Sermo sancti Augustini episcopi
de bono nuptiarum
1. Dominicae lectiones et, in Scripturis sanctis quae modo recitatae sunt, sermo divinus et caelestis auctoritas hortatur humanum genus mortalitatis suae ad hoc meminisse, quia finis futurus est. Omni enim homini, hoc est singulis quibusque hominibus, finis est proximus, etiam si forte longinquus est finis ipsius generis humani. Hoc ergo, ut dicere coeperam, hortari videtur sermo divinus, ut mortalitatis nostrae ad hoc meminerimus, quia venturus est finis. Meditetur autem vitam, ubi nullus est finis: merebitur adipisci vitam immortalem, qui se meminit esse mortalem.
2. Audistis pharisaeos interrogasse Dominum temptantes, utrum liceret uxorem dimittere ex quacumque causa 1. Respondet ille verum, quia veritas. Non enim temptantes fecerunt Dominum mentientem, ut discat verum fidelis et infidelis; et ut instruatur Dei cultor, audit verum temptator. Quod ideo dixi, ne putent homines aliquid Dominum Deum aliter dixisse quam se res habet, quoniam illi non fideliter interrogabant, sed per quaestionem temptabant. Nostra ergo nihil intersit quales interrogaverint, sed quid ille dixerit, non qualis homo petram percusserit, sed qualis aqua emanaverit 2. Ergo in responsione Domini habent coniugati quod discant, habent etiam qui nondum coniugati sunt, aut qui iam ex bono proposito coniugia contempserunt. Secundum haec dominica verba loqui aliquid etiam tempus admonet, quia, sicut putatur, novissimum est.
3. Magis modo ad nos pertinet, maiore cura et sollicitudine ampliore et pietate uberiore, quod ait apostolus: De cetero, fratres, tempus breve est. Reliquum est ut hi qui habent uxores tamquam non habentes sint, et reliqua, et qui emunt tamquam non ementes, et qui gaudent tamquam non gaudentes, et qui utuntur hoc mundo tamquam non utentes sint. Praeterit enim figura huius mundi. Volo vos sine sollicitudine esse 3. Deinde adiungit: Qui sine uxore est, cogitat quae sunt Dei, quomodo placeat Deo; qui autem matrimonio vinctus est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uxori 4. Magna distantia: cogitare quae Dei sunt, et cogitare quae mundi sunt. Non potest fieri ut coniungat comparatio, quod sic dividit cogitatio. Sed exarsit aliquis coniugatus continentiam polliceri: respiciat latus suum, videat si sequitur, et si sequitur, ducat; si non sequitur, non dimittat 5. Forte ipse potest et illa non potest, aut potest illa et ille non potest, intellegat se unam esse carnem. Audistis non aliquem hominum, sed ipsum hominum Dominum in respondendo Iudaeis dantem praecepta christianis: Non legistis, inquit, quod ab initio Deus masculum et feminam fecit, et ait: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una? Itaque non iam duo, sed una caro 6. Quod ergo, inquit, Deus coniunxit, homo non separet 7.
4. Inverecundum videtur de hoc aliquid diligentius disputare. Sed non usque adeo sanos nos putare debemus, ut non compatiamur aegrotis. Quid enim nos sumus ad Pauli apostoli sanctitatem? Et tamen pia humilitate, salubri sermone, medicina divina humana cubicula intravit. Et tanta sanctitas ad coniugatorum lectos accessit, iacentes aspexit, non deposuit habitum sanctitatis, et tamen dedit consilium infirmitatis: Uxori, inquit, vir debitum reddat 8. Debitum est: reddat. Similiter et uxor viro. Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir 9. Hoc non est mirum. Mulier enim subdita est viro, et in viro arbitrium, in femina obsequium. Verumtamen hac causa qua sexus uterque miscetur, cum in aliis femina viri debeat esse famula, in hac, inquam, causa aequa conditio est. Parum ergo erat ut diceret apostolus: Mulier non habet potestatem corporis sui, sed vir - honeste sexum nomine corporis nuncupavit, ut vitaret obscenitatem -. Quid dixerit, dedit intellegi: Non habet potestatem corporis sui mulier, sed vir. Similiter vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier 10. Qua in re sexus ab uxore discernitur. Alienum est: feminae debetur.
5. Non potest inde tale arbitrium habere vir, ut dicat: " Continere iam possum. Si potes, hoc age mecum; si non potes, nullo modo me impedies: ego facio quod possum ". Quid ergo? Vis, o vir, ut pereat latus tuum? Si enim continere non potest caro infirmior, voluntas languidior fornicabitur, fornicando damnabitur. Absit ut illius poena tua sit corona! " Falleris: non erit, non erit sic. Non erit ut dicas mihi quoniam fornicando damnabitur, melius ipsa sola quam simul ". Si hoc dicis, falleris. Non enim damnatur coniugium, non damnatur quod Deus coniunxit, tantum homo non separet 11. Tu homo es; arripiendo continentiam sine consensu coniugis tuae, sicut homo, vis separare quod Deus dignatus est copulare. " Sed Deus, inquit, separat, quia propter Deum facio ". Plane si hoc alicubi legeris Deum dixisse: " Si commixtus fueris uxori tuae, damnabo te ", fac quod vis, ne simul damneris. Cum vero audias apostolum Christi dicentem: Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir. Similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier. Nolite fraudare invicem... 12.
6. Fraudare dixit: negando debitum, non faciendo adulterium. De reddendis enim debitis loquebatur, et ad reddenda invicem debita coniugia constringebat. Non enim adulteria permisisset in consequentibus verbis, ubi, cum dixisset: Nolite fraudare invicem, addidit dicens, nisi ex consensu ad tempus 13. Ergo consensu facienda sunt adulteria? Si putas id quod dictum est: Nolite fraudare invicem, ad adulteria pertinere, quid sibi vult: nisi ex consensu? Absit, ut ex consensu vir et uxor permittant sibi adulteria committi. Solent ista ferre matronae pudentes et patientes. Tolerare talem virum pertinet ad castimoniam feminalem. Sed non ideo vir sit securus, caveat potius ne sit postea damnandus, qui modo dicitur tolerandus. Sed aperta res est, nec expositionem desiderat sermo apostolicus; quoniam nolite fraudare invicem ad hoc ait, ne invicem negent debita coniugalia, nisi ex consensu suo ad tempus, ut vacetis, inquit, orationi 14. Videtis ergo quia continentiam quandam, immo indutias continentiae, ad excitandas offerendasque orationes praecepit apostolus, et illa sollicitudine qua ad infirmorum lectos tanta sanitas accedere non dedignata est: Et iterum ad idipsum estote 15.
7. Cum continueritis ad tempus, ut vacetis orationi, iterum ad idipsum estote. Hoc iubes, apostole? " Hoc ", inquit. Et ubi pudor, ubi tantae verecundia sanctitatis? " Sed ego, inquit, novi periculum infirmitatis ". Denique causam consilii sui non tacuit. " Vis audire, inquit, quare dixerim: Iterum ad idipsum estote? Ne vos temptet Satanas propter intemperantiam vestram 16 ". Deinde sequitur, ne videatur hoc <non > permisisse, sed praecepisse - aliud est enim quod permittitur infirmitati, aliud quod praecipitur fidei -: Hoc autem, inquit, dico secundum veniam 17. " Quod dico: Iterum ad idipsum estote, secundum veniam dico, non secundum imperium 18. Non hoc iubeo castitati, sed permitto infirmitati. Non est laudabile, sed veniale: secundum veniam. Nam vellem omnes sic esse ut meipsum, sed unusquisque proprium donum habet a Deo, alius sic, alius autem sic 19 ". Unde et Dominus: Qui potest capere, capiat 20.
8. Hic aliquis forsitan dixerit: " Si hoc secundum veniam 21 concessit apostolus et infirmitati hominum cessit, peccatum sunt nuptiae. Cui enim venia, nisi peccato, conceditur? ". Plane hoc quod infirmitati concessit apostolus secundum veniam - audeo dicere - peccatum est, sed non ibi est nuptiarum bonum. Discernite itaque, fratres, et adiuvate me intentione vestra in difficillimo loco versantem et pro vobis coram Domino laborantem. Veniam concedit tali facto; utique concubitum attendit coniugatorum, non adulterorum, et dicit tamen secundum veniam, non secundum imperium 22. " Ignosco, non impero ". Dixerit coniugatus: " O apostole, si ignoscis, pecco. Nolo itaque defensor nuptialis boni istam mihi afferat ratiocinationem ut dicat: " Ideo bonum sunt nuptiae, ne fiant adulteria". Bonum volo sint, non parvum malum. Nam qui dicit: " Ideo debent nuptiae fieri, ne fiant adulteria; nam et nuptiis ignoscitur, et nuptiis venia conceditur ", duo mala dicit, non unum bonum et unum malum, sed duo mala, unum parvum et alterum magnum ".
9. Sed non nuptiarum bonum reprehendebat apostolus, sed incontinentiae malum, <quod > est uti uxore etiam ultra necessitatem procreandi liberos. Cur enim uxorem accipis, lege non disputationes meas, sed tabulas tuas. Lege, attende, et si quid plus feceris, erubesce. Lege, audiam et ego: propter te mihi est necessarium. Certe sic legis: " liberorum procreandorum causa ". Si quid ergo amplius est, a malo est 23. Vide, inspice, examina te. Si nihil amplius facis quam quod faciendum est " liberorum procreandorum causa ", non habes quod tibi ignoscat apostolus. Si autem amplius aliquid facis, malum est quod facis, peccatum est quod facis. Sed tamen vis nosse quale sit nuptiarum bonum? Per nuptiale bonum veniale est incontinentiae malum. Commota est concupiscentia: victus es, tractus es, sed ab uxore abstractus non es. Incontinentia superatum te exciperent poenae, nisi pro te intercederent nuptiae. Ergo si coniugatus es et vis ut non sit quod tibi concedat per veniam apostolus, noli excedere limites tabularum tuarum.
10. Sed nondum devinctus es: nec hoc quaeras. Qui enim potest uxore non nisi " liberorum procreandorum causa " uti, potest et non uti. Libidinis victor est, dominatur motibus carnis, habenas temperantiae fortiter tenet, motum illum veluti equum quo vult dimittit, ius tenendi non amittit. Ergo qualis es et nondum devinctus es et nondum ligatus es, solutus ab uxore, ne quaesieris uxorem 24. Si enim coniugatis dicitur: Tempus breve est, reliquum est ut et qui habent uxores tamquam non habentes sint 25, quare tu vis habere, cum possis salva continentia non habere?
11. Nam quid adhuc Deo populus propagandus est, per quem veniat Christus, salus gentium? Quando enim populus ille propagabatur, ipso officio pietatis compellebantur uxores ducere, qui poterant etiam continere. Officio pietatis filios genuerunt sancti patres, officio pietatis filios pepererunt sanctae matres: poterant et continere. Servierunt propagando populo: officium fuit. Modo iam patet et undique multitudo, unde spiritales filii deligantur et fiat populus sanctus Christo in adoptione immortalitatis in hereditatem caelestem 26. Ergo tunc tempus fuit amplectendi, nunc tempus continendi ab amplexu 27. Propheta dicit, audiamus: Omni rei tempus est 28. Tempus amplectendi, tempus continendi ab amplexu 29. Tempus amplectendi: tempus propheticum, tempus continendi ab amplexu: tempus evangelicum. Tempus mittendi lapides, tempus colligendi 30. Tempus erat mittendi lapides, propagandi homines. Potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae 31. Ut quid adhuc mittuntur? Iam qui missi sunt, colligantur. Dictum est ut lapides mitterentur: Maledictus qui non suscitaverit semen Israel 32. Dicitur ut lapides colligantur: Tempus breve est, reliquum est ut et hi qui habent uxores tamquam non habentes sint 33. Modo ergo qui potest capere, capiat 34. Tunc et qui poterat capere, non assumebat officium continentiae: inerat tamen virtus in homine. Sic habebant uxores propter Deum, nisi forte putamus quod Abrahae si dictum esset ut contineret, trepidare posset tanta pia virtus, quae potuit etiam ipsum heredem, iussus Domino, offerre illi mactandum, a quo acceperat educandum? Aliud ergo fuit tempus illorum.
12. Nemo ergo inde praescribat, nemo huius rei necessitatem sibi impositam existimet. Qui potest capere, capiat. " Sed non possum ", inquit. Non potes? " Non possum ". Suscepit te nutricatoria quaedam Apostoli auctoritas, ut si se non continent, nubant 35. Fiat aliquid, unde perveniatur ad veniam. Pertineat ad veniam, ne irruatur in aeternam poenam. Fiat quod licet, unde ignoscatur quod non licet. Hoc indicat quod sequitur: Mallem eos nubere, quam uri 36. " Concessi, inquit, aliquid incontinentiae, quia maius timui: timui poenas aeternas, timui quod exspectat et manet adulteros. " Etiam hoc quo coniugati victi concupiscentia utuntur invicem ultra necessitatem liberos procreandi, ponant in his pro quibus cottidie dicitur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 37. Qui autem possunt capere, capiant 38, et ut possint, orent. Fides impetrat etiam continentiam: Cum scirem, inquit Scriptura sancta, cum scirem quia nemo esse potest continens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum 39. Cum times continentiam quasi poenam, non pulsas ad gratiam. Noli poenam putare. Cum potueris, molestum non erit. Ille donabit, cuius impetranda sunt munera. Pulsa: accipies; pete, quaere: invenies 40. Fons semper manat, fides non sit pigra. Et tamen qui potest capere, capiat 41; qui non potest, si se non continet, nubat 42.
13. Invicem amate. Potest vir, non potest mulier: non exigis debitum, redde. Et in eo quod reddes qui non iam exigis, si non exigis, misericordiam facis. Omnino audeo dicere: misericordia est. Si enim non reddideris, concupiscentia victa coniux, aut si non reddideris tu mulier, concupiscentia victus vir adulter futurus est. Nolo te sic amplius honorari ut illum velis damnari. Quid quod si iam non exigis, sed tantum reddis: continentiae deputatur. Non enim libidine exigitur, sed misericordia redditur. Prorsus dic Deo tuo: " Domine, tu in me nosti quod dedisti, sed audio etiam quod monuisti, quia et me et coniugem tu fecisti, et neminem perire voluisti ". Conversi ad Dominum...