SERMO 23/B

De psalmo LXXXI:
Deus stetit in synagoga deorum
 1

Deus fidelis promissor.

1. Ad quam spem vocaverit nos Dominus Deus noster, quid modo geramus, quid toleremus et quid exspectemus, notum esse non dubito caritati vestrae. Gerimus mortalitatem, toleramus infirmitatem, exspectamus divinitatem. Vult enim Deus non solum vivificare, sed etiam deificare nos. Quando hoc sperare humana infirmitas auderet, nisi divina promitteret veritas? Sed promisit non solum divina veritas, ut diximus, et quia dii futuri sumus 2, non solum hoc promisit - et quia promisit, utique verum est, quia nec tam fidelis promissor fallit, nec tam omnipotens dator impeditur ne impleat quod promisit. Parum tamen fuit Deo nostro promittere nobis in se divinitatem, nisi et nostram susciperet infirmitatem, tamquam dicens: " Vis nosse quantum te diligam, quam certus esse debeas daturum me tibi divinum meum? Accepi mortale tuum ". Non nobis videatur incredibile, fratres, deos fieri homines, id est <ut> qui homines erant dii fiant. Incredibilius est quod iam nobis praestitum est, ut qui Deus erat homo fieret. Et illud quidem iam factum credimus, alterum futurum exspectamus. Filius Dei factus est Filius hominis, ut filios hominum faceret filios Dei. Hoc plane tenete, quod iam locutos nos esse caritati vestrae credo quod memineritis, quia ille nec de suo mortalis, nec nos de nostro immortales - non de suo, nec de natura sua, non de substantia qua est ipse Deus; alio autem modo de suo, quia de creatura sua, quia de eo quod condidit, de eo quod creavit: homo enim factus est hominis factor, ut homo fieret Dei perceptor. Et nunc hoc habemus in fide, et spe servatum nobis est, certo tempore apparebit; gaudebunt qui modo, non illo apparente, crediderunt. Qui autem, dum non apparet, credere noluerunt, cum apparuerit, confundentur.

Deus verus; dii per adoptionem effecti.

2. Non ergo exhorrescat et quasi expavescat christiana mens, cui dicitur ut irrideat deos gentium et colat colendumque noverit unum Deum, cum audit in psalmo, quod modo cantavimus: Quia stetit Deus in synagoga deorum 3. Synagoga quid sit? Quoniam graecum verbum est, plerosque vestrum scire arbitror, plerosque nescire. Synagoga latine congregatio dicitur; hoc ergo cantavimus: Quia Deus stetit in congregatione deorum. Ut quid hoc? In medio deos discernere 4. Deus noster, Deus verus, Deus unus stetit in synagoga deorum, utique multorum, non natura deorum, sed adoptione, sed gratia. Multum interest inter Deum exsistentem, Deum semper Deum, verum Deum, non solum Deum, sed etiam deificatorem Deum, hoc est, ut ita dicam, deificum Deum, Deum non factum deos facientem, et deos qui fiunt, sed non a fabro.

Qui facit falsos deos, cadit longe a vero Deo.

3. Et quia omnis qui facit melior est utique eo quem facit, iam videte quos deos adorent pagani, et quem Deum adoretis vos. Vos adoratis Deum, qui vos facit deos; illi autem adorant deos, quos faciendo et adorando perdunt ut ipsi dii fiant, faciendo falsos cadunt a vero. Et illis quidem quos faciunt non praestant ut dii sint, sed vocentur quod non sunt. Perdunt ipsi quod esse possent, et non dant illis quod esse non possunt. Deum qui facit falsum, offendit verum, et faciendo quod non potest, non fit ipse quod potest. Ipse enim, si velit, fit deus, non qualem ille colit, sed qualem facit ille quem colit. Quid ergo volunt homines: dii fieri, an deos facere? Potentius quidem illis videtur si faciant deos, quam si dii fiant. Sed si vel possent facere, numquid, quia vocatur, erit? Cui divinum nomen imponis, vocabitur deus; erit autem vel lignum vel lapis vel aurum, vel quidquid aliud est. Equidem tu, o homo impie, vis facere deum quem non facis, sed formare potes simulacrum et imponere illi nomen. Non erit quod tu vocas, sed hoc erit quod fecit ille quem non invocas. Deus enim fecit lignum, Deus fecit lapidem, aurum, argentum; tu ex illo lapide, quem fecit Deus, vis facere deum. Nec das illi quod tu fecisti, nec tollis illi quod ille fecit.

« Si lignum est, Deus non est ».

4. Tu ergo quod fecisti non fecisti: si enim te interrogavero quid feceris, respondebis " deum "; melius respondet ipse quem fecisti quam tu. Possumus enim quodammodo interrogare etiam ista, animam et sensum quidem non habentia, ut interrogantes non sentiant, sed tamen speciem quidem prae se gerentia, qua specie renuntient, ut ita dicam, sensibus nostris quid sint. Deum fecisti, verbi gratia ligneum. Utique si Deus est, lignum non est; si lignum est, Deus non est. Et tamen tu respondes te fecisse deum; ego autem, remoto te ligneo, lignum ipsum interrogo. Sed ne me quoque ligneum putes, quia lignum interrogo - quid si interrogarem eum? - vide: non interrogat vox animam, sed oculi formam. Speciem ligni illius atque materiam interrogat aspectus meus. Et ne forte mortalis fallatur aspectus, interrogat et tactus meus. Et si hoc parum putas, et ascia potest interrogare deum tuum, quod lignum fecit Deus meus. In omnibus istis interrogationibus respondet se mihi lignum esse, quod tu dicis deum, sine voce sua, fidelior tamen quam vox tua.

Homo melior est simulacro a se facto.

5. Deum dicis mentiri, sed ab ipso quem fecisti convinceris. Nec quia convinceris ab eo, melior te erit; etiam si tamen tu mentiaris, ille non mentiatur, tu dicas deum, ille se renuntiet lignum, non erit melior te. Non tibi occasio, ut quasi meliorem velis adorare. Sentis, non sentit, audis et non audit, vides et non videt, ambulas et non ambulat, vivis et non possum dicere: mortuus est, quia numquam vixit 5. Melior es eo quem fecisti, adora meliorem qui te fecit. Iniuria tibi est, ut sis ei similis quem fecisti. Qualem adores quaeris? Maledicenti succenses, si tibi dicat: " Talis sis ", et tamen tu adoras quod esse detestaris, et adorando usque ad quendam modum similis efficeris, non ut sis lignum et esse desinas homo, sed cum interiorem hominem tuum quodammodo talem facias qualem exterius tu fecisti. Fecit enim tibi Deus tamquam oculos mentem, et tu non vis videre veritatem. Fecit tibi Deus tamquam auditum intellegentiam, et tu non vis intellegere iustitiam. Olfactum autem noster homo interior si non haberet, non esset quare apostolus diceret: Christi bonus odor sumus in omni loco 6. Os ille homo interior si non haberet, non diceret Dominus: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam 7. Omnia ergo interior homo habet - dedit Deus -, sed uti non vult, et vult fieri similis simulacro quod ipse formavit, de quo dicit propheta: Oculos habent et non vident, aures habent et non audiunt, nares habent et non odorantur, os habent et non loquuntur, manus habent et non operantur 8, et cetera. Et vide quomodo concludit: Similes illis fiant omnes qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis 9. Unde similes possunt fieri homines mutis simulacris? Sed secundum istam similitudinem quam commendamus: si fiat insensatus quodammodo homo interior, fit ad quendam modum similis simulacro et, perdita in se imagine eius a quo factus est, eius quem fecit vult capere imaginem. Nam quare dicebat Dominus: Qui habet aures audiendi, audiat 10, nisi quia sunt quidam qui habent aures et non audiunt?

« De operibus suis factor iudicet ».

6. Non ergo expavescat cor vestrum, quia Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernere 11. Discernens enim in medio, dicit quaedam praecepta; quae praecepta qui contemnunt, nolunt esse quod ille dixit ut simus. Et imputabunt sibi nonnulli: <" Quare discernat, si omnes dii sunt? ">. Quare enim discernat, si omnes dii sunt? Nisi quia sunt qui audiunt, sunt qui contemnunt. Sunt enim qui gratias agunt, sunt qui ingrati sunt gratiae et discernuntur, sed ab illo qui novit discernere. Nemo velit discernere qui fit, discernat ille qui fecit; de operibus suis factor iudicet, qui non potest errare, cum iudicat. Sed dando Spiritum suum facit et homines iudicare, non per seipsos, non a seipsis, non natura sua, non merito suo, sed gratia illius et dono illius. Nos, inquit, non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei: stultitia est enim illi, et non potest scire quoniam spiritaliter diiudicatur. Spiritualis autem diiudicat omnia, ipse autem a nemini diiudicatur 12. Si autem habemus Spiritum Dei, non solum discernamus nos, sed et a simulacris.

Qui idolum colit Deo creatori iniuriam facit.

7. Vere enim, fratres, dolendi sunt homines qui inde se non discernunt, non laudandi qui discernunt, nisi forte laudandus est homo qui scit multum interesse inter se et lapidem. Qualis autem esset, si putaret se hoc esse quod lapis est! Et utinam hucusque progrediatur! Meliorem se facit lapide, cui, si esset similis vel si se faceret similem - nam numquam erit: quantumlibet enim sequatur opus suum, non in se interficiet opus Dei -, si ergo se faceret similem, putando se similem, non dico: iniuriam sibi faceret - forte enim parvipendit iniuriam suam, et recte talis hominis parvipendit iniuriam -, hoc dico quod eum moveat: Deo facit iniuriam. Se male comparando, sacrilegus fit in eum a quo factus est: ad imaginem enim Dei factus est homo 13. Si ergo sacrilegus esses vel dicereris potius legibus publicis, iniuriam faciendo imagini imperatoris, quid eris faciendo iniuriam imagini Dei? Quid est peius: in imaginem hominis iacere lapidem, an imaginem Dei facere lapidem? Ergo istos velut nimis mortuos dimittamus 14, quia, etsi excitari possunt, non a nobis possunt. Nec tamen de illis ideo desperare debemus, quia nos eos excitare non possumus: potens est Deus enim de lapidibus istis excitare filios Abraham 15.

De numinibus simulacra incolentibus.

8. Sed debemus nos discernere et a numinibus illorum lapidum, lignorum, auri et argenti, quia sunt qui putant se defendi posse aliqua ratione, cum dicunt: " Scimus et nos inania esse simulacra, sed non ipsa colimus ". Et cum quaesieris: " Quid ergo colitis? ", respondent: " Numina simulacrorum. Adoramus quidem quod videmus, colimus autem quod non videmus ". Quae sunt ista numina? Audiamus Deum nostrum per prophetam dicentem: Quoniam omnes dii gentium daemonia, Dominus autem caelos fecit 16, ubi non sunt digna habitare daemonia. Alio modo irrisit propheta daemonia, alio modo irrisit simulacra. Simulacra quomodo? Simulacra gentium, argentum et aurum. Noluit dicere lapidem et lignum, sed quod pro magno habent, quod pretiosum putant, electa eorum sibi irridenda proponit: argentum quidem et aurum, sed tamen opera manuum hominum 17. Quid ibi autem fecit homo? Numquid ut aurum esset? numquid ut argentum esset? Hoc Deus fecit. Quid ergo homo? Quod oculos habent et non vident 18. Hoc ergo fecit homo in deo quem fecit, quod in se fieri nollet a quo factus est. Fecit caecum deum, et caecus fieri nollet a Deo. Quid ergo? Quia aurum et argentum nominavit, pretiosa metalla, et hoc elegit ad irridendum quod illi pro magno habent, propterea distat aliquid ad id quod irrisit? Distat quidem aliquid aurum a ligno - pretiosius est aurum quam lignum -, sed ad oculos habendum et non videre paria sunt. Dispar utilitas vel claritas, sed tamen par caecitas.

« Time socius esse daemoniorum ».

9. Aliter ergo irrisa sunt ista simulacra, sine anima, sine sensu, sine vita; aliter autem illa quae ibi pro magno colunt, hoc est daemonia, cum ait: Omnes dii gentium daemonia, Dominus autem caelos fecit 19. Et apostolus aliter idolum irrisit: Scimus, inquit, quia nihil est idolum 20; aliter autem daemonia cavenda praecepit dicens: Quae immolant gentes, daemoniis immolant et non Deo. Nolo vos socios fieri daemoniorum 21. Non ait: " Nolo vos fieri socios idolorum ". Timeres enim forte esse quod numquam esse posses, esse socius idoli lignei, ne simul mitteremini in focum; time socius esse daemoniorum, ne simul mittamini in ignem aeternum. Attendite enim, fratres, quid dicam. Socius esse idoli, etsi velis, non potes; socius autem daemoniorum, si velis, eris, si nolis, non eris. Omnibus enim sociis diaboli et angelorum eius in fine dicetur: <Ite in ignem aeternum,> qui paratus est diabolo et angelis eius 22. Videor mihi, fratres, discernere utcumque in medio deos 23, sed non ego: Verbum Dei, sive tractetur sive cantetur sive legatur, ipsum habet vim potentiamque discernendi.

Daemoniorum socii vitandi sunt.

10. Dicet autem mihi aliquis de turba: " Absit ut ego quaeram daemonia, et non potius detester. Detestor omnino et fugio et exsecror ". Ista vero bona vox, bona professio. Sed quid si caput doles et sortilegum quaeris? quid si habes causam periculosam et desideras haruspicem? Ista vasa sunt daemonum. Quid quaeris vasa eorum quos detestaris? Si verum dicis, opere agnoscam. Professio tua videtur certa, antequam sit temptatio. Agnosce loquentem tibi: numquam enim satanas tibi per simulacrum loquetur, sed per malum hominem cuius cor possidet: Operatur enim, sicut ait apostolus, in filiis diffidentiae 24. Cum ergo audire coeperis: " Provide tibi, consule tibi; est quem interroges: omnia tibi vera dicturus est; est qui commendet causam tuam, qui commendet arnum tuum: <diem> eliget tibi inchoandi negotii ", tunc vide diabolum loquentem de forma hominis, quem iam seduxit ad societatem suam. Et si non vis esse socius daemoniorum, vita socium daemoniorum 25. Eris enim tu socius Christi, non ad aequalem maiestatem, sed ad unam hereditatem, sicut dicit apostolus: Heredes quidem Dei, coheredes autem Christi 26.

Numquam in rebus adversis amittenda tolerantia.

11. Sed unde quaerunt homines societatem daemoniorum? Amittendo tolerantiam: Vae enim his qui perdiderunt tolerantiam 27. Quis nescit in angusto te esse, urgeri pressura, infirmitate iactari, tabe confici, inimici insidiis agitari? Esto. Vera sunt, molesta sunt, tribulant, premunt, conterunt. Quid enim? A Christo ad delicias vocatus es? Puto iuste Deum tibi dicturum fuisse, si diceret: " Patere: homo enim es, mortalis factus voluntate tua, lege mea ". Etenim ipsa natura nostra prima peccavit, et ducimus inde quod nascimur. Feramus condicionem nostram. Dicit creator: " Recreabo vos; quos mortales creavi, recreabo immortales. Ferto condicionem tuam, ut recipias possessionem tuam. " Deus loquens homini, puto quia iuste ista loqueretur: " Ferto, tolera; tabes est, sanies est; secantem medicum sustine: totum putre penetret, totum quod male conceptum est erumpat ". Quanta patiuntur homines sub medicis hominibus! Ligantur, secantur, uruntur, quamdiu placet ei qui promittit incertam salutem, quamdiu placet ei qui te non fecit, quamdiu placet homini in hominem, et tolerat omnia. Parum est quia tolerat secantem, rogat ut faciat. Non ergo tu putas purgari te, quando tribulationem pateris? non ergo credis ei qui dixit: Quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero acceptabiles in camino humiliationis 28? Ferto ergo quod medicus ingerit infirmo, quod aurifex auro purgando.

« Noli mirari, quod vides mundum christiana tempora reprehendere ».

12. Mundus enim iste tamquam fornax artificis. In fornace aurificis, et palea et aurum et ignis; sic et hoc mundo, et infidelis et fidelis et temptatio. Infidelis palea, fidelis aurum, ignis temptatio. Haec tria in loco angusto; ita tamen angustus est locus hic, ut omnia tria proprietates suas habeant: ignis ut ardeat, palea ut consumatur, aurum ut purgetur. Noli ergo mirari, quod vides mundum plenum scandalis, iniquitatibus, corruptionibus, pressuris, blasphemare homines, reprehendere christiana tempora, quia haec graviter irruunt. Istae blasphemiae et ista reprehensio non a te expavescatur: palea ardet; equidem dicunt ista disertis et quasi flammantibus verbis. Ne mireris splendentem paleam cum ardet: paululum post cinis erit. Flagrat, crepat, fumum emittit. O aurum, tace et purgare. Ardet palea in blasphemiis suis, tu purgare a sordibus tuis.

Cadunt nunc quae homines magna pompa construxerunt.

13. " Etenim multa mala sunt et multa crebrescunt, ex quo tempora christiana esse coeperant. ". Hoc quidem non facile concedendum est imperitis. Legant priorum saeculorum mala in suis litteris; legant bella maiora maiorum; legant vastationes regionum; legant captivitates gentium, alternante successu modo hinc modo inde certatim ad se rapientibus regnum. Fuerunt et apud antiquos fames, lues: legant, si illis vacat; si autem legere non vacat, quare multum loqui vacat? Verumtamen fatemur quaedam accidere crebriora, <per> defectum rerum et deteriorem statum ea quae cum magna pompa ante constructa sunt nunc in ruinas deficere et labi. Miratur paganus cadere quae manu hominum facta sunt, et cadere vult ipse manu Dei factus. Considerate, fratres mei - liberius dicam ex hoc loco, ubi vobis Dominus dat fiduciam praedicandi veritatem suam: non enim cuiusquam accipienda persona est 29, non dico alicuius hominis, sed ipsius saeculi, maxime quia nunc psalmus ita arguebat: Usque quo iudicatis iniquitatem et faciem peccantium sumitis? 30, discernens inter deos et deos; territi ergo terremus et iussi loquimur - cogitate, recolite quis rerum luxus theatra et amphitheatra construxerit. Meliora erant tempora, quia licentiores nugae, quia turpitudinis habenae laxiores, quia cuique facile licebat quod male libebat? Nempe caveae sunt illae turpitudinum... Attendite quid ibi geratur, et videte quando sint tempora meliora: quando illa construebantur, an quando cadunt?

Multi philosophi pravos mores damnarunt.

14. Quaesumus eos ut, si nobis irascantur, auctores suos legant. Videant utrum philosophi ipsorum istas turpitudines approbaverint eis, non irriserint, non prohibuerint, non accusaverint. Eligant de suis quosque meliores, et in eis primo agnoscant vitia sua, antequam veniant ad gratiam Christi nostri. Quanta ab illis auctoribus suis dicta in luxuriosos, quanta dicta in prodigos, quanta dicta in eos qui res suas fundunt ut statuas mereantur, et, ut sint lapidei, volunt esse pannosi! Legant ergo ista apud suos: non opus est ut et suas litteras velint a nobis discere, quia nos ea, si ament, indecenter docemus et fortasse decentius obliviscimur. Verumtamen, quantum meminisse possumus, multa talia illi reprehenderunt, quae isti studiose agunt. Et quia non eis ad istas nugas facultas opes licentia prosperitas suppetunt, accusant Christum, ingrati magistro qui supervenit tamquam male ludentibus pueris, et severitate vigoris sui pilas quodammodo luteas et cellas vitreas, unde se etiam ludendo vexabant, excussit de manibus plorantium puerorum, sed, si voluerint, sanandorum. Eant vero ista sicut eunt, eant sicut praedictum est: sic impletur promissio Dei.

Boni et mali, nunc commixti, in fine separabuntur.

15. Fuge mala, apprehende bona: venit tempus torcularis. Tamquam in ramulis liberioribus diversis flabris agitabatur oliva, primis temporibus in nugarum libertate luxuriantibus: in oliva pendente oleum et amurca concreta sunt. Haec duo ut debito discrimine ab invicem separentur, pressura opus est. Pro torcularibus psalmus inscribitur 31, et textus eius nihil de lacu, nihil de prelo, nihil de fiscinis loquitur; quidquid loquitur ad genus humanum pertinet. Audis nomen torcularis: attende cuius rei torcularis. Et humanum genus de quadam concretione liberiore perducendum est ad quasdam tribulationes, ad quasdam pressuras; innitendum triturae, imponenda pondera. Inter trituras et pressuras vides luxurias abundantiores, vides avaritiam rapaciorem, vides libidines effrenatiores: amurca currit per plateas. Reprehendis ista et dicis: " Ecce temporibus christianis etiam rapinae maiores fiunt, et importunitates in homines graviores exseruntur ". Amurca est nigra, taetra, inutilis, per publicum currens. O si oculos habere posses, unde et oleum in gemellaria liquari videres! Attendis multitudinem adulterorum: cur non attendis sacrarum multitudinem virginum? Attendis homines fornicantes: cur non attendis et ab uxoribus ex consensu parili continentes? Attendis homines cum magna avaritia, sine ulla verecundia recipientes res alienas: cur non attendis cum magna misericordia, sine ulla insania suas donantes? Displicent tibi tot male divites: placeant tibi tot bene pauperes, quia et illos divites fecit dira iniquitas et istos pauperes pia voluntas. Quare oculum in amurcam solam, ut accuses pressuras et nolis in pressura esse? Oleum esto quod ab amurca intus separetur, non quod ab illa foras emittatur. Dic cum quodam oleo: Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi 32; dic cum quodam oleo: Bonum est mihi quoniam humiliasti me, ut discam iustificationes tuas 33. Unde est quod vides alios in pressuris blasphemantes, alios in pressuris gratias agentes, illos nigros, illos lucidos? unde hoc, nisi quia impletur quod cantatur pro torcularibus 34? Noli ergo reprehendere eum qui venit premere, quia venit discernere; tempus potius agnosce discretionis, et non habebis linguam supplantationis.