SERMO 114/B

Sermo sancti Augustini de capitulo evangelii
ubi denuntiatur adventus Domini in novissimo die

De novissimo Domini adventu.

1. Evangelica lectio, dilectissimi, quam nunc audivimus 1, non quidem a nobis - ut fieri assolet - procurata, sed tamen ordinatione Domini, qui actus nostros regit, vehementer consonat huic psalmo de quo vestrae caritati loqui statuimus. Loquebatur enim Dominus de adventu suo novissimo et fine saeculi, et multa terribilia quae necesse est pati res humanas, inquantum finis appropinquat, iam commemoraverat 2. Deinde arguens eos qui securi volunt vivere, non in regione securitatis, atrociter terruit; dicens ita futurum adventum Filii esse hominis ad illud iudicium - tremendum omnibus, sed tamen piis fidelibus etiam desiderandum -, dicens ergo ita futurum esse adventum suum, sicuti erat in diebus Noe, graviter terruit omne cor, si est ibi fides: Sicut enim, inquit, in diebus Noe, manducabant et bibebant, nubebant, uxores ducebant, emebant, vendebant, cum fabricaretur arca a Noe, et venit diluvium et perdidit omnes 3. Agebant enim illi securitatem perniciosam, omnia gaudia saecularia, et in his oblectabantur, donec intraret Noe in arcam, et diluvium eos nudos et inopes inveniret. Hoc ergo dicens et nunc omnem animam terruit, sed habemus tempus evigilandi. Nondum est dies iudicii, nondum est diluvium; adhuc ligna imputribilia caeduntur de silva, adhuc arca fabricatur 4.

Fabricatio arcae diebus Noe fuit praeco salutaris.

2. Si enim stulti fuerunt illi, et suae dementiae contemptusque merito perierunt qui non dixerunt in corde suo: " Non sine causa iste famulus Dei, iustus, acceptus Deo 5 et sapiens, tanto molimine, tantis operibus tam magnam arcam fabricat, nisi quia cognovit imminere aliquid saeculo. Quodammodo fabricatio arcae istius praeco est clamans: Convertimini ad Deum 6 ". Hoc enim si cogitarent et mutarent vitam et se ab impietate ad Deum convertentes satis ei facerent pro delictis suis, ingemiscentes ad eius misericordiam, et non perirent. Neque enim Deus in Ninive misericors fuit 7 et in totum genus humanum, si se converteret, crudelis exsisteret. Triduo et Ninive evertetur 8, ait Ionas propter nimia peccata eorum. Quid tam breve quam triduum? Nec tamen illi in tanta angustia temporis de Dei misericordia desperarunt: ad flectendam eius clementiam sufficere crediderunt etiam tridui planctus et lacrimas. Si ergo triduo spatium habuit tam magna civitas flectere misericordiam Dei, per centum annorum <spatium>, quibus arca fabricabatur, si vias suas illi homines moresque mutarent, propitiando Deo sacrificium contribulati cordis 9 offerrent, nonne illam perditionem ex illius misericordia quem flexerant sine ulla dubitatione illaesi evaderent? Centum ergo annos fabricatae arcae arguit triduum Ninivitarum. Alius autem maior quam Noe: videte quantum tempus est, videte, ex quo fabricat arcam istam. Puto, fratres, quia, si computentur anni ex quo coepit Christus, caedendo ligna imputribilia de silva gentium, arcae huius - id est Ecclesiae - instruere et fabricare compagem, amplius inveniuntur quam centum et quam ducenti et quam trecenti. Et ecce tot anni transierunt, et adhuc fabricatur, adhuc Noe clamat, adhuc ipsa fabrica clamat. Non est perditura homines, nisi infidelitas. Mutent vias suas; credant Deo tanta promittenti, tanta minanti, in nullo fallenti.

« Numerate tam multa praeterita quae evenerunt, et credite pauca quae restant ».

3. Longum est hinc multa dicere, et propter angustias temporis fragilitatemque communem ad psalmi huius tractationem properamus. Sed vellem breviter diceret mihi aliquis, quare non mutat vias suas malas 10 et facit eas bonas. Quid inde perdit? Si credit, faciat, quia verum erit; si dubitat, faciat, ne verum sit. Credentibus firmum est, dubitantibus dubium est. Enumero tam multa ab initio saeculi usque ad hunc diem, quae secundum Scripturas evenerunt, ita ut omnino nihil legamus in Scripturis Dei, quod non iam completum ex magna parte videamus. Perpauca restant: sola falsa sunt? Numquid pauca quae restant [fidelis cogitet] erunt falsa? Fratres, quid magnum est? Mediocris cordis opus desideramus. Numerate tam multa praeterita quae evenerunt, et credite pauca quae restant. Fidelis cogitet, quia firmissime verum est; vel hoc debet cogitare, ne forte verum sit.

De via amoena et via angusta.

4. Verbi gratia iter habebas per compendium, et viam meliorem ire proposueras. Nuntiavit tibi quilibet, omnino quilibet, viam illam a latronibus obsideri. Haec via, quae tibi nuntiata est a latronibus obsideri, plana est, facilis est, amoena est, hospitalis est, deliciosa est; sed nescio quis nuntiavit tibi eam infestari a latronibus et ita obsideri, ut aut transiri non possit aut difficillime et periculosissime possit. Est alia via: habet plurimum laboris, difficultatis, duritiae, angustiae; deliciae non solum ibi non inveniuntur, sed vix humanitas competens exhibetur. Nonne dicit tibi statim cor tuum, volens lucrari paucos dies vitae huius et vitae prospiciens quandoque finiendae: " Hac melius imus; etsi cum labore et cum difficultate et penuria, etsi cum tritura vel nostra vel iumentorum nostrorum, tamen hac melius imus "? Quare melius? Quia tutius. Iam vero volens aliquis per illam ducere deliciosam dicat tibi: " Et tam cito credidisti ei qui hanc viam dixit a latronibus obsideri "; si tu nosti fidelem hominem - et forte ita tibi notus, ut te numquam fefellerit -, quid respondebis? " Non potest fieri ut ille me homo fallat; novi hominem, expertus sum gravem virum, multa eius experimenta teneo: semper mihi verum dixit, numquam mentitus est ". Sed tu noveras hominem talem esse: alium ponamus, qui eum non noverat. Nonne et iste diceret: " Ego quidem hominem nescio et quam sit verax ignoro: potest fieri ut verum dicat, potest fieri ut mentiatur; tamen propter ipsum dubium, ne forte verum sit quod dicit, quare non potius dispendium laboriosum suffero, quam viam deliciosam cum periculo subeo "?

Dei Verbum nobis viam salutis ostendit.

5. Eia, fratres mei, sumus christiani; omnes iter agere volumus; etsi nolumus, iter agimus: manere hic nemo permittitur, omnes venientes in hanc vitam volubilitas temporum transire compellit. Nullus est pigritiae locus: ambula, ne traharis. Occurrit nobis iter agentibus et in quodam tamquam bivio constitutis homo quidam, non homo, sed Deus propter homines homo; dixit nobis: " Hac non ite; facilis quidem videtur et levis et deliciosus iste transitus, tritus a multis et latus, sed finis huius viae interitum habet. Quoniam stare et hic habitare nec permittimini nec expedit vobis, eundum est vobis, sed hac ite: per quaedam difficilia ambulaturi estis, sed difficultate cito finita ad magnam gaudiorum latitudinem venietis, et evadetis illas insidias quas nemo evadit illa via volens ambulare ". Dixit hoc iste - puto quia cognitus nobis, si est in nobis fides. An placet adhuc explorare fidem huius? Recolamus praeterita tempora et Scripturas veteres. Nonne ipse homo est verbum Dei? Nonne ipsum Verbum postea caro factum est et habitavit in nobis 11? Antequam autem caro fieret et habitaret in nobis, nonne ipsum locutum est per patriarchas et prophetas 12? Videte quae denuntiaverint generi humano.

Quae Deus promisit impleta conspicimus.

6. Locutus est Deus utique verbo suo ad Abraham, quod genus eius primo futurum esset - cum ipse, cui dicebatur, prae senectute iam non esset - primo futurum esset genus ex Abraham sene et Sara anu et sterili: creditum est, factum est 13; quod ipsum genus, id est populus inde nascens secundum carnem, serviturus esset in Aegypto et per quot annos: factum est; quod esset et de illa captivitate liberandus: liberatus est; quod accepturus promissionis terram 14: accepit. Dicta multa per prophetas; dictum et ipsi Abrahae non solum ad illum populum debere eum attendere, sed in semine tuo, inquit, benedicentur omnes gentes 15. Dicta sunt propinqua, dicta sunt longe futura: propinqua facta sunt; quae longe futura erant, nunc aguntur. Locutus est sermo Dei per prophetas peccaturam illam gentem, tradendam in manus hostium suorum, quod offenderit Dominum: facta sunt omnia; venturam in captivitatem Babyloniae: et hoc factum est; venturum inde regem Christum: venit et Christus, natus est Christus; quia ipse seipsum praenuntiabat esse venturum, venit et Christus. Dictum est quod crucifixuri essent Iudaei: crucifixerunt. Praedictum quod resurrecturus et glorificandus esset: factum est, resurrexit, ascendit in caelum. Praedictum est quod in nomine eius omnis terra creditura esset, praedictum est quod reges persecuturi essent Ecclesiam eius: facta sunt haec. Praedictum est quod reges credituri essent in eum: tenemus iam fidem regum, et de fide Christi dubitamus? Praedictae sunt et haeresum concisiones: numquid non et ipsas videmus, et circumstrepentes inter eas undique ingemiscimus? Praedictum <gentes> pro idolis pressuras Ecclesiam: et factum est; praedictum ipsa idola per Ecclesiam nomenque Christi esse delenda: et hoc videmus impleri. Praedicta scandala in ipsa Ecclesia, praedicta zizania, praedicta palea: haec omnia et oculis intuemur et quantacumque possumus fortitudine impertita a Domino toleramus. In quo te fefellit iste qui tibi dixit: " Hac perge "? Dic tu securus, si fidelis es, experimenta tanta capiens huius qui tibi loquitur 16 - rebus eum proba, quia sic se probari dignatus est. Dic: " Omnino mihi verum dicit, omnia eius vera teneo, in nullo mentitus est. Talem eum novi, sermo Dei est. Per ora servorum locutus est, et non fefellit: per os suum quod dicit fallere poterit? ". Ille autem cui nondum notus est, qui de Christo adhuc dubitat, dicat et ipse: " Hac pergam, ne forte verum dicat ille, cui iam totus mundus credidit "; et tamen ita fiet ut ipse praedixit.

Christi munera optanda.

7. Fratres, multi non credentes sic habent inveniri die novissimo, quomodo multitudo illa inventa est in diebus Noe. Non evaserunt, nisi qui in arca fuerunt. Tales ergo vos accommodate: adsunt fabri manus, Christus arcam fabricat. Coaptate vos illi, date vos manibus eius, conquadramini, compaginamini; nemo recuset digitos huius artificis. Novit gratia sua quemadmodum te ipsa componat; tantum noli tu perversae superbiae lignum esse putribile. Sic erit; tamen, fratres mei, multi ista irrident.

Video mihi angustias temporis subtrahere psalmi expositionem. Nolo enim susceptum Evangelii locum iam non implere, quantum Dominus suggerit. Interim ergo, si placet caritati vestrae, psalmum differamus. Non in longum ducitur: mox futurum munus quod vocant. Habemus et nos editorem, ad quem conveniamus. Si populi de illa lata via 17 irridentes et subsannantes illum fidelem itineris demonstratorem currunt, ut spectent munus quod accepturi non sunt - et quisquis illud acciperet, seipsum deciperet; tamen ad id quod accepturi non sunt, ita currunt, ita confluunt -, quanto nos debemus alacrius convenire, accepturi quod spectaturi! Si a me, ne conveniatis, nihil me pauperius; si autem ab illo a quo et ego, nihil illo ditius, illo paupere propter nos nihil ditius 18. Omnes ab illo accipiamus, omnes in illo gaudeamus. Et si forte quod donare dignatur per me vobis ostendit, amate et editoris servum, sed propter editorem, quia et ego, fratres, in illo et propter illum vos amo. Nam praeter illum omnes nihil sumus.

Paratos nos inveniat dies Domini.

8. Ergo breviter quod de evangelica lectione forte alicui obscurum est non tacebo, adiuvante Domino. Timeant homines, ne sic inveniantur in illo die novissimo. Timeamus, fratres mei. Exsultamus modo, gaudemus, acclamamus. Rogo vos: paratos nos inveniat ille dies. Non mentitur qui illud dicit, numquam mentitus est; si adhuc dubitas, cave ne forte verum sit. Sed dicit mihi aliquis vestrum: " Necesse ergo est ut subeat in cor fidelium "; neque enim ista modo loquendo facturus sum omnes tales quales dixit Dominus: Si quis non tulerit crucem suam et secutus me fuerit 19, aut facturus sum omnes tales quales dixit Dominus: Si vis esse perfectus, vade, vende omnia tua, da pauperibus, et habebis thesaurum in caelis, et veni, sequere me 20. Fratres, numquid etiam sic timenda est illa via, ubi ducator dicit: Sequere me? Scio non me subito omnes quibus loquor, vel certe complures, tales esse facturum. Iam ergo quia auditum est ex Evangelii tonitru - si tamen sunt corda fidelia quae expavescant -, quia dictum est: In diebus Noe sic erat, manducabant, bibebant, nubebant, uxores ducebant, emebant, vendebant, donec intravit Noe in arcam, et venit diluvium et perdidit omnes 21, dicunt sibi multi: " Iubemur exspectare diem illum, nec inveniri tales quales inventi sunt praeter arcam qui illo diluvio perierunt. Certe exterret nos verbum Dei, exterret nos tuba evangelica. Quid facimus, si non erit ducenda uxor? " - dicit hoc iuvenis, adolescens aliquis -, " non est manducandum, non est bibendum, semper est ieiunandum? ". Multi ista dicunt. Et qui volebat forte aliquid emere, dicit sibi: " Iam non est emendum aliquid, ne inveniar in illorum numero qui perierunt? ".

De divitum salute non desperandum.

9. Quid ergo facimus, si ita est? Flendum est, quomodo contristati sunt apostoli super humano genere, cum audissent Dominum dicentem quid esset perfectio: Vende omnia tua et veni, sequere me 22, quia ille cui dictum est contristatus abscessit 23. Et cum magistrum bonum appellaret, a quo quaerebat consilium vitae aeternae 24, tamdiu visus est magister bonus, donec diceret quod interrogatus est. Dixit, et contristavit. Discedente autem illo tristi, secutus est Dominus et ait: Quam difficile dives intrat in regnum caelorum! 25 Difficile, sed tamen vel difficile. Accessit autem subditum exemplum a Domino, et quod difficile dixerat impossibile pronuntiavit. Facilius, inquit, camelus intrat per foramen acus, quam dives in regnum caelorum 26. Quasi clausit contra divites. Quid fiet, quid fiet? Clausum est: Pulsate et aperietur vobis 27. " Unde, inquit, pulsabimus? ". Unde, nisi manibus? " Quid est: unde, nisi manibus? ". Unde, nisi operibus? Videamus, fratres, si et divitibus talium operum locum praebuit Dominus. De Scripturis hoc dicamus, ne non tam annuntiatores quam adulatores inveniamur. Primo idem Dominus in ipso loco: <Vende omnia tua et veni, sequere me 28>. Contristati enim sunt discipuli, quia hoc Dominus dixit. Et contristati utique non de se, nam ipsi dimiserant omnia et sequebantur Dominum 29. Et contristati, quid dixerunt? Quisnam poterit salvari? 30 Iam hic ego interrogo apostolos: O praecipua membra Christi, o columnae illius resurrectionis firmandae, quare sic, quare quisnam poterit salvari?; desperatio de divitibus facta est? Pauci sunt divites, milia pauperum poterunt salvari. Quid dixit Dominus? Facilius intrat camelus per foramen acus, quam dives in regnum caelorum 31. Numquid dixit: " Facilius intrat camelus per foramen acus, quam homo in regnum caelorum "? Dixit: dives. Cito dixerim, fratres - omnes quidem bene volumus, quia hoc iubetur et hoc speratur, sed tamen attendo in Scripturis futurum acervum paleae igne consumendae 32, et possum dicere: Utinam tam pauci irent in ignem, quam pauci sunt divites! Ecce, fratres, in isto universo populo qui audit haec, quot sint divites? Non hoc dixi, ut ipsi irent in ignem; sed quotquot ituri sunt et qui ituri sunt, utinam possent tam pauci esse, quam pauci sunt divites in genere humano! Nunc vero et de numero divitum multi ituri sunt in regnum caelorum, et de numero pauperum multi ituri sunt in ignem aeternum. Hoc donec aperiam paucis, advertite.

In camelo agnoscatur quaedam Christi figura.

10. Dixit Dominus facilius esse camelum intrare per foramen acus, quam divitem in regnum caelorum 33. Et contristati discipuli dixerunt: Quisnam poterit salvari? 34, cum attenderent tot milia pauperum et in genere humano tam paucos divites. Sed quid? Illi attenderunt prudenter, non quis esset dives facultate, sed quis arderet cupiditate. Nescio quis abundantia rerum omnium vocatur dives, et apparet. At iste omnia illa pro nihilo habet, contemnit haec et vere ut possessor tenet, non tenetur, quomodo scriptum est: Spes eius in Domino Deo ipsius 35; non arrogans, non iactans, non praepotens ad opprimendum pauperem, non avarus, non inhians rebus alienis, non male custodiens et thesaurizans sua, sed vere in Deum locuples 36 divitiasque ipsas non computans nisi divitiarum datorem, talis et dives est et intrat in regnum caelorum. Contristatis quippe discipulis, Dominus ait: " Quod hominibus difficile est, Deo facile est 37. De difficultate commoti estis, quia nominavi camelum per foramen acus, et vere difficile et impossibile hominibus Deo facillimum est. Si vult, et illam immanissimam bestiam, quae camelus vocatur, traicit per foramen acus 38 ". Et de se ipso dignatus est hoc facere, et ideo potest et dives intrare in regnum caelorum, quia propter ipsum intravit camelus per foramen acus. Quid est hoc? Videamus, si apparet. Neque enim sine causa et Iohannes baptista, praeco ipsius Domini, vestem habebat de pilis cameli 39, quia, venturo post se illo iudice cui praeibat, quasi chlamydem de illo habebat. Agnosco plane, camelo nominato, figuram quandam Domini mei; agnosco magnum, et tamen humili cervice, agnosco magnum, quem nemo passionibus oneraret, nisi in terram se ipse deponeret. Video et foramen acus, qua ille tam magnus ingressus est. In acu compunctionem intellego, in punctione passionem, in foramine angustias. Iam ergo camelus intravit per foramen acus: non desperent divites, secuturi in regnum caelorum.

« Non inspicit Deus facultatem sed voluntatem ».

11. Sed quales divites? Ecce nescio quis de transverso, pannis obsitus, exsultavit et arrisit, quando dictum est divitem non intrare in regnum caelorum. " Ego, inquit, intrabo. Hoc mihi panni isti praestabunt; non intrabunt illi qui nobis iniurias faciunt, qui nos premunt ". Plane tales non intrabunt, sed et tu vide utrum intrabis. Quid et si pauper et cupidus es, quid et si premeris inopia et ardes avaritia? Si ergo talis es, quisquis pauper es, non noluisti esse dives, sed non potuisti. Pax, inquit, in terra <hominibus> bonae voluntatis 40. Non ergo Deus inspicit tuam facultatem, sed voluntatem. Attende quo sit plenum cor tuum, non quo inanis est arca tua. Talis ergo si es malae vitae, mali voti, recede a numero pauperum Dei; non eris inter illos de quibus dictum est: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum 41. Ecce talem invenio divitem -ex cuius te comparatione iactasti et ad regnum caelorum es ausus aspirare -, invenio pauperem spiritu, id est humilem, pium, sequentem voluntatem Dei et, si aliquid forte de illa copia rerum amiserit, dicentem statim: Dominus dedit, Dominus abstulit: sit nomen Domini benedictum 42. O divitem mitem, non resistentem voluntati Dei, vere de illa vivorum terra 43 gaudentem! Beati enim mites, quia ipsi hereditate possidebunt terram 44. Tu autem forte protervus es, nihil habes in cella, et prae phantasia cupiditatum thesauros vanissimos somnias. Iste magis, iste dives intrabit; contra te claudetur regnum caelorum, quia claudetur contra avarum, claudetur contra superbum et cupidum. " At enim pauper erat illa vidua quae misit duo minuta in gazophylacium! " 45. Ita vero: illa pauper, sed dives Zachaeus. Numquid vidua intravit, et Zachaeus exclusus est? Quinimmo ideo vere liberorum 46 regnum est, quia et pauperibus et divitibus aequaliter datur. In illo regno non erit ditior Zachaeus quam illa vidua, etsi amplius hic dedit quam illa. Dedit enim iste dimidium rerum suarum pauperibus 47, dedit illa duo minuta. Disparem facultatem, sed parem habuerunt caritatem.

Paulus docet divites viam qua in regnum caelorum intratur.

12. Intrat ergo dives in regnum caelorum. Qualis describitur, audi; quomodo illi fit via, quomodo vocetur ut intret, audite qui habetis substantiam saeculi, audite et aliquid agite ante diluvium, audite apostolum ad Timotheum scribentem: Praecipe divitibus huius saeculi 48. Et quasi ille quaesierit quid [an quod] Dominus praecepit: " Vendite omnia quae habetis, date pauperibus et habebitis thesaurum in caelis, et venite mecum, sequimini Dominum " 49 - iam hoc praeceperat Dominus: teneat praeceptorem Christum, qui tenet promissorem. Qui vult, faciat; aggrediatur audita a Domino. Aliis quibusdam dicit apostolus - et per apostolum Dominus: An vultis experimentum eius qui in me loquitur Christus? 50 Quid ergo? Praecipe, inquit, divitibus huius saeculi, quod caput est mali, quod in divitiis timetur, non superbe sapere 51. Breviter hoc describamus. Dicit dives facile: " Male serve "; quasi superbum sapit et, nisi dicat, domum suam forte non regit. Plerumque enim magis regit terribili verbo quam atroci verbere. Dicit hoc, forte necessitas regendae domus cogit dicere: non dicat intus, non dicat in corde, non dicat in oculis et auribus Dei; non ideo se meliorem putet, quia dives est; consideret fragilitatem carnis suae, positis indumentis. Quid dicam, fratres, quid dicam? Cogitet, si detrahantur omnia illa ornamenta exteriora, qualis esse possit dives, quia caro et sanguis est 52, quia simul de massa illa venit ab Adam et Eva, sed illud non potest considerare dives: difficile illi subtrahis omnia ornamenta. Nec optandum ut subtrahantur, optandum erat ut proicerentur. Ergo difficile illi persuadetur qualis sit, quem ista omnia circumstant. Cogitet se in utero matris, quondam nudum et inopem 53, sicut et illum pauperem; excepit aliud nascentem; quod excepit ita hic remanebit, quomodo huc allatum non est. Haec cogitans dives intus pauper est spiritu 54, id est sufflat superbiam, deprimit se. Et si habet terribilem faciem circa eos quos ab eo oportet regi, intus tamen humile cor est sub oculis Dei, et novit quali conscientia pectus tundat. Sed quae sequuntur, videte si apparent in illis. Non enim hoc dixit: Non superbe sapere, et clausit; omnis enim dives tibi responderet: " Scit Deus non me superbe sapere; et si forte clamo, et si aliquid durum dico, novit Deus conscientiam meam, quia regendi necessitate ista dico, non quod efferam super alios " - quasi ideo potentior, quia ditior. Intus haec videt Deus opera. Quae sequuntur, videamus. Non superbe sapere, ait, neque sperare in incerto divitiarum 55. Adhuc et hic ei licet dicere; et, an verum dicat, solus Deus potest inspicere, an non praesumat de his quae habet, an non ibi spem ponat; sequitur enim: Sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia ad fruendum 56.

Cum tempus sit breve, divites simus in operibus bonis.

13. " Et deinde quid? ", inquit. Divites sint in operibus bonis. Hoc iam exit et ad oculos hominum, non est quod abscondere. Aut fit et apparet, aut non fit et non est quomodo mentiatur. Divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent 57. Ibi apparet humilitas. Tu habes: commune sit tibi et ei qui non habet. Communicent. Et cui bono hoc? Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut obtineant veram vitam 58. Tales divites si sint, securi sint: quando venerit dies ultimus, in arca invenientur, in fabrica erunt, ad diluvii perditionem non pertinebunt; non expavescant, quod divites sunt. Et si iuvenis est et continere se non potest, permittitur ut ducat uxorem 59. Ergo eum inventurus dies novissimus inter eos de quibus dixit: Ducebant uxores 60? Non sic inveniet, si talem inveniat qualem dicit apostolus. Ecce quomodo compaginat in arca eos qui timuerunt. Ait enim apostolus: De cetero, fratres, tempus breve est. Et quid sequitur? Reliquum est ut qui habent uxores sint tamquam non habentes, et qui emunt tamquam non ementes, et qui flent tamquam non flentes, et qui gaudent tamquam non gaudentes, et qui utuntur hoc mundo tamquam non utentes sint: praeterit enim figura huius mundi. Volo vos sine sollicitudine esse 61. Fratres, si vultis esse securi, felicitatem vestram in istis non constituatis. Et si uti vos rebus istis aliquod vel officium vel infirmitatis necessitas cogit, nolite in his fidere, nolite in his haerere, inter transitoria temporaliaque deputate. Labuntur enim haec omnia fluvio quodam rerum. Videtis quia illae omnes adversitates, quae premunt res humanas, ista omnia superflua caedunt.

Mala tempora currunt!

14. Fratres, cottidie murmuratur adversus Deum: " Mala tempora et dura tempora ". Nugae vapulant, unde loquebamur: Mala tempora, dura tempora, molesta tempora; et tamen eduntur munera. Mala sunt, dura sunt: corrigant. Durum dicis tempus? Quanto tu durior, qui non corrigeris duro tempore! Tanta adhuc viget insania pomparum, tantis superfluis inhiatur! Non habet finem cupiditas, nec caesa. Quibus rebus, quaeso, quibus actionibus optant prosperitates, quid acturi optant securitatem? Detur aliqua securitas: videbimus quanti morbi procedent in medium, quanta luxuria redundabit, maior quam nunc. Securitas et quies, propter theatra et organa et tibias et pantomimos! Male vis uti eo quod optas, propterea non accipis. Audi, audi apostolicam vocem, multo liberiorem quam mea est - novi enim quam multos offendam; puta me timidiorem: non audeo laedere flictum tuum -, ab apostolo audi quod non vis: Concupiscitis, et non habetis - apostolica verba sunt -; occiditis et zelatis, et non potestis adipisci; litigatis, belligeratis, et non habetis; petitis, et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis vestris insumatis 62. Certe neminem palpavit; in multis putribus pervenit ferrum usque ad vivum. Sanemur, fratres, corrigamur, corrigamur: venturus est qui venit et irrisus est et, quia venit, adhuc irridetur; venturus est, et ridere non vacabit. Fratres mei, corrigamus nos: ecce meliora tempora erunt, et ecce modo erunt. Quid speras hic? Muta locum, muta habitationem: " Sursum cor ". Quid speras hic? Exortum est genus humanum, pervenit ad quandam iuventutem - floruerunt res istae in saeculo -, vergit et declinat in senectute, iam prope decrepitum est. Quid hic speras? Aliud quaere. Quietem quaeris? Bonam rem quaeris: in regione sua quaere. Alius est locus quo ad te ille descendit, alius quo te iubet ascendere. Nolite sperare tempora, nisi qualia leguntur in Evangelio; non dico talia vel talia: cottidie codices dominici venales sunt, legit lector; eme tibi et tu lege quando vacat, immo age ut vacet: melius enim ad hoc vacat quam ad nugas. Lege qualia praedicta sunt usque ad finem saeculi, et crede tibi, noli tibi blandiri. Non ideo mala sunt, quia venit Christus, sed quia dura et mala erant, venit qui consolaretur.

Christus medicus noster.

15. Attendite, fratres mei: oportebat ut talia essent tempora, molesta et dura. Quid ageremus, si consolator tantus non adesset? Aegrotaturum erat graviter genus humanum. Tamquam medicus suscipiens unum grandem aegrotum, ab Adam usque in finem, id est saucium totum humanum genus suscipiens ille medicus - quia, ex quo hic nati sumus, ex quo de paradiso emissi, utique aegritudo est, sed in fine maior futura erat, et forte proxima sanitati quibusdam, proxima quibusdam morti. Cum ergo aegrotaret genus humanum, medicus ille magnus suscipiens aegrotum, iacentem in magno quodam lecto, toto mundo, quomodo peritissimus medicus, attendit tempora aegroti, et vidit et prospexit quae futura essent, quippe quando ipse eandem aegritudinem propter suam iustitiam procuravit ad vindictam peccati nostri. Ergo lenioribus temporibus aegritudinis nostrae, primo servos suos misit ipse medicus ad inspiciendos nos, misit prophetas. Dixerunt, praedicaverunt; curavit aliquos per eos et sanavit. Praedixerunt futuram quandam accessionem magnam in extrema aegritudine, et magnam quandam huius aegroti iactationem, cui opus esset ipsum medicum praesentari et ipsum venire. Hoc ergo medicus noster dixit: " In novissimo tempore fortius et validius iactabitur aeger, ad cuius medicinam suscipiendam oportet ut ego veniam illo tempore; ego reficiam, ego consolabor, ego exhortabor, ego promittam, ego credentem sanabo 63 ". Ita factum est. Venit, factus est homo, particeps mortalitatis nostrae, ut possemus fieri participes immortalitatis ipsius. Et adhuc iactatur aeger. Et cum anhelat in febri et multum aestuat, dicit sibi: " Ex quo medicus iste, acerbiores febres patior, gravius iactor. O aestus immanes, unde ad me venit? Puto non bono pede ingressus est domum ". Sic dicunt omnes qui de vanitate adhuc aegrotant. Quare de vanitate adhuc aegrotant? Quia nolunt ab eo accipere potionem sobrietatis. Vides miseros illos iactari curis suis et diversis tribulationibus atque terroribus saeculi, et dicere: " Ex quo venit Christus, ista tempora patimur; ex quo sunt christiani, in omnibus deficit mundus ". O aeger insipiens, non quia medicus venit, gravior facta est aegritudo tua, sed ideo medicus venit, quia gravior futura erat aegritudo tua: praevidit illam, non fecit; venit autem ut consoletur te et vere sis sanus.

Curemur volentes ne cruciemur inviti.

16. Quid enim tibi demitur, quid aufertur nisi superfluum? Inhiabas enim rebus noxiis, non erant utilia febri tuae quibus inhiabas. Asper est medicus, quia rapit de manu aegroti poma noxia? Quid tibi tollit, nisi securitatem malam quam cupiebas absorbere in perniciem viscerum tuorum? Et hoc, quod gemis et murmuras, ad medicinam illius pertinet. Curare volens, ne crucieris invitus. Necesse est ut aspera sint tempora. Quare? Ne ametur terrena felicitas. Prorsus oportet - medicinale est - ut turbetur ista vita, ut ametur alia vita. Ecce si tanta pigritia adhuc inhaeretur rebus terrenis, adhuc insanitur in theatris, quid si omnia vanitati arriderent, quid si nusquam percuterentur nugae vestrae? Ecce tot amaritudines miscentur, et adhuc dulcis est mundus. Eia, fratres mei dilectissimi, obsecro vos per Dominum, per crucem eius, per sanguinem eius, per caritatem eius, per humilitatem, per celsitudinem eius obsecro et adiuro, ne ista inaniter audiatis, ne putetis nos in hoc loco vere quasi ad spectaculum stare. Novit ipsius misericordia, sub cuius oculis sic contremiscimus, officio dilectionis nos duci, ut vobis ista dicamus, et eo timore compelli quo nos novimus ipsi Domino rationem de omnibus reddituros 64.