SERMO 393

 

DE PAENITENTIBUS

 

Non vere paenitens est qui vitam non mutat.

1. Paenitentes, paenitentes, paenitentes (si tamen estis paenitentes, et non estis irridentes), mutate vitam, reconciliamini Deo. Et vos enim cum catena pascitis. Qua, inquis, catena? Quae ligaveritis in terra, erunt ligata et in caelo 1. Audis ligaturam, et Deo putas facere imposturam? Paenitentiam agis, genu figis, et rides, et subsannas patientiam Dei? Si paenitens es, paeniteat te: si non paenitet, paenitens non es. Si ergo paenitet, cur facis quod male fecisti? Si fecisse paenitet, noli facere. Si adhuc facis, certe non es paenitens. Equidem, carissimi, aegrotant homines, mittunt ad ecclesiam, vel portantur ad ecclesiam, et baptizantur, et renovantur, et felices hinc erunt. Sed non ipsa est causa paenitentiae. Qui nondum accepit Baptismum, nondum violavit Sacramentum: qui autem violavit Sacramentum male et perdite vivendo, et ideo remotus est ab altari, ne iudicium sibi manducet et bibat; mutet vitam, corrigat se, et reconcilietur, cum vivit, dum sanus est. Exspectat etiam ipse tunc reconciliari, quando incipit mori? Experti sumus multos exspirasse, exspectantes reconciliari. Deinde etiam dico in conspectu Dei, timori vestro, timorem meum. Qui autem non timet, timentem me contemnit, sed malo suo. Audi ergo. Certus sum quia homo baptizatus, si vitam, non audeo dicere sine peccato, quis enim sine peccato? sed vitam sine crimine duxerit, et talia peccata habuerit, quae quotidie dimittuntur in oratione dicenti: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 2; quando diem finierit, vitam non finit, sed transit de vita in vitam, de laboriosa ad quietam, de misera ad beatam: sive iste voluntate sua currat ad Baptismum, sive in periculo constitutus baptizetur, et exeat de hac vita, ad Dominum vadit, ad requiem vadit. Baptizatus autem desertor et violator tanti Sacramenti, si agat paenitentiam ex toto corde, si agat paenitentiam ubi Deus videt, qui vidit cor David, quando increpatus a propheta, et graviter increpatus, post comminationes Dei terribiles exclamavit, dicens: Peccavi; et mox audivit: Dominus abstulit peccatum tuum 3. Tantum valent tres syllabae. Tres syllabae sunt: Peccavi; sed in his tribus syllabis, flamma sacrificii cordis ascendit in caelum. Ergo qui egerit veraciter paenitentiam, et solutus fuerit a ligamento quo erat constrictus et a Christi corpore separatus, et bene post paenitentiam vixerit, sicut ante paenitentiam vivere debuit, post reconciliationem quandocumque defunctus fuerit, ad Deum vadit, ad requiem vadit, regno Dei non privabitur, a populo diaboli separabitur. Si quis autem positus in ultima necessitate aegritudinis suae, voluerit accipere paenitentiam, et accipit, et mox reconciliatur, et hinc vadit; fateor vobis, non illi negamus quod petit, sed non praesumimus quia bene hinc exit. Non praesumo: non vos fallo, non praesumo. Fidelis bene vivens, securus hinc exit. Baptizatus ad horam, securus hinc exit. Agens paenitentiam, et reconciliatus cum sanus est, et postea bene vivens, securus hinc exit. Agens paenitentiam ad ultimum et reconciliatus, si securus hinc exit, ego non sum securus. Unde securus sum, securus sum, et do securitatem: unde non sum securus, paenitentiam dare possum, securitatem dare non possum. (Sed dicat aliquis: Bone sacerdos, tu nescire et nullam securitatem nobis dare posse dicis, si ille salvatur, et Christum adire meretur, cui morienti paenitentia datur, qui dum vixit, dum sanus fuit, impaenitens fuit; instrue ergo nos, rogo, quomodo bene vivere post paenitentiam debeamus. Dico: abstinete vos ab ebrietate, a concupiscentia, a furto, et maliloquio, ab immoderato risu, a verbo otioso, unde reddituri sunt homines rationem in die iudicii. Ecce quam levia dixi. Omnia tamen gravia et pestifera. Et aliud dico: non solum post paenitentiam, ab istis vitiis se homo servare debet, sed et ante paenitentiam, dum sanus est; quia si ad ultimum vitae steterit, nescit si ipsam paenitentiam accipere ac Deo et sacerdoti peccata sua confiteri poterit. Ecce quare dixi, quia et ante paenitentiam bene vivendum est, et post paenitentiam melius). Quod dico attendite: debeo illud planius exponere, ne me aliquis male intellegat. Numquid dico: Damnabitur? Non dico. Sed nec dico etiam: Liberabitur. Et quid dicis mihi? Nescio: non praesumo, non promitto; nescio. Vis te de dubio liberare? vis quod incertum est evadere? Age paenitentiam, dum sanus es. Si enim agis veram paenitentiam, dum sanus es, et invenerit te novissimus dies, curre ut reconcilieris; si sic agis, securus es. Quare securus es? Quia egisti paenitentiam eo tempore, quo et peccare potuisti. Si autem tunc vis agere paenitentiam ipsam, quando iam peccare non potes; peccata te dimiserunt, non tu illa. Sed unde scis, inquis, ne forte Deus dimittat mihi? Verum dicis. Unde, nescio. Illud scio, hoc nescio. Nam ideo tibi do paenitentiam, quia nescio. Nam si scirem tibi nihil prodesse, non tibi darem. Item si scirem tibi prodesse, non te admonerem, non te terrerem. Duae res sunt: aut ignoscitur tibi, aut non ignoscitur: quid horum tibi futurum sit, nescio. Ergo dimitte incertum, tene certum.