Sermo beati Augustini
super verbis Apostoli ad Galatas
ubi Paulus reprehendit Petrum 1,
ubi primo docet qualis esse debeat episcopus
1. Scimus, fratres, et certa caritate confidimus congratulari vos nobis, quando iustitiam videtis in nobis. Consequens est enim ut, quando sancti Dei iustos sacerdotes vident, gaudeant de pastoribus suis et vicissim eos laetificent moribus suis. Hoc et modo Domino Deo nostro, una voce et uno corde, cantavimus: Sacerdotes tui induantur iustitiam, et sancti tui exsultatione exsultabunt 2; videntes eos indutos esse iustitiam, vero gaudio et omnino integra dilectione, nulla adulatione, gaudebunt. Ut ergo exsultatione exsultetis, sancti Dei, iustitiam oportet induamus vobisque ad omne opus bonum 3 exemplum praebeamus. Sed qui gaudere vultis de nobis, orate pro nobis 4. Induenda est enim iustitia, sicut cantavimus. Et quis dat hanc vestem, nisi qui post errorem et perditionem minori filio protulit stolam primam 5? Eo ipso quippe quod iustitia velut indumentum commendatur, hoc significavit quia non eam habemus ex nobis ...
2. (folio lacerato, textus deest, cuius fragmentum parvum a Beda servatum est) Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse 6. Quis hoc negat? Sed cum oporteat episcopum irreprehensibilem esse, numquid reprehensibilem decet esse christianum? " Episcopus " nomen graecum est, latine vero " superintentor " vel " visitator " dici potest. Nos episcopi sumus, sed vobiscum christiani sumus. Nos proprie vocamur a visitatione, communiter omnes ab unctione. Si unctio communis est, et lucta communis est. Quare autem nos visitamus, si nihil boni est quod in vobis videamus?
3. ... inveniatur. Si hoc vellemus, si hoc praecipiti lapsu et temeritate auderemus, certe ab hodierna lectione terreremur. Omnes enim audivimus cum apostoli Pauli ad Galatas epistula legeretur: Cum venisset Petrus Antiochiam, in facie illi restiti, quia reprehensibilis erat 7. Petrus reprehensibilis erat, et ego me audebo sine ulla omnino reprehensione profiteri? Ego, infirma ovis, hunc gurgitem non pertimescam, cum siccantem vellera arietem videam 8? Ipse se ex hoc gurgite fortiter erexit; ego si incidero, quis me invenit? Vitabo ergo tumorem huius undae, non me immittam, non me praecipitabo, etiam si omnino mihi essem conscius nihil in me inveniri ab hominibus posse, quo reprehendar. Aliud sunt oculi Dei, aliud sunt illius oculi, cui veraciter dictum est: Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens 9. Et tamen Petrus, sicut modo cum legeretur audivimus, etiam ab hominibus reprehensus erat. Unde et ab hac temeritate omnino esse debet animus christianus alienus, ne audeat vitam huiusmodi profiteri, in qua nec homines inveniant quod possint reprehendere. Reprehendat et homo, si est quod reprehendat; prorsus reprehendat; si male accepero, bis reprehendat. Egit enim Petrus ut semel reprehenderetur, cum ab eo reprehensor aequo animo ferretur; exemplum non praebuit, sicut Christus, omnimodae perfectionis, sed totius praebuit exemplum humilitatis. Accepit aequo animo reprehendentem, in apostolatu non praecedentem, sed subsequentem. Det Paulus apostolus veniam: quod fecit, facile est; quod Petrus fecit, difficile est. In rebus humanis vivimus, cottidianis experimentis circumdamur: saepe vidi hominem reprehendentem, nescio utrum aliquando viderim reprehensorem aequo animo sustinentem. Paulus ergo sincerius, sed Petrus mirabilius. Nescio autem utrum etiam sincerius sit alienam culpam cognoscere, quam suam libenter agnoscere.
4. Sed movet quosdam quod reprehensus dicitur Petrus, movet et disputant; sed contemnendi non sunt, si non eos movet sua praesumptio, sed Petri dilectio. Nolunt credere vere reprehensum; simulatum hoc putant, ad oculos hominum adumbratum. " Intus, inquiunt, aliud agebatur, aliud populo ostendebatur ". O homo, tu times unius culpam: non vis ut ego timeam amborum fallaciam? Amore Petri non credis reprehensum. Tu reprehensum non credis amore Petri, ego reprehensum credo amore Pauli et Petri. Nolo de apostolis credere quod aliud intus agebant, aliud populo praetendebant. Episcopi sumus, vestigia illorum pro viribus nostris sequimur: nolo nobis liceat fallere vos. Si aliud intus agitur, aliud populo praetenditur, quae sanctitas non timetur? Nec vos fallere volumus nec falli a vobis. Si enim putaveritis quod fallamus vos et nos putaverimus quod fallatis nos, ubi caritas quae omnia credit? Caritas, inquit, omnia credit 10. Ut habeatur, credit, non ut decipiatur.
5. " Sed responde: Quid Paulus reprehendit in Petro? ". Quid nisi quod ipse dixit, ipse scripsit? Ipse epistulam ad memoriam condidit, ipse ad legendum in Ecclesiam posteris propagavit. Quid in libris divinis securius credo, si quod in illa epistula scriptum est non credo? Apostolica epistula est, canonica epistula est, Pauli epistula est, qui plus omnibus illis laboravit, non ipse autem, sed gratia Dei cum illo 11. Ergo gratiae Dei epistula est. Et si recolamus quis in illo loquebatur, Christi epistula est. An vultis, inquit, experimentum eius accipere, qui in me loquitur Christus? 12 Audi et time. Experimentum ait, non figmentum. Si autem hoc parum putas, audi ipsum praedicatorem, etiam Dei obtestatorem. Illud quod insinuabat narrare sic coepit, quasi praevidens quosdam disputatores futuros: Quae autem scribo, inquit, vobis, ecce coram Deo quia non mentior 13. Ergone Deum sic attestans mentitur, cum [te] sine Dei testificatione: Os, inquit, quod mentitur, occidet non corpus, sed animam 14? Rogo te: noli sic amare Petrum, ut occidas Paulum; rogo te: non occidatur in anima Paulus pro Petro, simul occisi sunt in carne pro Christo. Et iterum interrogas et dicis mihi: " Quid reprehendit Paulus in Petro? ". Iterum tibi respondeo: Hoc reprehendit Paulus in Petro quod dixit et scripsit. Sub attestatione Dei narravit se reprehendisse Paulus in Petro: quid a me quaeris? Epistula omnibus legitur: recole mecum. Cum venisset, inquit, Petrus Antiochiam, in facie illi restiti, quia reprehensibilis erat. Prius enim quam venissent fratres a Iacobo, cum gentibus convescebatur. Cum autem venissent, subtrahebat se, timens eos qui ex circumcisione erant, et simulate consenserunt illi etiam ceteri Iudaei, ita ut et Barnabas adduceretur in eorum simulatione 15. Ecce audisti, quid reprehendit Paulus in Petro. Exponamus, et hoc faciam adiuvante Domino, ut intellegas. Faciam enim non propter te, sed propter eos qui audiunt et me et te.
6. Sacramenta Iudaeorum: circumcisio scilicet, vacatio sabbati, devitatio quorundam ciborum et cetera huiusmodi, divinitus data sunt, in lege scripta sunt, a Deo praecepta sunt in figura temporum futurorum. Non erant ista sicut abominanda sacrilegia gentilium, non erant ista sicut sacrificia daemoniorum, non erat hoc quasi cultus idolorum. Deus hoc per Moysen praeceperat populo suo, Deus unus, Deus verus, Deus ille qui dixit: Ego sum qui sum 16. Sed posteaquam venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege 17, nam et circumcisus est 18. Ex muliere autem virgine, consuetudine quippe locutionis hebraicae: nisi et virgo mulier vocaretur, non prius Eva in muliere formaretur 19. Postquam ergo in plenitudine temporis misit Deus Filium suum, factum ex muliere per quem fecit mulierem, factum sub lege per quem dedit legem, ut eos qui erant sub lege redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus 20, coeperunt umbrae non esse necessariae luce veniente; non tamen quia non erant necessariae, ideo iam erant, velut gentilium sacrilegia, sacra damnanda. Non sic dicendum erat Iudaeo: " Noli circumcidere, quia in Christum credidisti ", sicut dicendum erat pagano facto christiano: " Noli sacrificare idolis, quia in Christum credidisti ". Etenim si duo constituas: sacrificium paganorum et sacramentum Iudaeorum, horum unum numquam fuit necessarium, semper perniciosum; alterum vero aliquando necessarium, postea non necessarium, sed his qui tunc receperunt Evangelium ex Iudaeis nondum perniciosum. Cum ergo et illa Iudaeorum sacramenta iam post adventum Christi necessaria non essent, sed per haec praenuntiatus esset per quem necessaria non essent, cum honore fuerant finienda, non cum horrore respuenda. Quae cum ita essent, Paulus apostolus, qui praecipue fuerat ad praedicandum evangelium missus gentibus 21, praecipua voti cura gerere debuit, ne sacramentis Iudaeorum impediretur salus gentium. Hoc ergo Christo in se loquente 22, hoc Deo in se spirante et revelante, decrevit illo in tempore, in novitate Evangelii, ab his sacramentis nullum tunc prohibere Iudaeorum, ad haec sacramenta nullum cogere gentium. Sic [in] illa tamquam paterna funera cito abolenda, iam quasi corpora sine prophetiae anima tamquam ad sepulcrum cum obsequio deducenda, et ea tamen, quia insueta erant et mortua, nequaquam gentilibus umeris iudicavit imponenda.
7. Quod ergo tunc in illis sacramentis peccatum fuit, unde Petrus reprehenderetur, intendite, et adiuvate vires nostras tantae moli quaestionis, quae tunc ipsos exagitavit apostolos, rumpendae atque solvendae fortasse minus idoneas, sed adiuvate nos: obsecro vos. Multa quidem iam audistis, sed tamquam novi audite quod plus vultis audire, et ego stans loquor vobis et infirmor. Certe cum vobis velut proposita sit de novo quaestio, ad hoc videtur pertinere nostra narratio. Nam modo iam qui paulo ante me interrogabat, antequam per narrationem exponerem quod volebam, quid Paulus in Petro reprehenderit, ex narratione mea cautior effectus, hoc dicit: " Si tempore illo et illis qui venerant <ex> Iudaeis non imponebatur abstinentia a talibus sacramentis et gentibus non imponebatur talium observatio sacramentorum, Petrus qui talia agebat ex Iudaeis veniebat, quomodo eum Paulus recte reprehendebat? ". Dico, fratres, quod ipsa verba indicant. Non hoc Paulus reprehendebat in Petro quia iudaica sacramenta observabat, sed quia ea gentibus imponebat. Iudaeus enim qui tunc credebat in Christum, si vellet illa observare, non prohibebatur; si nollet, non cogebatur. De gentibus autem quicumque crediderat, quando vellet circumcidi, cum audiret hoc non esse necessarium saluti? Forte vix ipsi Iudaei circumciderentur, nisi hoc parvuli paterentur. Quid autem erat gentes cogere ad observanda ista sacramenta 23, ubi diximus Petrum a Paulo esse reprehensum, forsitan si quis quaerat, quid erat ipsum cogere? Tenebantur inviti, ligabantur et circumcidebantur? Absit! Ergo quid erat cogere, quid putamus, nisi dicere illis: " Salvi esse non poteritis, nisi illa legitima praecepta, sicut Iudaei, observaveritis "? Hac enim proposita conditione, quia illi quaerebant salutem et dicebatur eis quod aliter ad salutem pervenire non possent, ad illa observanda sacramenta cogebantur inviti, non quia haec amabant, sed quia salutem desiderabant.
8. Moderatio ergo illa, ut neque Iudaei prohiberentur neque gentes cogerentur, servata est ab apostolis et decreta concilio. Cum enim haec quaestio multos exagitaret, multos perturbaret, conventum est ad Hierosolymam, congregatisque omnibus apostolis atque senioribus Ecclesiae, hoc est presbyteris et quibusque praedicatoribus Evangelii et praepositis Ecclesiarum, communi concilio, inspirante utique Domino, constitutum est ut neque Iudaei ab istis prohiberentur, neque ad ista gentes cogerentur 24. Hoc in Actibus apostolorum scriptum esse multi recolunt; legant qui non recolunt. Modus ergo iste erat temperatissimus, religiosissimus, cautissimus. Si illa iuberent continuo sic respui, quemadmodum idolorum sacrificia, non crederetur verus Deus esse qui illa praeceperat. Hoc ergo Paulus reprehendit in Petro, non quia haec ipse servaret, sed quod ad ea gentes compelleret. Quomodo compelleret? Consentiendo eis, quamvis simulate, qui dicebant aliter gentes salvas non esse, nisi iudaica sacramenta servarent. Etiam hoc scriptum est in Actibus apostolorum, in eodem libro narratur: Venerunt, inquit, Antiochiam quidam ab Iacobo, id est ab Hierosolymis, Iudaei scilicet, qui iam in Christum crediderant, et dicebant fratribus ex gentibus qui veniebant: " Non potestis aliter salvi fieri, nisi legitima praecepta servaveritis " 25. Hoc est cogere: dicere aliter eos salvos esse non posse.
9. Contra hoc Paulus apostolus zelo ardentissimo militabat. Istud horrendae pressurae saxum, ut gentes miserae aliquando resurgerent tamquam de sepulcro Lazari 26, removebat. Nam si istam observationem reprehenderet, non coactionem, etiam seipsum reprehenderet. Nam et ipse suscepit ea et quaedam Hierosolymis sacramenta iudaica cum Iudaeis celebravit in templo; sed tamquam ex Iudaeis veniens haec observabat, non ad ea gentes cogebat. Ex Iudaeis veniens Paulus, evangelista gentium, consilii sancti apostolorum et decretor et impletor, quid sancto Spiritui in tali quaestione placuerit, quid decreverit atque statuerit, suo exemplo potius ostendebat. Nam Iacobus illi ait constituto iam Hierosolymis: " Multi, inquit, putant te adversari legitimis paternis et hostem atque inimicum esse legis. Quid ergo est? Audi me. Sunt hic quidam qui purificationem venerunt suscipere: purificare cum eis ut omnes sciant " -non dictum est " ut omnes putent ": devotio enim praecipiebatur, non simulatio suggerebatur -, " ut omnes, inquit, sciant te aemulatorem esse legis et paternarum observationum 27 ". Hoc fecit Paulus tamquam Iudaeus ex Iudaeis, non tamen ut ex ipsis sacramentis iustificaretur, sed ne illa damnare putaretur.
10. Ergo et fecit hoc. Nam et Timotheum circumcidit, natum de iudaea matre, propter scandalum Iudaeorum 28, volentem, non coactum, ut et per ipsum ostenderet non se illa damnare, sed gentibus tamquam saluti necessaria non imponere. Sed posteaquam circumcidit Timotheum hac indifferentia quam saepe commendavi et quam puto iam apte a vobis intellegi, quidam ex Iudaeis, qui non deponebant illam veterem pellem et propterea volebant circumcidi gentes, quod dicerent sine illis sacramentis salutem eis esse non posse. Unde et haeresis facta est: nam hodieque sunt quidam et in Christum credentes et filios suos circumcidentes, hoc est sine illis sacramentis salutem se habere non posse credentes. Cum ergo per hanc indifferentiam devotionis, non necessitate, circumcidisset Timotheum, quidam ex his, ut dixi, ibi statuentes salutem, quod Paulo displicebat, unde Petrum reprehendebat, iactare coeperunt ad alios decipiendos, quia et Paulus hoc tenet. Dicebant: " Quod et nos dicimus, hoc et ipse credit, quod sine his sacramentis salus esse non potest. Nam si hoc non credit, quare Timotheum circumcidit? ". Hoc ille cum audisset, Paulus, qui hoc fecerat libertate, non necessitate, propter scandalum Iudaeorum, non propter salutem Timothei, vidit illos accepisse occasionem alterius praedicationis et movendae in Paulum malae suspicionis, et noluit circumcidere Titum 29. Apparet autem quare illum voluerit, quare istum noluerit. Illum propter scandalum Iudaeorum voluit, istum propter occasiones male credentium noluit.
11. Et hoc in epistula sua videte quemadmodum evidenter perspicueque commendet. Sed neque Titus, inquit, cum esset Graecus, sicut Timotheus, compulsus est circumcidi 30. Et quasi ei diceretur: " Quare non est compulsus Titus circumcidi, cum Timotheus, similiter Graecus cum esset, compulsus sit circumcidi? ". Quare? Vis audire? Propter subintroductos falsos fratres qui subintroierunt explorare libertatem nostram 31. In Timotheo ergo circumcidendo non fuit necessitas, sed libertas; in Petro autem reprehensa est necessitas, non libertas. Propter subintroductos, inquit, falsos fratres qui subintroierunt explorare libertatem nostram, ut nos in servitutem redigerent. Nos, inquit, redigerent in servitutem, faciendo de libertate necessitatem, quibus nec ad horam, inquit, cessimus subiectioni. Ut quid? Ut veritas Evangelii permaneat in vos 32. Quae est veritas Evangelii? Iudaeum tunc non prohibendum, gentilem non cogendum; sacramenta Iudaeorum non Iudaeis damnanda, non gentibus imponenda. Quae est veritas Evangelii? Posse sine illis sacramentis ad salutem perveniri per Christum. Hoc illi negabant, quibus Petrus simulate consentiebat. Ideoque adiungitur: Simulate illi alii consenserunt Iudaei, ita ut Barnabas etiam adduceretur in eorum simulationem. Sed cum viderem, inquit, quia non recte ingrediuntur ad veritatem Evangelii 33, sicut illic ait: Ut veritas Evangelii permaneat ad vos 34. Audis ubique commendari veritatem, et suspicaris ubique fallaciam, tam ubique: usque in apostolis. Vidit ergo quia non recte ingrediuntur ad veritatem 35. Vidit super hoc quoniam putabant gentes saluti suae illa esse necessaria sacramenta. Non est haec veritas Evangelii 36. Non iam haec necessaria saluti fuerunt: fortassis aliquando, cum praenuntiarent Christum venturum. Necessarius erat aliquando cultellus petrinus, antequam veniret ipsa petra 37.
12. Ego cum viderem, inquit, quia non recte ingrediuntur ad veritatem Evangelii, dixi Petro coram omnibus 38. Dixi Petro: Paulus Petro, minor maiori, sequens praecedenti; et dixi et Petro et coram omnibus: magna fiducia, sed magna illius patientia. Quoniam intentos fecisti, audiamus quid Petro, Paule, dixisti, et ubi. Intellegamus quid egisti, quid disposuisti, quia nusquam mendax esse voluisti. Dixi, inquit, Petro coram omnibus: " Si tu, cum sis Iudaeus " - quid est " cum tu sis Iudaeus "? Cui licebat ista indifferenter observare -, " gentiliter et non iudaice vivis " - quia priusquam venirent quidam a Iacobo, cum gentibus convescebatur 39 -, " si tu, cum sis Iudaeus, gentiliter et non iudaice vivis ", debuit sequi et dicere: " Quomodo nunc iudaica sacramenta custodis? ". Non hoc dixit, sed ubi erat reprehensibilis, unde ista movebantur, unde zelabat Deo, quod impedimentum ab Evangelio removere moliebatur, hoc cum fiducia dixit, hoc coram omnibus dixit: " Si tu, cum sis Iudaeus, gentiliter vivis, quomodo cogis gentes iudaizare? " 40. " Cogis, inquit, iudaizare ". Iam dixi quemadmodum, consentiendo eis qui dicebant gentes aliter salutem habere non posse, " gentes cogis iudaizare ". Hoc Paulus non fecit, quando suscepit purificationes cum quibusdam 41; non coegit gentes iudaizare, quando Timotheum circumcidit 42 secundum illam indifferentiam, quia et circumcisio nihil est et praeputium nihil est 43; non coegit gentes iudaizare. Et ne cogere crederetur, Titum non circumcidit 44; non coegit Paulus gentes iudaizare. Hoc ipse non fecit, et ideo hoc in Petro recte reprehendit, quia ipse non fecit.
13. Sed ponam et ipsum hoc fecisse, quamquam non inveniatur, non convincatur; non secundum me hoc dico, sed secundum quosdam, ut interim dicam, putemus hoc fecisse Paulum quod fecit Petrus, et hoc reprehendisse in Petro Paulum quod etiam ipse fecerat Paulus: facilius ambo fuerant corrigendi, quam nobis subintret detestabilis tinea, id est mendacium vel mendacii suspicio, tamquam vermiculus malignus ad omnem Scripturae rodendam litteram, metuendus ut nobis persuadeat aliquid Paulum in epistula sua canonica, quam Ecclesiae commendat a posteris propagatae, fuisse mentitum. Rogo vos: timete hoc malum; omnes timeamus, ne omnes postea frustra plangamus. Non est hoc leve malum: moneo vos, timens terreo. Date veniam sollicitudini meae: rarius ad vos loquimur quam vultis. Susurrant hi qui vestras aures, quando volunt, paratas inveniunt - nos nisi raro et ex hoc loco loqui vobis non permittimur -, non dico mente malignantes, non eis iniuriam facio, sed cavete errantes, et sic cum eis agite, ut ipsi potius corrigantur, non ut vos ab eis depravemini. Cum enim tibi ista dixerint: " Simulate hoc egit Petrus, simulate eum corripuit Paulus; non verum scripsit in epistula sua Paulus quia reprehensibilis erat Petrus 45; non verum scripsit in epistula sua Paulus quia vidit eos non recte ingredientes ad veritatem Evangelii; non verum scripsit in epistula sua Paulus quia Petrus gentes cogebat iudaizare 46, sed omnia simulata sunt ", quid veri retinebimus, quam paginam suspectam de mendacio non habebimus?
14. Ecce premimur, homines, evidentissima auctoritate, et vix cedunt tonanti et coruscanti veritati! Quo ibimus? Quid faciemus, quando forte dixero alicui: " Bonum est nubere, sed melius est non nubere 47, sicut scripsit apostolus Paulus ", si mihi dicat damnator nuptiarum: " Prorsus Paulus damnavit nuptias, sed hoc simulate scripsit, quoniam sustineri ab infirmis veritas ipsa non posset; quia imponitur laboriose continentia, ideo dixit: Bonum est nubere, nam sciebat malum esse nubere "? Unde hoc probas Paulum esse mentitum, ubi ait: Qui dat nuptum, bene facit 48? " Unde probo? ", inquit: " quomodo mentitus sit, ubi ait: Cum viderem quia non recte ingrediebatur ad veritatem Evangelii - non enim Petrus non recte ingrediebatur ad veritatem Evangelii -; quomodo dixi Petro coram omnibus: Si tu, cum sis Iudaeus, gentiliter et non iudaice vivis, quomodo cogis gentes iudaizare? 49 - non enim revera Petrus gentes cogebat iudaizare -. Sicut ergo ista simulate Paulus, sic etiam, cum videret ab hominibus carneis virginitatis excellentiam sustineri non posse, dixit: Qui dat nuptum, bene facit 50. Aliud agebat, aliud praetendebat ". Si haec ita sunt, quo ibimus? quae oracula sciscitabimur? Sic enim nobis debent esse eloquia divina in Scripturis canonicis mandata, sicut vere sunt oracula. Metuitur ibi fallacia, ubi veritas invenitur, ubi de veritate praesumitur? Obsecro vos: praevideatis vermiculum istum, ut caveatis; non admittatis ad armarium cordis vestri. Si admiseritis, nisi cito pannos excutitis, nihil integrum ibi invenietis.
15. Dixi quod existimavi cum magna sollicitudine esse dicendum; diu tenui caritatem vestram, diu me tenuit sollicitudo vestra. Omnia quae scripta sunt in sanctis canonicis libris nos qui disputamus et libros scribimus, longe aliter scribimus, proficiendo scribimus, cottidie discimus, scrutando dictamus, pulsando loquimur. Certe non quiesco, quantum possum, ubi esse possum utilis fratribus, et loquendo et scribendo. Admoneo caritatem vestram, a me, usque ad me, ne cuiusquam disputationis librum aut disputationem pro canonica Scriptura habere velitis. In Scripturis sanctis iudicare discimus, in scripturis nostris iudicari non dedignamur. Illud quidem eligendum est et hoc potius de duobus optandum, ut scribendo vel loquendo vera dicamus, nusquam erremus. Sed quoniam hoc implere difficile est, ideo aliud est firmamentum canonis, tamquam caelum ubi sunt constituta luminaria Scripturarum, velut inter aquas et aquas 51, inter populos angelorum et populos hominum: illos supra, istos infra. Teneamus Scripturam tamquam Scripturam, tamquam Deum loquentem; non ibi quaeramus hominem errantem. Non enim frustra canon in Ecclesiam constitutus est: Spiritus sancti hoc officium est. Si quis ergo legit librum meum, iudicet me: si rationabile dixi, sequatur non me, sed rationem ipsam; si hoc probavi testimonio evidentissimo atque divino, sequatur non me, sed Scripturam divinam. Si autem aliquid quod ego recte dixi reprehendere voluerit, non recte facit, sed plus irascor tali laudatori meo qui librum meum tamquam canonicum accipit, quam ei qui in libro meo etiam non reprehendenda reprehendit. Rogo vos: quamvis intentos vos videam et paene recentissimos, velut modo audire coeperitis, tamen nolo aliquid amplius dicere, ut hoc quod ultimum dixi fortiter teneatis. Conversi ad Dominum, etc.