Sermo sancti Augustini episcopi
de honorandis vel contemnendis parentibus
1. Sollemnitates sanctorum martyrum exhortationes sunt martyriorum, ut imitari delectet quod celebrare delectat. Ad hoc nos et sancta Scriptura recens in auribus nostris exhortatur et quodammodo accendit, dicente apostolo: Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? Sicut scriptum est: Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati sumus ut oves victimae.1. Deinde sequuntur alia quae violenta videntur ad separationem, in quibus tamen dat victoriam, ne ab illo separemur, qui a nobis non separatur. Propter has enim angustias imminentesque pressuras, polliceri nobis dignatus est fidelis promissor et benignus dator, quod nobiscum futurus esset usque in consummationem saeculi 2. Certus sum enim, inquit, quia neque mors neque vita, neque angeli neque principatus, neque praesentia neque futura, neque virtus, neque altitudo neque profundum, neque alia creatura - non enim potuit omnia nominare - poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro 3. Atque ut nos, ne separaremur a Christo, fortissimos redderet spe et fiducia adversus omnes huius saeculi temptationes, quia vires nostrae nullo modo sufficiunt si divino adiutorio deseramur, superius dixit: Si Deus pro nobis, quis contra nos? 4 Apostolus, quibusdam breviter commemoratis quae videntur fidem christianam oppugnare saeviendo, ne talia nos separarent a caritate Christi, armavit nos ad omnia toleranda pro Christo.
2. Sed quia non solum conantur ea separare quae saeviunt, verum etiam quae blandiuntur, sicut armati sumus apostolicis verbis adversus ea quae nos a Christo saeviendo separare conantur, sic armati sumus a Domino ipso Christo adversus ea quae nos blandiendo seducere moliuntur. Metuendum est enim ne forte quem non separat crudelis gladius separare possit carnalis affectus. Ergo et contra illa quae blandiendo impugnant fidem nostram, ne quod impugnant expugnent, Dominum audiamus dicentem: Si quis venit ad me et non odit patrem, matrem, uxorem, filios, fratres, insuper et animam suam, non potest meus esse discipulus. Et qui non baiulat crucem suam et sequitur me, non potest esse meus discipulus 5. Dominus utrumque commemoravit et quod illiciendo suave est ut decipiat, et quod minando grave est. Nam contra blandimenta deceptionis de affectu carnali ait: Si quis venit ad me et non odit patrem et matrem, uxorem, filios et cetera, adversus ea vero quae fremendo et terrendo avertunt a fide, uno crucis nomine structos nos armatosque munit. Qui non, inquit, baiulat crucem suam et sequitur me, id est qui non tolerat - hoc est enim baiulat - omnia quae amara et dura sunt in hoc saeculo tamquam crux, et sequitur me, non potest meus esse discipulus.
3. Iam ergo martyrem Christi constituamus in medio inter minantes et blandientes; utraque ianua pulsatur, qua intratur ad cor: cupiditas et timor. Cupiditatis ianuam pulsant pater, mater, uxor, filii, fratres: omnia blanda sunt, suavia sunt, dulcia sunt. Sed numquid suaviora quam Deus? numquid dulciora quam Christus? Si non creditis, gustate et videte quam suavis est Dominus 6. Timoris ianuam pulsant minae, furor, opprobria, ad extremum ipsi dolores corporis, quos nemo potest contemnendo non sentire. Nam si contempserit pecuniam, damna patitur, non dolores. Totum hoc est in animo contemnentis: non te cruciat qui tibi aufert quod non amas. Sed amas pecuniam: times eum qui damna comminatur, nec te ipse cruciat, sed tu te cruciasti, quia te doloribus inseruisti. Radix est enim malorum avaritia, quam quidam appetentes a fide pererraverunt et inseruerunt se doloribus multis 7. Damna comminatur: qui te non invenit cupidum, invenit liberum; inanem risisti, quia non te inseruisti. Sic etiam cetera quae per doctrinam salutarem contemnere discimus, non amare admonemur, ut in temptationibus liberi inveniamur. Ad quam libertatem nos hortatur illa apostolica lectio, ubi est: Et qui utuntur hoc mundo tamquam non utentes sint 8, ut habeant libertatis usum, non cupiditatis affectum. Praeterit enim figura huius mundi. Volo vos sine sollicitudine esse 9.
4. Sed restat carnis infirmitas, quam unusquisque nostrum, quamdiu in hoc saeculo vivit, a se non potest alienare. Quid facis? Cum pungitur caro, non doleat cor? Vulnus est infirmitatis, donec capiat vestimentum immortalitatis. Ibi magna lucta est. Voluntate aversa a pecunia, stat martyr Dei securus adversus eos qui damnis terrent. " Tollat, inquit, quod non amo, ubi sentio? ". Exilium minatur, sed ei minatur a quo sola superna patria desideratur. Hic Christianus, quocumque ierit, peregrinus est. Opprobria comminatur. Habet quid respondeat: Gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae 10. Exhonorationem minatur. Quantus honor est transitorius! Homo exhonorationem minatur, sed Dominus hominum aeternum honorem pollicetur. His contemptis omnibus, libertas tuta est. Sed quid de carne? Restat anima cum veste sua, et ea veste quam non exuit nisi mors. Iam homo, id est anima, de vicino urgetur, de infirmitate carnis suae. Ideo in cruce pendentis videntur, immo intelleguntur, verba illa Domini in psalmo magnifico, ubi paene evangelium recitatur, ubi dictum est: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt me, diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem 11. Verba sunt iam patientis, iam in cruce pendentis, et tamen dicitur ibi: Ne discedas a me, quoniam tribulatio proxima est 12. Si proxima intellexeris " temporis propinquantis ", non erunt verba in cruce pendentis: iam tribulatio inerat, si pendebat. Sed quare dictum est: proxima est? Iam in carne est. Nihil est proximius animae et carni quam portat illa. Alia foris sunt, externa appellantur, quod extra sunt. Quando caro cruciatur, anima de proximo pulsatur.
5. Gravia sunt haec, sed in omnibus supervincimus propter eum qui dilexit nos 13. Quare autem et in his vincimus? Quia si Deus pro nobis, quis contra nos? 14 Ideo Dominus nomine crucis omnia terribilia, dura, amara, intoleranda et saeva significare dignatus est. Nam et in ipsis generibus mortium nihil est cruce intolerabilius. Magno quippe pondere additum est ab eodem apostolo, cum nobis humilitatem Domini commendaret; ait enim: Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo 15. Quanta humiliatio Domini, fieri hominem! Sed audi adhuc. Ecce humiliatus est, quia factus est homo. Quid ultra? Humiliavit, inquit, semetipsum, factus oboediens usque ad mortem, non solum usque ad humanam nativitatem, sed etiam usque ad mortem. Habes ad hoc quod addas? " Habeo, inquit: mortem autem crucis 16 ". Istum finem intuens Domini omnium amarissimum, crucem appellavit omnia quae iure pro eius nomine, <etsi > fides perpessa fuerit, caro christiana patitur. Nam fides nihil patitur, immo et passiones tolerabiles praestat. Instructi igitur ex utroque latere et munitam habentes utramque ianuam cupiditatis et timoris, nihil cupientes amplius quam quod promittit Deus, nihil timentes amplius quam quod minatur Deus, blandientes minantesque repellimus.
6. Sed exsistit aliquis et facit nobis quaestionem et dicit: " Ferenda sunt quidem pro fide Christi quaecumque amara, quaecumque dura, quaecumque saeva et perpessu aspera, ferenda omnino, sed movet me quod ille [qui] praeceptis suis primum praeceptum posuit ad diligendum proximum: Honora patrem et matrem, quod est mandatum primum in promissione, ut bene sit tibi 17; et cum hoc apostolus pro magno commemoraret, dicit mihi Dominus: Si quis venit ad me et non odit patrem et matrem 18. Ubi audiam? Quid horum accipiam? Quomodo obtemperabo iubenti ut honorem patrem et matrem, item iubenti ut oderim patrem et matrem? Nonne ipse unus est qui praecipit utrumque, an - sicut quidam vani putant - alius est qui legem dedit et alius est qui Evangelium propagavit, quoniam in lege scriptum est: Honora patrem et matrem 19, in Evangelio: Quisquis non oderit patrem et matrem 20 "? Absit! Ipse est et legis lator et Evangelii propagator, ipse est omnino. Tu agnosce Dominum: ne contraria praeciperet, tempora praeceptis distribuit. Nam si putas praeceptum quod iubemur honorare patrem et matrem, quia in veteri testamento prius legitur, contrarium esse praecepto evangelico, in eodem veteri testamento scriptum est tale aliquid quale in evangelio modo cum legeretur audivimus. Qui dicit patri et matri: Non novi vos, et qui filios suos non agnoscit, ipse cogitavit testamentum meum 21. Quam simile est, quam geminum, quam aequale agnoscitur. Ergo unus Dominus utrumque praecipiens, sed nos tempora discernamus.
7. Ad coronam martyr armatur, et venit blandiens pater et mater, ut impediant quod promittit Deus, pollicentes vanam hereditatem et auferentes lucis aeternitatem 22. Hic plane noli agnoscere retinentes, immo oderis hic patrem, pietate oderis talem, ne remaneat talis. Sic patrem, sic matrem, sic filios, sic fratres, sic uxorem in qua maior est quaestio, quando ad hunc articulum ventum fuerit, oderis et ipsam, si et ipsa impedire conatur. Evam cave: tunc non est membrum tuum, sed serpentis ministerium 23. Qui primam eius vocem insipienter audisti, nec experimento profecisti, sed ea ipsa uxor, ut impediat a corona martyrem virum, et femineis dolis viro quasi de lege praescribit et de ipso Evangelio. " Audi, inquit, praeceptum ". Quod praeceptum? " Quod Deus coniunxit, homo non separet 24. Plane audi, ne spernas. Quod Deus coniunxit, homo non separet ". Sed vide, ne uxor a Deo separet. " Sed quod coniunxit, homo non debet separare ". Humanus affectus debet ab ipso Deo hominem separare? Et ubi erit quod modo audistis: Quis nos separabit a caritate Christi? 25 Hic ergo timere noli: non homo separat quod Deus coniunxit, sed Deus separat separare conantem. Non audias ergo uxorem dicentem tibi: " Membrum tuum sum, ecce membrum es ". Responde: " Si membrum meum putresceret et putrescendo totum corpus tabescere conaretur, a medico nonne praecideretur? Nonne ipsum Dominum et medicum verum audio dicentem: Expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam ut totum corpus tuum eat in gehennam 26? ". Ergo responde, bene intellecta lege, contra male utentem legem. Nihil enim magnum facit serpens, nihil magnum conatur per Evam de lege te velle decipere, qui primum Adam sine lege decepit. Vidit enim te modo de lege pasci et in esca tua laqueum ponit. Sed dic: Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos 27. Ergo et in hoc periculo ubi de lege temptaris, oculi tui sint ad Dominum, quia et ipse ab eodem serpente de lege temptatus est.
8. Cum enim Dominus ad exemplum ponendum nobis certaminis atque victoriae dignatus esset a diabolo temptari, sicut dignatus est ab impiis crucifigi, in prima temptatione - nam trinam fuisse legimus - diabolo de lege respondit dicenti: Si filius Dei es, dic lapidibus istis ut panes fiant 28, ille de lege: Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei 29. Rursus in alia temptatione: Adora me prostratus, et dabo tibi haec 30, et ille de lege: Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies 31. At ubi vidit se ille callidus serpens bis numero ex lege repulsum, de lege tetendit laqueum tertium: " Mitte te, inquit, deorsum de pinna templi, si filius Dei es 32 ". Et continuo ad instrumentum legis, ut inde pugnaret unde fuerat superatus: " Scriptum est enim, inquit: Angelis suis mandavit de te, in manibus tollant te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum 33. Quia ergo, inquit, si filius Dei es, suscipiunt te angeli ne vexeris, mitte te et quod es proba nobis ". Numquid hic quia diabolus ausus est manum mittere ad legem, Dominus manum tulit a lege? Et hic ex eadem lege vulneravit inimicum, prostravit, confusum abire fecit. Ait enim: Scriptum est: Non temptabis Dominum Deum tuum 34. Et hic ergo quando vides uxorem impedire conantem te a martyrio, recitare tibi legem et dicere: " Quod Deus coniunxit, homo non separet 35, recita ibi et tu legem [Evangelium]: Quisquis venit ad me et non odit patrem et matrem, uxorem et filios 36... ".
9. Noli ergo irasci, uxor. Cui tu hic in hac causa irasceris, quia te odit, odit et patrem in hac causa, odit et matrem. Sed parum est uxori, quia scriptum est: Dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae 37. Si parentes enim, id est pater et mater, dixerint filio: " Si non vult uxor tua manere nobiscum, tu nobiscum mane, et illam dimitte ", assumat hoc praeceptum uxor et pugnet, praescribat viro et dicat ex lege Dei: " Immo illos dimitte et me noli dimittere. Recito enim: Dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae ". Recitasti, intellexisti, vicisti; prorsus nemo ambigit patrem et matrem separare conantes filium ab uxore sua esse dimittendos, ut uxor non deseratur. Sed intende, mulier, si fidelis esse dignaris, et sermonem fidei audire non dedignaris, intende: <unde > superaveris, et inde patere te superari. Ecce compescimus socerum tuum et socrum tuam, patrem et matrem viri tui, qui genuerunt, qui nutrierunt, qui ad hanc aetatem qua tibi vir fieret perduxerunt, compescimus omnino et corripuimus auctoritate divina et diximus: " Nolite separare velle filium ab uxore propter vos, a vobis enim melius quam ab illa separatur. Si fieri potest, omnes simul estote. Si autem hoc fieri non potest, melius est ille cum illa quam vobiscum sine
illa ". Egimus causam tuam. Vicisti in hoc iudicio: patere ut vincaris in altero, quia et ibi causam tuam agimus. Deinde fideliter causam carnis tuae egimus: debemus relinquere causam sempiternae salutis tuae? Disce. Non te separaverunt pater et mater viri tui a marito tuo: non separabis virum tuum a Deo tuo.
10. Ibi plus timenda fornicatio est in ea castitate quam Deo anima debet, ibi plus timenda est fornicatio, cui timebat apostolus dicens: Desponsavi uni viro virginem castam exhibere Christo. Timeo autem ne, sicut serpens Evam seduxit in versutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a castitate Dei quae est in Christo Iesu 38. Vides, quia et ibi exigitur castitas. Quare non vis tu separari a viro tuo? Ne habeas fornicationis necessitatem? Sed in martyrio viri tui timere nihil debes. Illo enim coronato et a rebus humanis ad divina translato, vidua eris; si nupseris, fornicaria non eris. Sed forte uxor martyris nubere ulterius erubescis. Ecce coronato viro tuo, in tuto sit et fides tua. Noli detrahere virum tuum a complexu coniugii spiritalis. Et ibi exigitur castitas, et plus ibi quia maior ibi, plus ibi quia aeterna ibi. Perdidisti omnem qui fornicatur abs te 39. Quid enim agis aliud, ut tuis blandimentis superetur vir tuus, quam non sit in eo virtus? In quo non erit virtus, quam male erit vir tuus! Superatur elisus, blanditiis tuis effeminatus: quomodo vir tuus erit, qui iam vir non erit? Quid enim agis, nisi ut tuis blandimentis cedat, Dei praecepta contemnat, Christum neget, idolis sacrificet? Ecce cuius carnem quaeris, anima fornicatur, ecce audit: Perdidisti omnem qui fornicatur abs te. Sed vis ut haereat tibi et separetur a Deo: audi quod sequitur: Perdidisti omnem qui fornicatur abs te; mihi autem adhaerere Deo bonum est 40. Audi virum tuum armatum fide, iaculantem contra iniquitatem tuam tela iustitiae: Certus sum, inquit, quia neque mors neque vita, neque angelus neque principatus, neque altitudo neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare [nos] a caritate Dei, quae est in Christo Iesu 41. Forte hic dicis: " Sed in his omnibus non nominavit uxorem ". In his, inquis, omnibus non nominavit uxorem. Dolosa, apostolica virtus etiam contra te vigilavit addendo: nec alia creatura. An forte dicere audebis te non esse creaturam? Si creatura es, immo quia creatura es, nec tu separabis quem nulla creatura separabit.
11. Ita locuti sumus quasi viri festinent ad martyria et ab uxoribus impediantur: consolemur etiam infirmum sexum. Quam multae coronatae sunt et a viris non viriliter blandientibus superatae non sunt! Perpetua unde facta est perpetua, <nisi quia... perpetua? > Unde tantae felicitatis capax Felicitas, nisi quia eam temporalis non terruit infelicitas? Ergo ne etiam feminae in hac causa virorum blandimentis seducantur, attendatur ab eis Perpetua, attendatur Felicitas, et teneatur perpetua felicitas.
12. Non ergo irascatur in tali causa pater et mater, non uxor, non filii, non fratres; et si irascentur, additum est: oderis insuper animam tuam 42. In hac ergo causa male diligis uxorem tuam, qui iuberis et odisse animam tuam. Quid prodest, inquit, homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur? 43 Et tamen ipsam iuberis odisse, ne et ipsa seducat volens hic esse, volens huic carni semper adhaerere, nolens in meliora emigrare; oderis talem, ne habeas talem. Quid enim aliud in hominibus quos temptat periculum persecutionis susurrat intrinsecus, quam " Nega, vive: ages postea paenitentiam "? Anima est: perire vult. Oderis eam perire volentem. Ne perire permittas, castiges, obiurges, informes, in auxilium Deum invoces. Marcescit enim a te et deficit periculis huius vitae, fidei oculis non rectis contemplatur aeternam vitam: erige illam exhortatione et dic: Quare tristis es, anima mea, et ut quid conturbas me? 44 Forte respondebit tibi: " Quia infirma sum ". Ergo habes quod sequitur: Spera in Dominum, ipse erit virtus tua, ipse erit firmitas tua. Spera in Dominum, quoniam confitebor illi, non negabo illum, quoniam confitebor illum. Tu autem, anima, murmurabas: " Nega illum ". Confitebor illi: salutare vultus mei et Deus meus 45. Ergo qui amat animam suam, perdat eam hic, ut in vitam aeternam inveniat illam 46. Ergo contraria susurrantes non audias, nec patrem nec matrem, nec uxorem, nec filios, nec ipsam animam tuam.
13. Tamdiu audiatur uxor cum timore separationis coniugalis, quamdiu non aliquid suadet unde offendatur Deus. Ita tenebunt omnes gradus ordinem suum: excellens virginitas, subsequens viduitas, tertia coniugalitas, nulla sine mercede. Virgines cogitent Mariam, viduae Annam, coniugatae Susannam. Omnes habent praemia sua, et ex omnibus his gradibus martyres minime defuerunt. Timet vir in articulo martyrii ne sit illi uxor Eva, timet et uxor in articulo martyrii ne sit illi maritus serpens. Ne autem audiat aliquem aliquid contra Deum suadentem. Hucusque valeat carnalis affectus; spiritalem murum non transcendat carnis infirmitas: infra sit, quia infra est. Anima subdita Deo 47 ducat carnem, non in carnis principatum anima seducatur a Deo: perversum est. Tu vis principatum habere in domo tua, multo magis Deus in sua. Haec retinete et meditamini, haec in omnibus martyrum sollemnitatibus imitamini, et Deus pacis erit vobiscum 48. Conversi ad Dominum...