SERMO 293/A augm.

Sermo sancti Augustini
de nativitatis die sancti Iohannis baptistae
et de voce et verbo

Augustinus sermonem dicit Dei voluntati obsequendo.

1. Quoniam voluit Dominus hodierno die reddere caritati vestrae vocem et praesentiam nostram - et hoc fecit ipse non secundum dispositionem nostram, sed secundum voluntatem suam -, agimus ei gratias vobiscum et reddimus vobis sermonis obsequium, quod est ministerium nostrum, in quo nos servire vobis et oportet et decet. Vestrum est autem, carissimi, dispensationem qualiumcumque servorum Dei accipere cum caritate et illi gratias agere nobiscum, qui nobis donavit hunc diem simul agere vobiscum.

Dei dona Iohanni baptistae collata recensentur.

2. Unde ergo loquamur hodie, nisi de illo cuius natalis est hodie? Iohannes ergo sanctus natus de sterili, praecursor Domini nati de virgine, factus est Domini sui salutator ex utero, annuntiator post uterum. Sterilis quae pareret non erat, virgo unde pareret non erat: genuit sterilis praeconem, virgo iudicem. Sed multos praecones Dominus ipse Iesus Christus ex utero virginis venturus ad homines praemisit ante se. Omnes prophetae ab ipso praemissi sunt, sed ipse in illis loquebatur, qui venit post illos; erat autem ante illos. Cum ergo multos praecones ante se miserit Dominus, quid tantum iste meruit, quid excellentiae amplius habuit, cuius natalis nobis hodie commendatur? Nam neque hoc sine signo cuiusdam magnitudinis est, ut non lateat dies natalis eius, sicut non latet dies natalis Domini eius. Alii prophetae quando nati fuerint ignoramus; de Iohanne nescire non licuit. Etiam hoc magnum ipsius, quia ceteri praenuntiaverunt Dominum et videre desideraverunt et non viderunt, et si viderunt in spiritu, futurum viderunt; praesentem autem non hic fuerunt ut viderent. Dicit autem Dominus ipse de illis ad discipulos suos, quia multi prophetae et iusti voluerunt videre quae videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt 1. Numquid non ipse illos mittebat? Sed erat in omnibus desiderium, si fieri posset, videre hic in carne Christum. Sed quia praecesserunt moriendo, sicut praecesserunt nascendo, non hic eos Christus invenit, sed tamen eos in aeternam vitam Christus redemit. Et ut noveritis quale circa omnes desiderium hic erat videre Christum, recordamini senem illum Simeonem, cui non pro parvo bono nuntiavit Spiritus Dei, quod non esset exiturus de hoc saeculo, nisi vidisset Christum 2. Natus est Christus: cognovit illum infantem in manibus matris, accepit, tenuit in manibus, cuius divinitate ipse portabatur; et tenens in manibus infantem Verbum, benedixit Deum dicens: Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum 3. Prophetae ergo alii non hic viderunt: Simeon infantem vidit; Iohannes conceptum agnovit et salutavit, iuvenem annuntiavit et vidit. Excellentior ergo iste omnibus ceteris.

Christus maior Iohanne.

3. Audi de illo et testimonium Domini: se illi praetulit, neminem alium. Valde magnus erat, cui qui praeferretur praeter Christum non erat. Proinde ipse Dominus ita dicit: In natis mulierum nemo exsurrexit maior Iohanne baptista. Et ut se illi praeponeret: Qui autem minor est, in regno caelorum, ait, maior est illo 4. Se dixit minorem et maiorem: minorem nascendo, maiorem dominando. Post illum enim natus est Dominus, sed in carne, sed de virgine; ante illum autem in principio erat Verbum 5. Magna res: Iohannes post Christum. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 6. Quare ergo venit Iohannes? Ostendere viam humilitatis, ut praesumptio hominis minueretur, gloria Dei augeretur. Venit ergo Iohannes magnus commendans magnum, venit Iohannes mensura hominis 7. Quid est mensura hominis? Plus quam Iohannes nullus homo esse poterat; quidquid Iohanne plus erat, iam plus quam homo erat. Si enim mensura magnitudinis humanae in Iohanne fuerat terminata, non inveniebas iam hominem maiorem, et tamen invenisti maiorem: confitere Deum, quem perfecto homine potuisti invenire maiorem. Iohannes homo et Christus homo, sed Iohannes solum homo, Christus Deus et homo. Secundum quod Deus, ipse fecit Iohannem; secundum quod homo, natus est post Iohannem.

De humilitate praecursoris.

4. Sed tamen ille praecursor Domini sui, Dei et hominis, quantum se humiliat videte. Quo nemo exsurrexit maior inter natos mulierum 8, interrogatur utrum ipse esset Christus 9. Tam magnus erat, ut possent falli homines. Dubitatum est de illo utrum ipse esset Christus; et ita dubitatum est, ut interrogaretur. Iam si esset filius superbiae, non doctor humilitatis, non opponeret se hominibus errantibus et non ageret ut id putarent, sed iam quod putabant acciperet. Forte nimium illi erat velle persuadere hominibus quod ipse esset Christus? Si conaretur persuadere et non crederetur, remansisset abiectus et deiectus, et inter homines contemptus et apud Deum damnatus. Sed non illi opus erat persuadere hominibus, iam videbat eos hoc putare: acciperet errorem illorum et augeret honorem suum. Sed absit hoc a fideli amico sponsi, ut se pro illo ab sponsa diligi vellet. Confessus est se non esse quod non erat, ne perderet quod erat. Non erat enim ille sponsus Iohannes. Nam, cum interrogaretur, hoc ait: Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi 10. Ego quidem baptizo vos in aqua in paenitentia: qui autem venit post me, maior me est. Quantum maior? Cuius non sum dignus corrigiam calciamenti solvere 11. Videte quantum minor esset, si dignus esset; quantum se humiliaret, si hoc diceret: " Maior me est, cuius ego dignus sum corrigiam calciamenti solvere "; dignum enim se curvari ad pedes eius dixerat. Nunc autem quam altum commendavit, quando et ipsis pedibus, immo et calciamentis eius indignum se dixit! Venit ergo docere superbos humilitatem, annuntiare viam paenitentiae.

Christus Dei Verbum.

5. Venit vox ante verbum. Quomodo vox ante verbum? De Christo quid dicitur? In principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum; hoc erat in principio apud Deum 12. Sed ut veniret ad nos Verbum, Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis 13. Ergo quia Christus Verbum, audivimus; quia vox Iohannes, audiamus. Dum diceretur illi: Tu quis es? 14, respondit: Ego sum vox clamantis in eremo 15. Paululum ergo, carissimi, paululum, quantum dat Dominus, de voce et verbo tractemus. Christus Verbum est, verbum quod non sonat et transit; nam quod sonat et transit vox est, non verbum. Verbum ergo Dei, per quod facta sunt omnia 16, Dominus noster Iesus Christus est; vox clamantis in eremo 17 Iohannes est. Quid est prius? vox an verbum? Videamus quid est verbum et quid est vox, et ibi videbimus quid sit prius.

De verbo hominis et de Verbo Dei.

6. Quid putatis esse verbum, fratres? Omittamus illud Verbum Dei; de verbis nostris aliquantum loquamur, si possumus de imis ad summa capere gradus aliquos similitudinis. Verbum Dei, per quod facta sunt omnia 18, quis comprehendit? quis dignus qui vel cogitare possit, nedum eloqui? Paululum ergo illius maiestatem, ineffabilem aeternitatem et cum Patre coaeternitatem seponamus; credamus quod non videmus, ut credendo videre mereamur. Ecce de verbo isto tractemus, quasi de re quae cottidie versatur vel in cordibus vel in auribus vel in oribus nostris. Quid est verbum? Numquid iam putamus hoc esse verbum quod sonat ad aures tuas? Verbum illud est quod vis dicere. Concepisti aliquid corde ut dicas: ipsa conceptio iam verbum factum est in corde tuo, sed hoc verbum, id est quod vis dicere, conceptionem in corde tuo factam, illud quod suscepisti eloqui, iam nosti, et apud te dictum est. Adsit illud Verbum quod est Filius Dei, ut possim quod dignatus est ipse dare concipiendum cordi nostro edere ad aures vestras, ut dignum est. Sed si forte impar et invalidus pro rei magnitudine succubuero et non sicuti dignum est elocutus fuero, habetis quo vos a me convertatis: ille ipse Filius Dei, Verbum Dei, praesit cordibus vestris ac impleat ibi loquendo vobiscum intus, quod ego in auribus vestris, sicut homo, implere nequivero. Tamen conatum meum intentione adiuvate et obsecratione pro me, ut possim dicere, et pro vobis, ut mereamini audire.

Unicum verbum multis vocibus exprimitur.

7. Verbum ergo esse ut diximus quod corde conceperis ut dicas, res ipsa quam vis dicere, corde concepta ut dicatur, verbum vocetur. Cum ergo conceperis rem quam vis dicere, et factum fuerit verbum in corde tuo res ipsa, cogitatio ipsa, attendes cui loquaris et cui eam dicere velis; et si videris hominem graecum, graecam vocem quaeris, in qua evoces verbum; si videris latinum, latinam vocem quaeris, in qua proferas verbum; si videris hebraeum, hebraeam vocem; si videris punicum, punicam vocem, si nosti linguas istas. Si autem non nosti, cum videris eum ante te stare, qui ipsam linguam quam non nosti solam novit, non deficis in verbo, deficis in voce. Verbum ergo illud quod conceperas in corde tuo antecedebat omnes voces et ante omnes voces erat, ante graecam, ante latinam, ante hebraeam, ante punicam, et quidquid linguarum et quidquid vocum est per orbem terrarum antecedebat illa conceptio, et portabatur a parturiente anima fetus animae, et quomodo proferretur, quaerebatur, quoniam non posset proferri ad alium quod iam habebatur in corde, nisi per aliquam vocem. Illa autem vox, nisi distincta esset, unde posset agnosci? Distinguenda autem erat vox diversitate linguarum, ut graeca loquaris graeco, hebraea hebraeo, punica punico. Illud autem verbum quod ante omnes voces conceperas nec latinum erat nec graecum nec punicum nec tale aliquid. Vide ergo magnum mysterium. Proinde si sileres omnino, numquid ideo verbum in corde tuo non viveret et, si non esset cui loquereris, apud te pateret quod corde conceperas? Pateret autem sine aliqua linguae distantia in simplici scientia.

Deus humanis verbis supereminet

8. Exempli gratia loquamur aliquid, quo fiat planius. Deus res quaedam est super omnia quae fecit, si tamen res dicenda est; ergo aliquid est Deus supereminens omnibus quae fecit, ex quo et in quo et per quem sunt universa 19. Numquid totum hoc quod dixi, quod est Deus, duae syllabae sunt, et omnis illa tanta potentia duabus istis syllabis terminatur? Erat autem Deus et antequam hoc ego corde conciperem. Quomodo possum hoc ipsum ut dicerem " Deus "? Quod autem latine " Deus " dicitur, quod dicitur graece " theos ", quod dicitur punice " ylim " - tres linguas dixi -, quod corde concepi nihil illarum linguarum erat; sed cum vellem proferre quod corde conceperam de Deo, si punicum inveni, " ilim " dixi; si latinum inveni, " Deus " dixi; si graecum inveni, " theos " dixi; antequam invenirem aliquem illorum, illud quod erat in corde meo nec graecum nec punicum nec latinum erat. Illud ergo quod concepi proferendum verbum erat, illud quod adhibui proferendum vox erat.

Verbum in loquente praecedit vocem, in audiente eam sequitur.

9. Disputavimus de voce et verbo: verbum ante omnes linguas, vox in aliqua lingua. Quid est ergo prius? verbum an vox? Apud me verbum prius. Nisi enim corde verbum conciperem, vocem qua verbum proferrem non adhiberem. Conceptum est ergo verbum ante vocem, et adhibuit sibi quasi vehiculum vocem, per quod veniret ad te, non in quo esset in me. Ego enim scio quod dicturus sum, etsi non dicam. Ecce antequam dicam, non adhibui vocem, et apud me est verbum. Ut autem indicem illud tibi, adhibeo vocem, ut, tu cum audieris vocem, sit etiam in te verbum. Ergo apud me, ut doceam, verbum praecedit, et vox sequitur. Apud te autem, ut discas, vox praecedit, et verbum sequitur. Attendite diligenter et intellegite, adiuvante Domino. Nam scio me de rebus abditis et in secreto mysteriorum locatis loqui, sed loquor qualiscumque, fidelibus christianis fide praevenientibus, quod dicturus sum. Apud me ergo praecessit verbum, et verbo praecedenti vox adhibita est. Apud te praecessit vox mea, et tunc intellexisti verbum quod erat in corde meo.

Christus Dei Verbum, Iohannes vox.

10. Si ergo Christus Verbum, vox Iohannes, Verbum Christus praecessit apud Deum; ad nos autem praecessit vox, ut veniret ad nos Verbum. Erat ergo Verbum apud Deum 20, et nondum erat vox Iohannes. Numquid enim, antequam vox esset Iohannes, non erat Verbum apud Deum? Erat ibi, sed ut diceretur nobis Verbum, assumptus est Iohannes tamquam vox. Et ut veniret ad nos Verbum, praecessit vox. Ideo et Christus ante Iohannem erat in aeternum; et tamen nasci prior non debuit, nisi Iohannes, ut vox ad nos praecederet Verbum. Benedictus est Dominus Deus noster, quia dixi ut potui, et intellexistis quod potuistis. Augeat et multiplicet intellectum vestrum, et clareat vobis Verbum quod praemisit vocem.

Baptismus Iohannis transitorius fuit.

11. Sed videte, fratres mei: vox sonat et transit, verbum manet. Videte quod dico. Ecce quod dixi " Deus "; prius concepi corde quod dicerem, deinde sonuerunt duae istae syllabae et transierunt. Numquid cum istis transit quod corde concepi? Rursus cum dixi " Deus ", factum est in corde tuo ut cogitares Deum; et in corde meo praecessit ut dicerem, et in corde tuo facta est cogitatio Dei, cum audisti istas duas syllabas. Duae istae syllabae impleverunt ministerium suum et transierunt; tamen illud quod corde conceperam non transiit: erat in me et post duas istas syllabas dictas mansit in me; et quod cogitationis factum est in corde tuo, cum aurem tuam duae istae syllabae tetigerunt, mansit in corde tuo et postquam illae transierunt. Ergo, fratres, erat ministerium hominis Iohannis tamquam vox transiturum. Merito accepit et baptismum, sed transitorius fuit baptismus Iohannis et dictus est baptismus Iohannis 21. Baptismus Christi et baptismus Iohannis, sed baptismus Iohannis tamquam vocis transitorius, baptismus Christi manens et in aeternum manens, sicut manet verbum 22.

Illum oportet crescere, me autem minui.

12. Et quantum proficimus in Deo, tanto magis minuuntur voces, crescit in nobis verbum. Voces autem ut quid habemus, nisi ut aliquid intellegamus? Si plenitudo intellectus esset in nobis 23, vocibus non opus esset. Si cogitationes nostras videre possemus, numquid opus erat lingua, ut nobiscum invicem loqueremur? Erit ergo tempus quando videbimus Verbum, sicut videtur ab angelis, et vocibus tuis opus non erit. Non enim tunc evangelizandum est, quando ipsum Verbum videbimus. Omnia temporalia transibunt, quia vox de carne est, de feno est; claritas autem carnis ut flos feni: fenum aruit, flos decidit, verbum autem Domini manet in aeternum 24. Quia ergo, quantum proficimus ad intellegentiam, tanto minus opus erit vocibus per quas perducimur ad intellegentiam, ideo dixit et ipse Iohannes: Illum oportet crescere, me autem minui 25. Crescente verbo, minuitur vox. Quid est crescente verbo? Non enim ipsum Verbum crescit, sed nos in illo crescimus, nos in illo proficimus, nos in illo augemur, ut iam voces necessarias non habeamus. Hoc et per nativitates ipsas verbi et vocis apparuit. Natum est Verbum die octava kalendas ianuarias, unde incipit augeri dies; nata est vox ante Verbum Dei, quando incipit minui dies. Illum oportet crescere, me autem minui. Et ipsae passiones hoc ostenderunt: minutus Iohannes percussus capite, crevit Christus erectus in cruce.

De discipulis baptismate Iohannis baptizatis (Act 19, 1-7).

13. Itaque celebremus natalem vocis in honore Verbi, neque intendamus aut decipiamur argutiis vanorum hominum, non intellegentium quae loquantur. Quia enim habuit baptismum Iohannes, et invenitur in Actibus apostolorum baptizatos esse eos qui habebant solum baptismum Iohannis - inventi sunt enim quidam discipuli habentes baptismum Iohannis et iussi sunt a Paulo apostolo baptizari 26, quia solum baptismum transitorium habebant, quia baptismum vocis habebant, nondum Verbi; nam modo quaeris baptismum Iohannis et non invenis: vox enim sonuit et transiit, baptismus autem Christi manet hodie -, quia ergo ipsius mysterii causa iussit Paulus apostolus baptizari eos qui habebant baptismum Iohannis, hinc voluerunt argumentum ducere haeretici ad rebaptizationem, quorum errorem dolemus et de quorum liberatione gaudemus. Aliquid ergo hinc respondeamus breviter.

De baptismo Iohannis et de indignis ministris baptizantibus.

14. Ideo putas debere rebaptizari hominem qui accepit baptismum Christi, quia iussit apostolus Paulus baptizari homines qui habebant baptismum Iohannis, et sic argumentaris: " Si post Iohannem baptistam, de quo Dominus dixit: In natis mulierum non exsurrexit maior Iohanne baptista 27, si post illum baptizaverunt apostoli, quanto magis debet post haereticos baptizari! " Respondeo: Iniuriam putas fieri Iohanni baptistae, quia post illum baptizatum est, si post haereticos non baptizatur. Et ego doleo iniuriam ipsam, sed sic tibi replico: Si post Iohannem baptizatum est, post Optatum non debuit baptizari? Quid hic mihi loqueris? Quis erat Iohannes? " In natis mulierum nemo exsurget maior Iohanne baptista ". Est apud te aliquis presbyter vel ebriosus - nolo dicere " fenerator ", nolo dicere " adulter " -, interim quod abundat et quod publice fit, vel ebriosus presbyter est apud te. " Age ". Quare non post illum rebaptizas? Si baptizas post Iohannem qui vinum non bibit 28, post ebriosum non debes baptizare? Hic certe turbatur et non habet quid dicat. Quid ergo? A me audi.

Haereticorum baptisma non iterandum.

15. Et Paulus iubet baptizari eos qui habebant baptismum Iohannis et non habebant Christi 29. Post ebriosum autem quare non baptizas? Quia baptismum non dedit, nisi Christi. Christi enim baptismus est: det illum sobrius, det illum ebriosus, Christi est, nec sobrii nec ebriosi est. Baptismum istum dedit Petrus: Christi est; dedit Iudas: Christi est. Non enim quia Petrus dedit, Petri baptismus est. Quare? Sicut ille dictus est baptismus Iohannis, non sic dictus est in eis quos baptizavit Petrus, in eis quos baptizavit Paulus, in eis quos baptizavit Iohannes evangelista, in eis quos baptizavit Iudas, non dictus est baptismus Petri, baptismus Pauli, baptismus Iudae; sed in eis quos baptizavit Petrus, in eis quos baptizavit Paulus, Iohannes, Iudas, baptismus Christi est. Discipuli autem Iohannis quos baptizaverunt, Iohannis erat, quia Iohannes acceperat hanc dispensationem et praeministrationem: vox ante verbum. Non vis ergo tu baptizare post ebriosum, nec ego post haereticum.

De Christi baptismo ab indignis ministris collato.

16. Et si forte putas quia haereticus non intrat in regnum caelorum, ebriosus intrat, apostolus Paulus manifestavit dicens: Manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comissationes <et> his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt 30. Ibi posuit haereses, ubi ebriosos, et conclusit: Qui talia agunt regnum Dei non possidebunt. Constitue mihi haereticum et ebriosum: si perseveraverit in haeresi, non intrat in regnum caelorum; sic et ebriosus, si perseveraverit in ebrietate, non intrat in regnum caelorum. Doce me. Ambo cuius baptismum dant? Ambo extra regnum caelorum sunt, sed rem regni caelorum dant. Praeco pronuntiat sententiam, sed non liberat innocentiam. Iudex liberat, qui mandavit praeconi quod dicat. Aliquando sceleratus est praeco, et liberatur per illum innocens. Praeco sceleratus dicit: " Dimitti iussi ", et per sceleratum liberatur innocens. Quare? Quia vox praeconis sententia iudicis est. Baptizat autem ebriosus: ministerium est; baptizavit haereticus: ministerium est. Donum baptismi donum omnipotentis Dei est. Plane si in Donati nomine baptizavit, oportet ut iterum baptizetur. Si autem agnosco ibi baptismum Christi, si verba Evangelii agnosco 31, si formam et characterem regis mei agnosco, etsi desertor eras et per characterem convinci et mori poteras, veni ad castra cum charactere Domini: indulgentiam potes mereri, character tibi non potest immutari.