. Audite Deum dicentem, propterea quia dicitis: " Cras, cras ", ne tardes converti ad Dominum 26. Tibi dico, qui praeparas converti ad Dominum, sed differs; tibi dico, cui timeo ne te spes perdat: audi non me, sed ipsum de quo speras et de quo nimium sperando peris: Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem. Subito enim veniet ira eius, et in tempore vindictae disperdet te 27. Ubi est quod dicebas: " Differo in crastinum et crastinum in alterum crastinum, quoniam Deus promisit mihi indulgentiam dicens: In qua die conversus fuerit peccator 28; non enim dixit: Si hodie conversus fuerit, sed: In quacumque die conversus fuerit "? Respondet tibi Deus: " Indulgentiam tibi promisi, diem crastinum non promisi ". An forte vis coniungere et copulare sibi duo promissa, quod promisit Deus, et quod promisit mathematicus? Deus enim promisit indulgentiam, mathematicus forte tibi promisit crastinum diem. Observa, miser: fallitur mathematicus, et damnat te Deus. Quam multi subito rapti nec Deo satisfacere nec mathematicos accusare permissi sunt.

Male perit qui desperando perit.

8. Audiat et ille qui perierat desperando quae dicebat: " Iam tanta mala commisi, ut indulgentiam nullam sperem. Restat implere libidines meas, satiare delectationes, ut vel hic habeam requiem, quam ibi habiturus non sum ". Audi et tu vocem Dei, non tuam: " Desperate, ad spem redi ". Audi Paulum dicentem: Ideo misericordiam consecutus sum - qui persecutus sum Ecclesiam Dei - ut in me ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem, ad informationem eorundem qui credituri <sunt> illi in vitam aeternam 29. Ergo habes formam: noli desperare, audi cautionem quam paulo ante recitabat male speratus, et de illa corrigatur desperatus. Quid audiebas? Unde sibi blandiebatur, quia differebat de die in diem 30? " Deus mihi, Deus, in quacumque die iniquus et impius conversus fuerit, omnes iniquitates eius obliviscar 31 ". Lege et redi. Super ripam sedebas, aut laqueum ferebas desperando, tibi necem inferre cupiebas, forte, non habendo unde vivas, mori volebas: redi, habes unde vivas: ecce panis Dei. Nolo mortem impii, quantum ut revertatur et vivat 32.

« Non est quod queramur de Deo ».

9. Ergo, fratres, non est quod queramur de Deo, non est ubi displiceat perversis, quamvis non possit displicere nisi perversis. Rectum perversis non placet, coaptari recto distortus non potest. Nam non est quod dicatur. Dicebas: " Ecce dant impunitatem christiani: faciunt abundare peccatum ". Reddidi rationem, quia plus perirent homines desperando, si nullus indulgentiae portus fluctuanti proponeretur. Utrosque ergo non deseruit Deus, et male sperantes et male desperantes. Propter male desperantes dedit indulgentiae portum, propter male sperantes fecit diem mortis incertum. Non est quod dicatur, sed est quod agatur. Dicant ergo mihi: " Quid agimus? ", qui commoti sunt verbo veritatis; dicant non vocibus, sed cordibus suis: " Quid ergo agimus? " 33. Ego quid respondeam, nisi quod audivimus: Paenitemini? Quid plus dicam? Paenitemini 34. Catechumenus es: paenitere et renovaberis; malus baptizatus es, non male baptizatus: paenitere et sanaberis. Ego non invenio ad hoc quid dicatis, vos scitis quid faciatis. Conversi...