Augustinus in explanatione Symboli
[1] Plane etiam credere ad nosse pertinet.
[2] Non quicquid novimus credimus, sed quicquid recte credimus novimus.
[3] Novimus videndo, novimus credendo.
[4] Nam si mecum civis loquitur et in hoc mihi conregionalis et provincialis contradicit, ut me quasi nescientem exagitet quia non vidi, quaero ab illo unde sciat esse Alexandriam quam non vidit, esse tot civitates in quibus nunquam fuit, quas tamen ita novit esse ut etiam securus iuret si fuerit provocatus.
[5] Ecce ego refero interrogationem: Unde nosti esse Alexandriam? Dicturus est: Credidi. Respondebo: Quibus credidisti? Quid aliud dicturus est nisi se hominibus credidisse? Tu ergo de Alexandria credidisti videntibus, ego de Deo prophetantibus. Si verum cogites, si testimoniorum momenta perpendes, magis ego idoneis credidi quam tu. Nam de Alexandria eis credidisti qui cum ibi essent praesentem sibi eam videre potuerunt, ego eis credidi qui illa quae modo aguntur antequam essent futura dixerunt.