Sermo sancti Augustini habitus ad populum
in die natalicio apostolorum sanctorum Petri et Pauli
1. Sancti diei festivitatem quae nos hodie congregat, valde notam et auribus et mentibus et actibus vestris, eiusdem gratulationis vobiscum participes et vobiscum laeti commemoramus. Petri et Pauli apostolorum natalis illuxit, natalis non qui mundo implicavit, sed qui de mundo liberavit. Per humanam quippe infirmitatem nascitur homo ad aerumnam, per christianam caritatem nascuntur martyres ad coronam. Et hic dies ob eorum meritum festus est nobis propositus ad celebrandi sollemnitatem et ad imitandi sanctitatem, ut recordantes martyrum gloriam amemus in eis quod oderant qui occiderunt, et amantes virtutem honoremus passionem. In virtute meritum comparatum est, in passione merces restituta est [in coronatione]. Unus dies duorum martyrum et duorum apostolorum: quantum Ecclesiae traditione percepimus, non uno die ambo passi sunt, et uno die ambo passi sunt. Hodie prior passus est Petrus, hodie posterior passus est Paulus: aequavit meritum passionem, caritas occurrit ad diem. Hoc egit in eis qui erat in eis, qui in eis patiebatur, qui cum eis patiebatur, qui adiuvabat certantes, qui coronabat vincentes. Sed quia propositum nobis diem sollemnitatis diximus, non inaniter neque ad carnalem celebrandam laetitiam, sed ad spiritalem imitandam coronam - omnes autem coronari volunt, pauci certare -, secundum ordinem passionum, non secundum ordinem lectionum audiamus ex Evangelio meritum Petri, audiamus ex epistula apostolica meritum Pauli.
2. Modo recitatum est Evangelium, modo audivimus: Dominus dixit ad Petrum: " Simon Petre, amas me? ". Respondit: " Amo ", et Dominus: " Pasce oves meas ". Et iterum Dominus: " Simon Petre, amas me? ". Et ille: " Amo, Domine ", et rursus Dominus: " Pasce oves meas ". Interrogat tertio non aliud quam hoc quod bis interrogavit. Ad illum tertio interrogare pertinebat, Petrum tertio respondere iam taedebat. Contristatus est enim Petrus, ait Evangelium, quia eum Dominus tertio interrogavit, et ait: " Domine, tu scis omnia, nosti quia amo te ". Et Dominus: " Pasce oves meas " 1. Docere vult aliquid, qui interrogat quod novit. Quid ergo voluit, tertio interrogans Dominus quod sciebat, docere Petrum? Quid putamus, fratres, nisi ut caritas tolleret infirmitatem, et ut nosset Petrus tertio confitendum esse per amorem, qui ter negaverat per timorem? Meritum Petri, quod pavit oves Dei, numquam esset vero martyrio coronatum, si oves suas pavisset. Non sine causa Dominus ter addidit oves meas, nisi futuri erant qui vellent de martyrio gloriari, cum pascerent oves suas. Anima apostolica, anima catholica, simplex, humilis, subdita Deo, non quaerens gloriam suam, sed illius, ut qui gloriatur in Domino glorietur 2, pastori pascit et in pastore pastor est. Haeretici pascunt oves suas, sed ovibus suis, non propter veritatem, sed propter defensionem characterem dominicum imponunt. Sunt enim multi - quod novimus, nam exemplis plena sunt omnia -, qui timentes perdere res suas aliquorum potentium titulos figunt, ut per hoc factum alius possideat, alius terreat. Quia ergo nomen suum glorificatum per mundum non vident, nomen Christi imposuerunt ovibus suis, atque utinam comparatis et non depraedatis! Unus emit, alii furati sunt. Ille emit, qui a diabolo redemit, qui sanguinem suum pretium dedit: dignum sane pretium, quo emeretur orbis terrarum. Forte amplius datum est quam valebamus, sed emptor amator erat. Possident ergo oves, non iam dicam suas, sed quas volunt suas, servi perditi; furtis suis characterem dominicum imposuerunt. Sed non quiescit verus Dominus; in aliis servis suis edit voces veras ovibus, ut cognoscant pastoris vocem et redeant 3. Ad gregem redeant, secure redeant: recipimus ovem, sed non corrumpimus characterem.
3. Fortassis fratrum nonnulli mirabantur quod, cum sit nobis magnum studium lucrandi et recipiendi ab erroris exitio fratres nostros, per sermones quos anteriores habuimus nihil de haereticis diximus; et perlatum est ad nos illos quoque miseros miserandosque dixisse terrore circumcellionum nobis impositum esse silentium. Est quidem revera quod illi nos <a> praedicatione verbi pacis terrere non cessant; sed, si nos terreant lupi, quid respondebimus ei qui dicit: Pasce oves meas 4? Dentes illi ad laniandum exserunt, nos linguam ad sanandum. Dicimus plane et non tacemus, et eadem dicimus, eadem saepe dicimus: audiant quod audire nolunt, faciant quod facere debent. Nolentibus quidem importuni sumus; sed, si ideo inter volentes diligimur, ut inter nolentes periclitemur, erit nobis fiducia in nomine Christi perseverans ad praedicandum verbum Dei 5, adiuvantibus orationibus vestris. Credimus enim quod, cum auditis de periculis nostris quemadmodum inter furores latrocinantium deversemur, oratis pro nobis: indicat hoc nobis mutua dilectio. Non enim in corda vestra intravimus, sed indicat nobis qui in vobis est, quia et in nobis est. Illud sane admoneo ut, quando pro nobis oratis, hoc oretis, ut Deus tueatur maxime salutem nostram, quae secundum ipsum est salus aeterna. De ista temporali salute faciat quod noverit expedire nobis et Ecclesiae suae. Etenim audivimus ab eodem magistro, pastore et principe et capite pastorum: Ne metuamus eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere 6; audivimus etiam de voce psalmi orationem saluberrimam: Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori 7. Male enim traditur quisque peccatori a desiderio suo; [non] traditi sunt peccatoribus martyres, traditi sunt peccatoribus apostoli quorum hodie natalicia celebramus, sed prior traditus est peccatoribus Dominus martyrum et apostolorum: omnes isti traditi peccatoribus, sed non a desiderio suo. Qui sunt ergo qui peccatoribus traduntur a desiderio suo, nisi qui desiderii cuiuspiam saecularis causa consentiunt persequentibus? Veluti, ut ab hoc exemplo in quo deversamur non recedam, si, cum illi minantur et saeviunt fustibus, gladiis, incendiis, nos desiderio huius vitae sileamus, erimus traditi peccatoribus a desiderio nostro, et vivimus mortui habentes salutem carnis, amittentes animam caritatis. Ut autem bene vivamus, amemus et vos, ne seducamini, et illos, ut lucremur. Minantur: arguamus; saeviunt: oremus; repellunt: doceamus.
4. Audivimus enim et meritum Pauli, ut iam etiam de ipsius meritis ex ordine quem promiseram loquar; discipulo suo dicebat, annuntiaturus ei suam passionem futuram et ei timorem ablaturus exemplo suo: Testificor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est vivos et mortuos, et [per] manifestationem et regnum eius. Constrinxit illum testificatione et subiecit: Praedica verbum, insta opportune importune 8. Hoc audientes et nos pro modulo nostro opportuni sumus vobis, importuni illis. Verbum tamen Dei, praedicationem pacis proferre ac frequentare in Christi nomine non quiescimus, opportune importune. Opportunus est esurienti, qui panem porrigit; importunus est aegroto, qui ad escam cogit: illi cibus porrigitur, illi impingitur; uni est grata, alteri amara refectio, sed utrumque non deserit dilectio. Accipiamus ergo in exemplis merita apostolorum; passiones autem non solum non timeamus, sed etiam, si necesse fuerit, subeamus. Audite quid dicat idem apostolus: Ego enim iam immolor, vel libor 9 - aliqui codices libor habent, aliqui immolor: libari et immolari ad sacrificium pertinet -: passionem suam sacrificium esse noverat Deo. Non illi qui occidebant, sed ille offerebat Patri tale sacrificium sacerdos qui dixerat: Ne timueritis eos qui corpus occidunt 10. Tempus, inquit, meae resolutionis instat 11. Quid ergo, o Paule, in illa resolutione speras? o laboriose pro qua quiete? Tempus, inquit, meae resolutionis instat. Quid egisti? Quid speras? Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi 12. Unde servavit fidem, nisi quia non est territus a persequentibus praedicare verbum Dei opportune importune 13? Quam ergo sceleratum nobis est, ut, cum timemus, fidem non servemus, ei praesertim qui nos docet et amare meliora et timere maiora!
5. Quidquid potest habere dulce ista vita, paradisus non est, caelum non est, regnum Dei non est, societas angelorum non est, consortium illorum civium supernae Hierusalem non est. Sursum cor feratur, terra carne calcetur. Docuit nos Dominus contemnere transitoria, diligere aeterna; docuit nos, curavit nos, et curat, quia dignatur: non enim sanos invenit, sed ad aegros medicus venit. Calix passionis amarus est, sed omnes morbos penitus curat; calix passionis amarus est, sed eum prior medicus bibit, ne bibere dubitaret aegrotus. Bibatur, si ille voluerit: melior enim eius voluntas erga nos est quam nostra; prudentior ille quam nos, sciens magis quid nobis expediat quam ipsi nos, et quid in nobis agatur magis sciens quam nos. Sicut aegrotus et medicus, ille patitur et nescit quid habeat, ille inspicit alienam passionem et de veritate pronuntiat. Interrogat homo alterum quid in se agatur et interiorum suorum ab exteriore desiderat testimonium. Et si hoc potest ars hominis medici, quanto potius potestas Domini! Nam ex hoc ipso hodierno die admoneor huius rei proponere exemplum. Ante passionem Domini et imminente passione Domini, ipse Petrus, cuius diem hodie celebramus, aeger erat et quid in se ageretur nesciebat: infirmitatis suae interiora omnino non noverat. Cum Domino se moriturum praesumpserat 14: plus audebat quam poterat. Praesumpsit aeger futuram passionem, pronuntiat medicus futuram negationem. Quid ergo mirum, si in illa infirmitate sententia medici verior inventa est quam aegroti? Ventum est tamquam ad febris maioris accessionem, et non potuit ille sequi passionem. Ergo bibatur calix iste, si ille eum dederit, qui novit quid det, cui det. Si autem non vult ut bibatur, alio modo sanet, dum tamen sanet. Nos tamen medici manibus securi subdamur, omnino certi nihil eum adhibiturum quod nobis non expedit.
6. Debitum enim, quod exigebat Paulus, tamquam ex merito repetebat. Et quod meritum? Cursum consummavi, bonum agonem certavi, fidem servavi 15. Haec egisti: quid speras? De cetero superest mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illo die iustus iudex 16. Reddet iustus iudex. Cui autem redderet, fecit misericors Pater. Qualem enim Saulum, qui postea Paulus, qualem eum Christus invenit, nonne dilanguidum et periclitantem et insaniae quodam morbo in Iudaeos phreneticum? Nonne ille Saulus est qui interfuit cum lapidaretur Stephanus, qui lapidantibus vestimenta servavit 17, ut in omnium manibus lapidaret? Nonne ille est qui litteris acceptis a principibus sacerdotum ibat qua poterat, alligaturus christianos et ad supplicia perducturus? Nonne, cum iret et minas et caedem anhelaret, sicut legimus, vocatus est, caelesti voce prostratus est 18, verbo revocatus ad verbum? Ut eum ergo Dominus sic vocaret, quae merita eius praecesserant? Non dico quid praecesserat coronandum, sed quid non damnandum. Ecclesiae persecutorem fecit pacis praedicatorem; solvit omnia peccata; posuit eo loco, ut per eum solverentur aliorum. Haec misericordiae dona fuerunt, non debita meritorum. Audi ipsum Paulum, non sane gratiae Dei ingratum, audi haec commemorantem et praedicantem: Qui prius, inquit, fui blasphemus et persecutor et iniuriosus, sed misericordiam consecutus sum 19. Numquid ibi ait: " redditum est mihi "? Si enim diceret: " Qui prius fui blasphemus et persecutor et iniuriosus, sed redditum est mihi ", quid pro istis factis reddendum erat, nisi damnatio? At ille ait: " misericordiam consecutus sum. Non mihi reddita est poena, ut postea redderetur corona ". Ecce, fratres, cui poena debebatur, corona debetur. Prius fui, inquit, blasphemus et persecutor et iniuriosus. Vides meritum: poena debebatur. Ergo poena non redditur, misericordiam pro poena consequitur. Accepta vero misericordia, non ingratus bonum agonem certat, cursum consummat, fidem servat 20. Peccatorum remissorem fecit sibi debitorem. Superest mihi, inquit, corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illo die iustus iudex 21. Non ait: " dat ", sed: reddet; si reddet, debebat. Prorsus audeo dicere: si reddet, debebat. Et numquid mutuum acceperat, ut deberet? Debet coronam, reddit coronam, non factus debitor ex mutuo nostro, sed ex promisso suo. Neque enim, cum eius merita coronabat, non dona sua coronabat.
7. Propterea ergo, fratres carissimi, propterea Deus debitor, quia promissor. Proinde si quis nobis promittat aliquid, quando eum convenimus, ut det, utimur hoc verbo: " Redde quod mihi promisisti ". Debitorem exigimus, cum dicimus: " Redde ", sed tamen benevolentiam confitemur, cum dicimus: " Redde quod promisisti ", non " quod accepisti ". Promisit ergo et nobis omnibus et universo mundo, promisit quaedam, et ea ipsa quaedam magna sunt. Ut multa non dicam, promisit Christum, passionem Christi, sanguinem Christi pro nobis, promisit per prophetas suos, promisit per libros suos, promisit Ecclesiam toto orbe diffusam, promisit victorias martyribus, promisit Ecclesiae confractiones idolorum, promisit in fine iudicium et vitam aeternam. Ut non multa commemorem - ceterum difficile est omnia eius promissa enumerare -, haec interim quae dixi consideremus. Promisit Christum: Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabitis nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum nobiscum Deus 22, et cetera quae nostis <et> commemorare longum est. Promisit de passione eius, de resurrectione, de glorificatione: haec facta sunt. Promisit martyres pro nomine eius futuros fortes in passionibus, victores in perseverantia. Saevit mundus, saevire promissus est, non ut semen conculcaretur, sed ut seges seminaretur; fusus est ubique martyrum sanguis; mundum implevit messis Ecclesiae: facta sunt haec. Ipsa Ecclesia regnatura promittebatur in Scripturis, in re nondum exhibebatur. Praedicabant eam apostoli, ubique seminabant; nondum venerat quod dictum est: Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes reges servient ei 23, nondum venerat, sed in cautione tenebatur. Ita enim voluit Deus infirmitatem humanam de sua promissione esse securam, ut non solum diceret, sed etiam scriberet. Credentibus dixit, dubitantibus cavit; et omnia tenebantur in quodam chirographo, in sancta Scriptura, nondum in experimento redditionis. Crediderunt et reges; erat enim in chirographo Dei: Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi. Iam ut omnes etiam gentes serviant, dilatata est Ecclesia. Habes et illud in chirographo: Et in idolis nationum erit respectus 24; habes in chirographo: Domine Deus, refugium meum, ad te gentes venient ab extremo terrae et dicent: Vere mendacia coluerunt patres nostri simulacra, quae eis non profuerunt 25. Non quidem simulacra, sed propter simulacra daemones et homines saevierunt, martyres occiderunt, de se triumphare fecerunt: redditur Babyloniae quod fecit.
8. Quaedam enim civitas impia describitur per omnes terras tamquam consensio impietatis humanae, et haec Babylonia in Scripturis mystice nominatur. Rursus quaedam civitas peregrina in hac terra per omnes gentes in consensione pietatis, et haec Hierusalem nominatur. Modo ambae civitates permixtae sunt, in fine separabuntur. Et alloquitur ambas multis locis Scriptura divina, et quodam loco ait ad Hierusalem: Retribuite illi quae fecit duplum, retribuite ei 26, ut Hierusalem retribueret Babyloniae duplum. Quid est hoc duplum? quomodo accipimus duplum retribui Babyloniae civitati? Illa pro idolis suis occidebat christianos, sed Christum, sed Deum nostrum occidere non poterat. Carnem christianorum vastabat, spiritum non laedebat, Deum nostrum non attingebat. Redditur ei duplum, in hominibus et in diis suis. Illi enim homines occidebant, Deum nostrum occidere non poterant. Nunc vero in Hierusalem homines, interfecta perfidia, recipiuntur; simulacra franguntur. Quaerunt homines suos et non inveniunt 27: ex paganis enim christiani fiunt. Qui non est quod erat, occisus est. Sicut Paulus, qui primo Saulus, etsi vivit praedicator, sed occisus est persecutor. Quaerebant antea ubi se absconderent christiani paganis saevientibus, quaerunt modo pagani ubi abscondant deos suos. Et quando franguntur, defensores eorum adhuc nolunt tacere, sed tamen in parte murmurant, quasi vero, si aliquando audeant, aliquid faciunt nisi quod promiserit qui nos habet, aut vero, quando fecerunt, sua potestate fecerunt? Ecce apprehensi sunt christiani, confessi sunt Christum, et occisi sunt. Confiteatur aliquis Mercurium, iuret in Mercurio; quando unum vel birratum stationarium viderit, " Non feci, non interfui, non sacrificavi; ubi me vidisti? " Illi autem sancti Dei servi: " Fuisti in congregatione christianorum? " " Fui ". Legimus confessiones martyrum, exsultamus in laetitia exemplorum. Facta sunt haec, reddita a Domino quia promissa. Tenebantur prius in Scriptura, iam etiam exhibita sunt. Et haec quae dixi de idolis exhibita sunt et exhibentur. Et Ecclesia, toto orbe diffusa, iam paene omnes gentes tenuit, et quas non tenet, tenebit; crescit in dies, augetur ubique in nomine Christi populus christianus.
9. Pauci in christianis bene viventes, multi in christianis male viventes. Sed hi pauci in comparatione paleae suae pauci sunt; in comparatione, inquam, paleae suae pauci sunt. Ventilabitur haec area, erit ingens acervus palearum, sed apparebit etiam lucida massa sanctorum. Palea in ignem ibit, triticum in horreum 28, sed tamen nunc ubique utrumque. Unde hoc? Qui seminaverunt, fratres, quorum memoriam celebramus hodie, per hos exhibuit [ei] Deus, quod illis promisit, et per illos, quod nobis promisit. Quid illis promisit? De cetero superest mihi corona iustitiae, quam reddet Dominus in illo die iustus iudex 29. Quid nobis promisit? In semine tuo benedicentur omnes gentes 30. Quomodo per hos factum est? In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 31. Quid contra ista haeretici recitabunt? Puto quia et ipsi hodie celebrant natalem apostolorum; affectant quidem istum diem celebrare, sed non audent istum psalmum cantare.