IN ASSUMPTIONE EPISCOPI
1. Vos quidem, fratres, consolatorem quaeritis: sed etiam nos consolandi sumus; et consolatio nostra nullus hominum est, sed qui facit hominem; quoniam qui fecit reficit, et recreat qui creavit. Non possumus per infirmitatem nisi contristari; sed per spem debemus consolari. Omnes bonos diutius nobiscum vivere volumus, et in hac asperrima vita deseri a comitibus nolumus; sed praevenientes nos qui bene vixerunt, hortantur exemplo suo, ut sive diu hic vivamus, sive cito hinc eamus, sic vivamus, ut ad ipsos veniamus. Quia idipsum hic diu vivere, nihil est aliud, quam diu molestias sustinere. Cum Deo autem vivere et apud Deum, sine ulla molestia est vivere, et sine ullo timore ne pereat felicitas, quae non habet finem. Nec debemus arbitrari episcopum vestrum, fratrem nostrum, cito hinc isse, et parum vixisse. Recte enim ibi non parum vivitur, ubi cum multum dicitur, non finitur. Nam hic etiam quod multum est, cum finitum fuerit, pro nihilo deputabitur. Nec tamen parum hic vixit, si eius opera cogitemus, non annos numeremus. Quanti alii fortasse quod per multos annos non dimidiarunt, ille paucis annis implevit? Nihil ergo aliud erat, hic eum velle tenere, nisi eius felicitati invidere.
2. In hoc enim habemus tristitiam de homine sicut homines. Quid ergo faciemus, ut non simus homines? Homines ergo de hominis abscessu humaniter contristamur: sed quomodo audivimus lectionem divinam, quod consummatus in brevi replevit tempora longa 1? Ergo illic tempora computemus, sicut computatur dies. Quidquid ergo vobiscum egit hortando, loquendo, se ipsum proponendo ad imitandum, ad Deum laudandum et colendum, tenete; et Memoria ipsius ornatissima vos eritis. Non enim hoc illi magnum est, recondi tumulis marmoratis; sed condi in cordibus vestris. Vivat sepultus in vivis sepulcris. Sepultura enim eius memoria vestra est. Apud Deum vivit, ut felix sit; apud vos vivat, ut felices sitis. Exhortari vos ad fidelem prudentiam multis verbis fortasse possemus, nisi et nos dolore humano vix loqui sineremur. Proinde quia donavit nobis Deus, ut morienti ad tempus praesentes essemus; quoniam donavit nobis, ut funus eius deduceremus: deductio quae debetur caritati, nihil addit felicitati: donavit etiam, ut sanctitatem vestram videremus, vosque alloqueremur, ut pro modulo nostro consolandi vos consolaremur: quidquid nos dolor dicere non permittit, cogitando supplete; et noster animus in recordatione tanti viri, etsi habet humanum maerorem, non habet infidelem desperationem.