SERMO 29/B

Sermo beati Augustini episcopi
in vigilia pentecostes de versu psalmi:
Confitemini Domino, quoniam bonus, etc
.

Duobus modis confessio fieri potest.

1. Exhortatur nos sermo divinus et dicit: Confitemini Domino, quoniam bonus 1. Confitemini, inquit, Domino. Et quasi causam quaereres, addit: Quoniam bonus est. Non timeat reus severitatem iudicis: securitas confessionis, bonitas auditoris. Homini cognitori moreris, si confiteris; Deo praecognitori moreris, si non confiteris. Homo, quando te audit, qualem causam habeas ex confessione tua discere exspectat. Deus autem, et cum cogitas, iudicat. Confitere ergo, ut possis propitium habere Deum. Non enim qui negas potes latere. Deus, quando te monet ut confitearis, non de te exspectat contemptionem suam, sed humilitatem tuam. Confessio autem in Scripturis sanctis duobus modis dici et intellegi solet: una est punitionis tuae, altera laudationis Dei. Punitionis tuae dico, quando te paenitet. Omnis enim quem paenitet a seipso punitur, ne a Domino puniatur. Quod ergo duobus modis confessio dicatur - hoc est: non sit tantummodo peccatorum confessio, sed et laudis Dei -, prius probemus, et de utroque isto postea [de] confessionis genere quod Dominus donaverit disseremus.

De confessione in laudem Dei.

2. Confessio peccatorum usitata est et nota, nec opus est eam probare, sed monere. Magis quaerere debemus confessionem in laudem Dei, quemadmodum probare possimus. Usque adeo enim confessionem in peccatis propriis homines solere appellari norunt, ut prope semper, quando ore lectoris auditur: " Confitemini ", continuo pectora tundantur, et instrepat murmur admonita conscientia. Hoc paene semper; non tamen confessio peccatorum dicitur semper; aliquando enim et laudis, sicut Scriptura quodam loco dicit: Confitemini Domino, et haec dicetis in confessione: opera Domini universa quoniam valde bona 2. Quando audis: Haec dicetis in confessione: opera Domini universa quoniam bona valde, manifestum est istam confessionem laudis esse Dei, non iniquitatis tuae. Confiteris enim opera Domini universa bona, non tua mala. Habes aliud, unde similiter nulla sit dubitatio. Dominus Iesus non habuit utique ullum peccatum 3, et tamen dicit in Evangelio: Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae. Deinde sequitur laudatio: Quoniam abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater, quoniam ita placitum est coram te 4. Haec confessio Deum laudantis est, non se accusantis. Quoniam ergo qui confitetur aut se accusat aut Deum laudat, quid utilitatis habeat utraque confessio, parumper attendite.

Accusando peccatum veniam meremur.

3. Qui se accusat quia malus est, displicet sibi. Inquantum sibi displicet malus, iam incipit esse bonus, quia non ei placet malus. Hoc est initium coniunctionis cordis nostri cum lege Dei, ut quod punit ille, punias et tu, quod displicet illi, displiceat et tibi; iam incipis cum Deo odisse peccatum et tu incipis cum illo odisse te, ut incipiat ille amare te. Peccatum enim impunitum esse non potest. Non vis ut ille puniat: puni tu. Nam peccatum impunitum relinqui non potest. Aut tu punis et liberat ille, aut tu dissimulas et punit ille. Nam unde est iustificatus publicanus magis quam ille pharisaeus, unde meruit parci sibi, nisi quia non pepercit sibi? Oculos in terram deiciebat et cor sursum habebat, pectus tundebat et conscientiam curabat 5. Quid pluribus? Descendit iustificatus, magis quam ille pharisaeus. Si causam quaeris, quoniam qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur 6.

« Praeveni iudicantemetinvenies liberantem ».

4. Venturus ad iudicem, esto tibi iudex. Praeveni iudicantem et invenies liberantem. Quid est: " praeveni "? Antequam ille puniat, tu puni. Certe enim legisti: Praeveniamus faciem eius in confessione 7. Duo verba contraria sibi videntur: agnoscere et ignoscere. Vis ut ille ignoscat: tu agnosce. Vide quid accusator sui paenitens dicat in psalmo: Averte faciem tuam 8. Sed unde? Non ait: " A me ". Nam alio loco dicit: Ne avertas faciem tuam a me 9. Unde ergo, inquit? Averte faciem tuam a peccatis meis 10. Quo merito vult ut Deus avertat faciem non ab ipso, sed a peccatis eius, ut illa non videndo ipsum videat? Quo merito? Attende, et imitare. Dicit enim in eodem psalmo: Quoniam iniquitatem meam ego agnosco. Ergo tu ignosce. Et peccatum, inquit, meum ante me est semper 11. Tetigit illos qui peccata aliena ponunt ante se, sua post se, aliena ante se quae mordendo reprehendant, sua post se quae portando defendant 12.

Displiceat tibi iniquitas tua.

5. Ideo Dominus, quoniam illi, qui peccata sua post se ponunt, et videre se nolunt et ab agnoscendis dissimulant, minatur peccatori: Haec fecisti, et tacui. Quid est: tacui? Non vindicavi, non punivi, non in gehennas misi. Fecisti et vixisti, et iterum fecisti, quia parcentem irrisisti. Suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis 13, id est: putasti me similem tibi, quasi et mihi placeat iniquitas sicut tibi. Vides ergo quantum tibi prosit, si tibi displiceat iniquitas tua. Hinc enim incipis esse similis Deo, ne perversus velis esse Deum similem tibi. Vide enim quam sis perversus: Deus te fecit ad similitudinem suam 14, et tu vis Deum adducere ad similitudinem tuam. Ergo fecisti, et tacui, hoc est: non vindicavi. Suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis. Mali omnes, iniqui, perditi, blasphemi et scelerati hoc dicunt: " Vere, si ista quae facimus Deo displicerent, non viveremus ". Quid est: " si ista Deo displicerent, non viveremus "? Hoc dicis? Ergo placent ista Deo. Suspicatus es iniquitatem: non placent ista Deo, non tibi erit similis Deus. Corrige te potius et tu eris similis Deo. Sed non vis, ponis te post te; non facis quod scriptum est: Et peccatum meum ante me est 15, sed ponis te post te. Audi quod sequitur: Arguam te et constituam te ante faciem tuam 16. Quod tu, inquit, non vis, ego facio: pono te ante te, punio te de te. Ergo fac, ne ille faciat; pone te ante te et dic securus: Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum contra me est semper 17; non sit ante te, quia ante me est; averte faciem tuam 18, unde ego non averto; ignosce, quod ego agnosco. Ergo noli timere ut moriaris, confitere ne moriaris.

De confessione laudis.

6. Vide iam confessionem laudis: quia in confessione peccati displicuisti tibi, in confessione laudis placebit tibi Deus. Displiceat tibi quod tu in te fecisti, placeat tibi qui te fecit. Peccatum enim opus est tuum, Dei opus es tu. Odit Deus opus tuum in opere suo. Ad illum ergo convertere, ei confitere, et te accusando et illum laudando tunc eris rectus. Perversi enim homines contraria faciunt: se laudant, Deum accusant. Vide et, si in te agnoscis, emenda, quia, etsi iam non es quod dicturus sum, fuisti aliquando. Perversorum hominum mos iste est. Blasphemi, quando boni aliquid faciunt, se volunt laudari; quando mali aliquid faciunt, Deum volunt accusare. " Ingrate, inquit inflatus et arrogans spiritus, ingrate, ego tibi illud et illud praestiti, et in te ista et ista contuli ". Ibi quasi crepantibus buccis sonat: " Ego, ego! ". Contra, si peccatum deprehenditur, si furtum, si adulterium, si quid huiusmodi, cum argui coeperis sub praesentia ducis, dicis: " Fatum meum malum ", aut si fatum non nominas: " Deus si nollet, numquid fecissem? ". Sive de compendio accuses Deum, sive circumeundo per fatum - quoniam in fato stellas accusas: stellae autem opera Dei sunt -, quomodolibet Deum vis reprehendere, te defendere. Corrige, et quod sursum ponebas, deorsum sit; quod deorsum feceras, sursum leva. Peccasti: te accusa. Bene fecisti: Deum lauda.

« Eris correctus confitendo peccata tua et laudem Dei ».

7. In peccato tuo dic vocem psalmi: Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi 19. Hic dic: " Ego ". Ubi dicis: Peccavi tibi, ibi dic: " Ego ". Quid inde tollis te, ubi Deus non inveniet nisi te? Attende et disce. Ego, inquit, dixi: Domine, ego peccavi tibi. Ego dixi. Memento quia ego dixi, non fatum, non fortuna, non tu, non denique diabolus ipse, quia, nisi vellem, non consensissem. Nam et diabolum accusare et seipsum excusare non est bonum. Etenim Deus dare iussit veniam confitentibus. Tu non fecisti: non tibi ignoscitur, quia nihil fecisti. Rogas veniam: confitere culpam, ne invenias poenam. Ipse autem diabolus vult ut sibi irascatur; quando accusatur, gaudet omnino, dummodo tibi tollat confessionem. Quando ergo peccas, dic: " Ego "; quando autem bene facis, dic quod apostolus ait: Non ego vivo, sed gratia Dei mecum 20. Eris correctus confitendo peccata tua et laudem Dei: opera tua mala, illius bona. Et confiteris Domino, quia bonus est; et confitenti tibi non - quasi in ista transitoria vita - ad tempus miseretur, quoniam in saeculum misericordia eius 21. Conversi ad Dominum etc.