De sepultura catechumenorum
1. <De sepultura catechumenorum> dominus pater et frater, quia dignatur, iubet ut insinuem vestrae sanctitati. Et revera eius praecipue cura est, sed in illa de qua loquebamur caritate omnia vobiscum participamus, ut Christi participes simus 1. Dolor solet <esse> aliquantulum et cum venia invidiosus. Quis enim dolenti et perturbato non ignoscat, si forte invidiose loquatur? Tamen omnes nosse debetis, carissimi, quod multi vestrum et omnes paene noverunt, secundum morem disciplinamque Ecclesiae, catechumenorum defunctorum corpora inter fidelium corpora, ubi etiam fidelium sacramenta celebrantur, sepelire non debere nec cuidam posse concedi. Alioquin nihil aliud erit quam culpabilis acceptio personarum 2. Quare enim ditiori concedatur, et pauperi non concedatur, si quod ibi est mortuorum solacium? Nam mortuorum merita attenduntur, non in locis corporum, sed in affectibus animarum. Fratres mei, et ista, sicut fideles, discite cogitare: sacramentorum causa non possunt corpora poni, ubi non oportet.
2. Tamen catechumenum hinc exisse plangimus et dolemus illum de quo agebatur. Et hinc admonemus, fratres, nequis certus sit se victurum cras. Currite ad gratiam, mutate mores: valeat vobis hoc ad admonitionem. Quid illo erat sanius, quid illius corpore vigidius? Subito mortuus est. Salvus erat, defunctus est, atque utinam defunctus et non vere mortuus. Quid enim dicturus sum, fratres mei? Palpaturus sum hominem et dicturus quia et catechumeni illuc eunt quo eunt fideles? Usque adeo blandimur doloribus hominum, ut contra Evangelium disputemus? Non possumus, fratres mei. Currendum est a viventibus, ne mortui vere plangantur et vere mortui sint. Si quomodo curritur pro sepulcris mortuorum, sic curreretur pro sacramentis vivorum, nemo forte rationabiliter plangeretur: quia etsi plangeretur, affectu carnali plangeretur. Nam non est plangendus qui meliora sortitur, desertis temptationibus saeculi, et nusquam trepidus, securus in Christo, non timens adversarium diabolum, non hominem maledicum exhorrescens.
3. Nam forte non est sepultus ille Lazarus, cuius vulnera canes lingebant: tacuit enim Deus de sepultura illius. Non de illo dictum est nisi, cum mortuus esset, ablatus est in sinum Abrahae 3. Non dictum est vel quia sepultus est. Qui enim vivens esuriens contemnebatur, forte et mortuus insepultus abiectus est. Et tamen ablatus est ab angelis in sinum Abraham. Mortuus est, inquit, autem et dives, et sepultus est 4. Quid profuit fortasse et marmoratum sepulcrum animae apud inferos, guttam de digito extremo sitienti et non accipienti 5? Nolo ultra dicere, fratres mei; sufficit hucusque terruisse, ne quorundam fratrum nostrorum, qui isto casu percussi sunt, augeamus dolorem. Nam haec ipsa dicere non debui, nisi omnes vos exhortari et admonere cogeremur.
4. Cogitate fragilitatem humanam, fratres mei; currite cum vivitis, ut vivatis; currite cum vivitis, ne vere moriamini. Non est timenda disciplina Christi. Ille clamat: Iugum meum lene est, et sarcina mea levis est 6, in hoc ipso capitulo quod paulo ante tractabamus: Discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde. Iugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est 7, et tu contra disputas et dicis: " Nolo adhuc esse fidelis "? " Non possum ". Quid est: " Non possum ", nisi quia iugum Christi asperum est, et sarcina gravis est? Ergo caro tua verum tibi suggerit, et Christus mentitur? Ille dicit: Lene est, et vanitas tua dicit: " Asperum est ". Ille dicit: Levis est, et vanitas tua dicit: " Gravis est ". Crede potius Christo, quia et lene est iugum eius, et sarcina levis est. Noli trepidare, subi intrepido collo. Tanto erit lenius iugum collo tuo, quanto ipsum collum fidelius. Itaque, fratres, haec dixerimus et haec admonuerimus caritatem vestram duas ob res: ne quisquam hoc petat et contristetur si non impetraverit, et ut quisque vestrum, o catechumeni, cum vivitis, caveatis ne mortui pereatis, et, quemadmodum subveniri vobis possit, nec vestri inveniant nec ipsa mater Ecclesia.