Sermo sancti Augustini episcopi
de dilectione Dei et proximi
1. In hac quae modo recitata est evangelica lectione, tamquam et nos videntes Dominum, non carnis, sed - quod est salubrius - fidei oculis, suscipiamus interrogantis affectum, quod mandatum magnum sit in lege 1. Ille enim qui interrogabat, quia non fidei oculis sed carnis videbat, temptabat potius quam quaerebat. Nos autem credentes quaeramus, ut quaerentes inveniamus; dicamus et nos: Domine, quod est mandatum magnum in lege? 2 Dicamus autem non temptantis astu, sed discentis affectu. Respondet enim nobis modo quod illi, qui si non credidit, nobis quaesivit, non sibi; si autem credidit, nunc magis instruatur auditor, si tunc corrigi potuit temptator.
2. Sane illud primitus intueamur, quomodo ille <de> uno quaesivit mandato, scire cupiens quod esset mandatum in lege, non quod esset solum, sed quod esset magnum; Dominus autem respondit non unum, sed duo mandata. Forte enim ille, cum audisset quod esset magnum, quaereret plura sequentia; Dominus autem, ne post magnum plura quaererentur, unum adiunxit secundum, ut impleretur in eo quod tanto ante fuerat prophetatum: Verbum enim abbrevians et consummans faciet Dominus super terram 3. Modo fit, hac lectione completur. Multa enim sunt legis praecepta, et tamquam silva incomprehensibilis per omnes paginas pullulat mandatorum. Et quis posset implere quae nemo sufficit animo retinere? Sed Dominus Christus plenus misericordia, sicut se magnum in brevi corpore ostendit, sic latam legem brevi praecepto conclusit. In illa corporis brevitate totum habemus Filium Dei, in horum mandatorum brevitate totam tenemus legem Dei. Misericordia finivit pigritiam. Noli cogitare quomodo diu discas, sed quomodo potius quod cito didiceris facias.
3. Diliges, inquit, Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua. Hoc est primum et magnum mandatum. Secundum autem, inquit, simile est huic. Diliges proximum tuum tamquam teipsum. In his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae 4. Quid te extendebas per ramorum diffusionem? Radices has tene, et tota arbor in manu est. Dominus hoc, sicut videmus, breviter intimavit; nos de his duobus mandatis plura cogimur dicere. An forte non cogimur, et sufficit quod a Domino audivimus? Plane sufficit, sed non omnibus. Quanto enim est quisque magnus, tanto magis sufficit quod breviter dicitur. Magni brevia quaerunt; parvi, quia minus intellegunt, plura desiderant. Illorum fastidium timemus offendere, istorum infirmitatem nolumus onerare. Tamen si taceamus, qui minus intellegunt, conqueruntur; et qui iam intellegunt, ferant nos, ut qui nondum intellegunt, capiant nos.
4. Quid tibi melius, quid tibi brevius dici potuit, o homo, quam ut diligas Dominum Deum in toto corde tuo et in tota anima tua et tota mente tua 5? Fac, et de vita aeterna et de vita beata esto securus. Si enim Dominum Deum tuum in toto corde, tota anima, tota mente dilexeris, nihil tibi relinquis unde teipsum diligere possis. Ex toto corde et tota anima et tota mente dilige, dilige Deum tuum. Et quid remanebit unde diligas teipsum? Si autem nihil remanebit unde diligas teipsum, in secundo praecepto quomodo diliges proximum tamquam teipsum 6? Ecce una quaestio, audite illam. Dominus ait, sicut lectio ipsa cum recitaretur advertimus: In his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae 7. Porro autem apostolus Paulus, si advertistis cum etiam eius epistula legeretur, implere legem dicit eum hominem qui dilexerit proximum 8, non adiungens mandatum primum et magnum, ut quisque toto corde, anima, mente diligat Deum 9. Sic enim ait: Nam non adulterabis, non homicidium facies, non concupisces, et si quod aliud est mandatum, in hoc sermone recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo autem legis caritas 10. Hic dicit: Qui diligit proximum, legem implevit 11. Et si tria quaedam praecepta diceret: Non adulterabis, non homicidium facies, non concupisces, putaremus in dilectione proximi haec sola tria praecepta retineri. Cum vero adiunxit et ait: Si quod est aliud mandatum 12, totum proximi dilectione conclusit. Quid hic restat ad dilectionem Dei? Cum audis: Deum toto corde, tota anima, tota mente 13, nihil videtur <restare> ad dilectionem proximi. Item cum audis: Hoc et hoc et hoc, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum 14, nihil videtur restare ad dilectionem Dei. Quomodo ergo Dominus non " in uno " ait, sed in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae 15?
5. Ut hoc ergo quod proposui, quantum possumus adiuvante Domino, breviter exponamus, a dilectione proximi potius incipiamus. Homines etiam sumus, mortales, ignari, nondum aequales angelis facti 16, multum dispares a societate incorruptionis, ac per hoc ipsa dissimilitudine longe est a nobis Deus, quamvis misericordia prope sit. Qui ergo sumus, et quibus viribus cogitationis nostrae Dominum conicere audeamus? Proximum habemus; in proximo iam tende, ut Deum toto corde, tota anima, tota mente diligas. O homo, si fratrem quem vides non diligis, Deum quem non vides quomodo diligere poteris? 17 Agnoscitis verba de apostoli Iohannis sermone deprompta. Praescriptum est ergo nobis: a proximo incipiamus, ut ad Deum perveniamus.
6. Sed dicet mihi aliquis: " Diligo Deum et proximum, non sermonibus, sed operibus ". Proba. " Diligo, inquit, proximum ". Quid magnum facis? Non vides in animalibus irrationalibus quomodo praevaleat mutua dilectio, quomodo aves cum avibus sui generis esse cupiant et eas taedeat solitudinis? Non vides cum simul animalia praesepe communicaverint, quemadmodum in itinere se invicem sequi desiderant, et alterum ab altero aegerrime separatur? Quid ergo magnum facis, si homo vis esse cum homine? Adhuc iumentorum est. Nescio utrum talis a nobis divinitus dilectio requiratur. Dicis fortasse: " Diligo proximum ego meum; amo enim filium meum, et tamquam meipsum ". Facile est et hoc. Tigres amant filios suos. Nihil enim horum propagaretur, nisi alter ab altero diligeretur. Transcende quae tibi in potestate data sunt: nihil horum factum est ad imaginem Dei. Hominem Deus fecit ad imaginem suam, ut haberet potestatem piscium maris et volatilium caeli et omnium repentium quae repunt super terram 18. Vide quae sub te habeas, et tu qua sis imaginis suae dilectione longe aliter creatori informatus. Unde postremo probas, quia diligis filium tuum? Ipsum, inquam, filium unde te probas diligere? Quia ei servabas hereditatem quam tecum non poterit possidere? Non enim tecum tenet, sed te decedente succedet. Non meministi quod in illa hereditate iam ante te pater tuus transitum fecit? Et si eadem antiquitus permanet, hac et avus transiit: omnes transeuntes, nemo permanens. Relinquis ergo mortalia morituro aut, quod est verius, nescis cui congreges ea 19, et iactas te filii dilectorem.
7. Annuntiabunt, inquit, filiis suis, ut ponant in Deo spem suam 20. Si sic diligis, diligis. Si aliter diligis, nec diligis, quia nec te diligis. Certe enim quid audisti? Diliges proximum tuum tamquam teipsum 21. Hanc regulam pono, immo non pono, sed recognosco. Omnibus enim nobis positam et intueor et commemoro. Haec est regula: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Iam non dico: Filium, coniugem, vicinum amicum, vicinum notum diliges tamquam teipsum. Forte respondes: " Diligo ". Prius quaero an diligas teipsum. Hic est omnis praecepti vis, hic tota vertitur quaestio: non enim poteris <diligere> proximum tamquam teipsum, si nondum diligis teipsum. " Quis enim est, inquis, qui non diligat seipsum? ". Ego vellem invenire qui diligat seipsum. Non enim attendo quomodo erret creatura, sed quid doceat creator. Melius novit nos qui fecit nos. Ipsum ergo audiamus. Quoniam dicebas: " Diligo meipsum ", etsi exigerem ut probares, responderes mihi: " Cum esurio, reficio corpus meum, quoniam diligo meipsum; nolo laboribus fatigari, quoniam diligo meipsum; nolo angustiari indigentia, quoniam diligo meipsum; nolo febrire, quoniam diligo meipsum; nolo dolere, quoniam diligo meipsum ". Vis audire quid dicit, qui te fecit? Vide tantum quomodo bene valde te diligis: utrum iniquitatem non diligas. Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam 22. Non te interrogo, ipse te interroga. Si vis malo alieno crescere, si vis male sit alteri ut tibi bene sit, profecto si ita vis, si hoc vis, diligis iniquitatem, odisti animam tuam. Si ergo odisti animam tuam, non tibi committo proximum tuum, ut eum diligas tamquam teipsum. Committam ego tibi hominem alterum ut duos quaeram? Qui perdidisti te, servaturus es me? Prius ergo dilige teipsum, ut noveris diligere proximum tamquam teipsum.
8. Quomodo diligas te, exspectas audire a me? Audiamus potius eum qui fecit et te et me. Ecce quomodo diligas teipsum: attende magnum praeceptum, ut diligas teipsum. Etenim ad id quod amas, necesse est velis adducere eum quem amas. Et diligis iniquitatem: illuc ducturus es eum quem diligis sicut teipsum. Humana studia plurima, vel mala vel bona, ante oculos omnium constituta sunt. Diligis aurigam: instigas omnes quos diligis, ut tecum spectent, tecum ament, tecum clament, tecum insaniant. Si non amaverint, insultas, idiotas appellas, tamquam teipsum. Et si non vis ei dare dimidium 23, vis ut habeat tantum quem diligis tamquam teipsum. Non vis enim eum cum damno tuo ditescere, non vis eius bonum cum detrimento tui boni. Quare? Quia putas aurum bonum, ideo te magnum existimas quod aurum habeas. Illum vis crescere, non te decrescere 24. Quare hoc amas quod damno minuas? In his omnibus diligis iniquitatem, odisti animam tuam 25. Cum vis trahere securus proximum quem diligis sicut teipsum, ad illud bonum quod nulla angustat multitudo sociantium trahe; quod bonum, quantumlibet plures possederint, omnibus et singulis integrum est. Nisi tale bonum amaveris, quomodo sicut teipsum proximum amabis?
9. Quid est illud? In primo et magno mandato habes: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, ex tota anima tua et ex tota mente tua 26. Cum enim coeperis diligere Deum, tunc te diligis. Noli timere: quantumcumque Deum dilexeris, nimius non eris. Amandi Deum modus est sine modo. Ama ergo ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente, quia plus non habes. Quid enim habes plus, unde diligas Deum tuum, quam totum tuum? Noli ergo metuere ne, nihil tibi dimittendo unde te ames, pereas. Non peris, quia ex te amando toto Deum ibi eris, ubi non peris. Magis si inde ad te amorem relaxaveris, non eris in illo, sed in te. Tunc ergo peris, quia in pereunte eris. Si vis non perire, esto in eo qui non potest perire. Habet hoc vis dilectionis, habet hoc amoris ardor. In istis foedissimis et turpibus studiis ista videamus. Amatores aurigae in spectaculo toti pendent, non sunt nisi in illo quem vident; non se omnino amator ille respicit, nescit ubi sit. Proinde tepidior in illo studio, qui iuxta eum stat et tam ferventem videt, [qui] dicit: " Non est secum ". Et tu, si fieri potest, cum in Deo sis, tecum esse noli. Si tecum fueris, te tibi committis, perditurus es te, non es idoneus ad servandum te.
10. Recordamini quomodo ierit et perierit, qui patri servatori suo dixit: Da mihi substantiam meam quae me tangit 27. Ecce abiit, ecce omnia consumpsit, ecce porcos pavit, ecce in egestate contritus est 28: longe a patre factus, cum secum esse vult. Non enim, volens esse secum, remansit vel secum. Si laberis a Deo tuo, citius laberis et a te, et exis a te, et dimittis et te. Ideo talibus dicitur: Redite, praevaricatores, ad cor 29, redite ad vos, ut redire possitis etiam ad illum qui fecit vos. Unde et ille cum egeret, deserto patre, desertus a se, quid de illo dictum est? Et reversus ad semetipsum dixit 30. Reversus ad semetipsum: vides quia dimiserat et semetipsum. Bene, fili, correxisti te, redisti ad te. Noli remanere in te, ne iterum perdas te. Etiam hoc ille meminit ex parte emendatus. Mox ut enim reversus est ad se, noluit remanere in se, quia reversus ad semetipsum dixit: Surgam, et ibo ad patrem meum 31. Bene reversus, intellexit ibi se debere esse unde ruit <... > ipsum esse, immo non meruit esse.
11. Si amaveris hoc, si dilexeris, committo tibi proximum. Video enim quo tendas et volueris te. Illuc ducas, nec alio potes ducere quem diligis tamquam teipsum: iam enim diligis et teipsum. Duc proximum, trahe, rape, insta opportune 32. Si illucesceret dies muneris, amator venatoris, nec debito somno sopireris, nec ad amphitheatrum eundi te hora transiret. Et cum eundi hora venisset, et proximum tuum, somno forsitan consopitum et malentem dormire quam ire, molestissimus excitares; instares pigro; velles, si fieri posset, rapere de lecto et ponere in amphitheatro, nec ei molestus esses, nisi quousque somnus excuteretur. Nam excusso somno pergeret et molestiae tuae gratias ageret. Et forte iam illo tecum ad amphitheatrum rapto, quo ambo festinanter ieratis, victo quem diligebatis, confusi rediretis. Ama Deum totus, ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua 33: sic solum, sic diliges teipsum. Hoc modo solo diligis proximum tamquam teipsum. Ad eum enim rapis, de quo erubescere non possis.
12. Ergo necessarium fuit ut duo ista praecepta commendarentur, quia non diligit qui diligit proximum, nisi prius diligat Deum. Cum enim diligit Deum, non diligit iniquitatem, ne diligendo iniquitatem oderit animam suam 34. Si ergo non diligit iniquitatem, diligat aequitatem, et ibi Deum diligit. Non eum quasi oculis quaerat: mente quaerat, corde plus et affectu amet. Non sibi proponat quod non est Deus, ne amet et non Deum, ne amet inanem cogitationem. Nam in ista cogitatione ne forsitan erraremus et Deum nobis pro carnali affectu componeremus et fingeremus ut vellemus, tollens nos Scriptura ab huiusmodi cogitationibus ait: Deus caritas est 35. Si ergo diligis, dilige unde diligis, et Deum diligis. Non audisti? Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam 36. Si diligis, dilige et hoc ipsum unde diligis, et Deum diligis. Unde enim diligis, caritas est. Diligis caritate, dilige caritatem, et dilexisti Deum, quoniam Deus caritas est, et qui manet in caritate, in Deo manet 37. Debuerunt ergo duo praecepta commendari. Nam sufficeret unum: Diliges proximum tamquam teipsum 38, sed ne erraret homo in diligendo proximo, quia errabat in diligendo seipso, voluit Dominus in dilectione Dei informare dilectionem tuam, qua diligas teipsum; et tunc tibi commisit proximum, quem diligeres tamquam teipsum.
13. Iam ergo si placet, sufficiat tibi et praeceptum apostoli unum. Iam intellexisti duo, sufficit et unum. Nam antequam intellegas duo, unum non sufficit. Incipis enim male diligere teipsum, et male diligis eum quem diligis tamquam teipsum. Nec dicendum est: Male diligis, sed: Non diligis. Ergo non adulterabis, non homicidium facies, non concupisces 39, ubi totum est, ibi te revocat ad te. Nam non adulterare potes timore poenae, non amore iustitiae. Non homicidium facies: potes et velle occidere, sed poenam timere. In manu tua non erit homicidium, sed in corde tuo teneberis reus. Vis enim hominem occidere, sed times; vis occidere: nondum amas non occidere. Intus sit quod agis, ibi sit, ubi videt qui coronat; ibi pugna, ibi vince: ibi enim habes qui spectat te. Ergo non adulterabis, non homicidium facies, non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum 40. Diligis et Deum. Non potes hoc habere sine illo, hoc secundum sequitur primum. Sit primum et trahit secundum. Non potest secundum esse sine primo. Imple ergo unum, qui cogitabas de duobus. Non potes unum implere, nisi in duobus. Nam et secundum a sequendo appellatur secundum. Sequitur ergo. Dilige proximum tamquam teipsum: sufficit mihi. Non poteris et de Deo cogitare? Quomodo ergo incipis teipsum diligere? Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo autem legis caritas 41. Sed ubi caritas? In dilectione Dei et in dilectione proximi. Elige quam vis dilectionem. Dilectionem proximi eligis: non erit vera, nisi Deus diligatur. Dilectionem Dei eligis: non erit vera, nisi proximus subaudiatur.
14. Sed nondum habes dilectionem: geme, crede, pete, impetra. Quod iubetur, quod lex imperat, fides impetrat. Si enim iam habes quod impetrat, quid enim habes quod non accepisti? 42 Si enim nondum habes, pete ut accipias. Caritas est 43, quam petimus; si nondum habemus, petamus ne inanes remaneamus. Unde enim eam a nobis habebimus, qui nihil boni, mali, meruimus? Ab illo habebimus cui dicit anima nostra: Benedic, anima mea, Dominum et noli oblivisci omnes retributiones eius, qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis 44. Hoc fit in baptismo. Sed si hoc solum fieret, quales remaneremus? Sed sequitur: Qui sanat omnes languores tuos 45. Sanatis enim languoribus, non fastidiemus panem nostrum. Vide ergo quod sequitur, sanatis languoribus: Qui redimet de corruptione vitam tuam 46. Hoc fit iam in resurrectione mortuorum. Et quid sequitur redemptionem a corruptione vitae nostrae? Qui coronat te. Forte tuis meritis? Attende quod sequitur: Qui coronat te in miseratione et misericordia 47. Iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam 48. Dimissis ergo peccatis, sanatis languoribus, redempta de corruptione vita nostra, reddita nobis in eius misericordia corona nostra, quid agemus, quid habebimus? Qui satiat in bonis 49, non malis. Avarus eras: auro non satiabaris, quia avarus non satiaris auro. Esto iustus et satieris Deo. Omnino nihil te satiat, nisi Deus; nihil tibi sufficit, nisi Deus. Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis 50. Amemus itaque opera misericordiae, dum sanantur languores nostri, ut sanatis languoribus vigeant desideria nostra; et sanata vigeant, vigida satientur, ut sit nobis iudicium, sed cum misericordia. Molestum est enim ut sit sine misericordia. Difficile est ut ille in te non inveniat quod puniat. Iam tibi bene placuisti: novit enim aliquid ille quod te latet, invenit in te quod abscondebas, aut forte etiam quod nesciebas. Ferveant ergo opera misericordiae, et in ista rerum temporalium indigentia proximos diligamus, ut iudicium cum misericordia sentire mereamur.