SERMO 391

 

AD IUVENES

 

Nulla aetas a temptationibus vacat, ne puerilis quidem.

1. Ad vos mihi sermo est, o iuvenes, flos aetatis, periculum mentis. Tempus quidem omne, atque omnis aetas, qua corruptibilis caro illa portatur, vacare a tentationibus non potest. Et tamdiu quisque bonus in agone luctatur, ne ab adversario superetur, in periculis agit, quamdiu cum illo, sicut in arenoso quodam stadio, sic in ista mortalitate contendit. Mox enim ut homo saeculo nascitur, et vitam plenam miseriae, velut propheta futuri laboris sui, praeconio lacrymosae vocis ingreditur; etiam si nondum in animo suo, in animo tamen parentum suorum vel quorumlibet hominum, in quorum manibus nutrienda eius infirmitas iacet, tentari iam potest, et diaboli circumventionibus rapi, aut per ligaturas exsecrabilium remediorum, aut per sacrilega sacra Gentium, aut si forte mors urget, negligentia renuntiationis in Baptismo salutari. Et, ut brevi complectar, tentatur illa aetas, cum a suis in mundo diligitur, et in Christo negligitur. Trahit enim secum propaginem mortis, et in illo peccati vulnere radicatur, quod primo homini ex quo corruptionis originem duximus, venenoso dente serpentis inflictum est. Unde sanctus Iob neminem mundum dicit, a peccati utique sordibus, nec infantem cuius est unius diei vita super terram 1. Sed de iam nato quid loquar, cum David luctuosa voce clamet et dicat: In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea 2? Superflua enim possent videri baptismata recentium parvulorum, nisi omnes in Adam morerentur, et originale peccatum per parentum viscera usque ad fructum prolis tramite mortalitatis excurreret: cum et mortalem creaturam Dominus omnipotens lege sui ordinis format, et immortalitatem renovationis optimus pater misericordiae gratia subministrat.

Et senilis aetas temptationibus cedit.

2. Quod si nec infantia mortalis hominis propter corruptionis vinculum a tentationibus vacat, quid de ceteris aetatibus dicam? An forte senilis excepta est, et in carne iam vicina cadaveri sanguis ac membra illicitae concupiscentiae friguerunt, et a fesso ac prope mortuo iam corpore materies tentationis emarcuit? Immo vero tantus est in malis senibus plerumque gurges aviditatis et insatiabilis vorago ventris et gutturis, ut quanta boni senes prudentia serenantur, tanta isti vinolentia sepeliantur: quasi ad hoc in eis arida viscera et succo exhausta curventur, ut ad vigorem pristinum reparandum ebrietatis inundatione riganda sint. Quid avaritia, quae radix est omnium malorum, nonne in frigidis senibus tanto ad acquirendum ferventius inardescit, quanto citius relictura est quod acquirit? mirabili sane dementia. Gravioribus enim sumptibus se onerare festinat, cum iam pervenerit quo tendebat.

Iuventus praecipue temptationum tempestatibus quatitur.

3. Si ergo puerilis et senilis aetas non est a tentationibus libera, quarum altera, id est puerilis, nondum pene ingreditur, altera iam egreditur istam vitam; et altera paulo ante non erat, altera paulo post non erit: quid sentiendum est, quid dicendum est de flagrantia iuvenilis aetatis, quae utriusque in medio constituta, et ab infirmitate pueritiae iam recessit, et nondum ad torporem senectutis accessit? Haec pluribus atque maioribus tentationum tempestatibus quatitur, haec fluctuum crebriore impetu saeculi exundantis operitur. Praesumit viribus, formae dignitate iactatur, pompa rerum temporalium praefulgere aut exoptat aut gaudet. Itaque iuventuti malorum venenum est quidquid veritas praecepit, esca est quidquid diabolus suggesserit: sed amaritudo iustitiae medicamentum est ulceris aetatis; dulcedo autem iniustitiae muscipula est temeritatis. Ad hoc pertinet quod scriptum est: Dulciora sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici 3; et illud quod ait David: Corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum 4. Urat veritas, et tamen sanet: nam oleum peccatoris adulatio assentatoris mulcet, sed decipit. Ibi enim lenitur superbia; sed labitur vita. Loquitur enim Propheta ex persona eius qui iam medicum quaerit, qui manum curantis etiam cum doloris acerbitate supportat, qui aegritudinem suam sanari potius quam laudari desiderat. Periculosum vero est ulcus iuventutis, quod cupiditatibus ignescit, spe tumescit, voluptatibus contabescit. Sed spes ista desperatorum est, spes rerum periturarum, quae animae miserae non solvit, sed inflat affectum, facitque illam tactum non ferre veritatis; ut etiam de sua immortalitate desperans, amet dicere, amet etiam qui ista sibi dicunt : Manducemus et bibamus; cras enim moriemur: oderit autem dicere et audire: Sobrii estote, iusti, et nolite peccare 5. Amet perniciosam inimici lenitatem, oderit salubrem medici asperitatem. Ista perversitas, ista vesania in iuvenili aetate maxime formidanda est.

E luxuria crudelitas nascitur.

4. Hinc ille nascitur sermo hominum in flagitia diffluentium, et inde in scelera crudescentium: Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis. Et paulo post: Venite ergo, fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tamquam in iuventute celeriter. Vino pretioso et unguentis nos impleamus; et cetera, quae in eodem loco attexuntur gestientis verba luxuriae, hominum de vita aeterna desperantium, et spem suam tamquam in arena torrentis, ita in temporali carnis corruptione ponentium. Ex hac autem immoderatione libidinum et putrentium vermibus flagitiorum, videte in quae facinora et in quam immania scelera prosilitur. Exhausti enim atque subversi immoderatorum delictorum turpium corruptelis, dum severitatem veritatis sibi contradicentis oderunt: Opprimamus ergo, inquiunt, pauperem iustum, et non parcamus viduae, nec senes revereamur canos multi temporis. Sit autem fortitudo nostra lex iustitiae; quod infirmum est enim, inutile invenitur. Circumveniamus ergo iustum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris. Talia de Domino nostro Iesu Christo Iudaeorum impietas cogitavit. Quod manifestius in verbis consequentibus invenitur: post paulo enim dicunt: Promittit scientiam Dei se habere, et Filium Dei se nominat. Deinde rursus paulo post dicunt: Contumelia et tormento interrogemus illum, ut sciamus reverentiam illius. Morte turpissima condemnemus eum; erit enim respectus ex sermonibus illius. Sed attendite quam de illis sententiam ferat Spiritus Sanctus, quando statim subiungit: Haec cogitaverunt, et erraverunt; excaecavit enim illos malitia illorum 6. Omnia igitur horrenda facinora, quae timentur in sceleratis hominibus, videte de qua labe consurgant. Quid enim mollius quam illa luxuria? quid durius quam ista crudelitas? Iamdudum dicebant: Fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tamquam in iuventute celeriter; et non praetereat nos flos temporis, et ubique relinquamus signa laetitiae: nunc dicunt: Opprimamus pauperem, non parcamus viduae, nec revereamur senem. Circumveniamus iustum, contumelia et tormento interrogemus eum, morte turpissima condemnemus eum. Vinum sequitur furor, unguenta tormenta, sanguis rosas, ira laetitiam. A talibus ligatus, caesus, interfectus est Dominus. Quis de coronis florentibus cruenta vincula formidaret? Quis de suavibus poculis dolores saevissimos praevideret? Quis de mollibus pratis tam dirum crucis lignum praenosceret? Et tamen nulla aetas in illa luxuria, nisi iuventus, flori temporis comparata est. Sic enim dixerunt: Utamur creatura tamquam in iuventute celeriter.

Exhortatio ad iuvenes ut ad sapientiam se convertant.

5. Vos ergo, o iuvenes, maxime monemus et hortamur, ut verae virtutis pulchritudine capiamini. Nulla species vos terrestris, nullus fulgor metallorum, nulla nemorum amoenitas, nullae florum purpurae, nullus vel naturalis vel adhibitus carnis ornatus, nullus quarumlibet chordarum atque tibiarum sonus, nulla odorum iucunditas, nulla saporum suavitas, nulli amplexus, pulchritudini, inspirationi, dulcedini, fomentis sapientiae conferantur. Ab his enim quae turpiter amantur, non ab ipso amore prohibemus. Amare vultis? Amate sapientiam, ambite ut perveniatis ad eam. Ut non vos exhorreat eius aspectus, in homine vos interiore componite. Sicut lascivi oculi ornamenta corporis, sic illa cordis inquirit. Nec de vestris divitiis haec ornamenta proferatis: quia odit superbos et quasi de suo se iactare cupientes. Quid autem habes quod non accepisti? 7 Ipsa ergo donat unde illi placeas. Tantum dilige eam, et servabit te; circumda eam, et exaltabit te; honora eam, et amplexabitur te: ut det capiti tuo coronam gratiarum 8. Clara est et quae numquam marcescet sapientia, et facile invenitur ab his qui diligunt illam 9. Proponite hanc adiungere vobis, in illam suspirate, in illam exardescite, in illam deperite. Te ipsum abnega tibi; ne illi te abneges dum places tibi. Non habet amaritudinem conversatio illius 10. Si amatores estis, hanc amate; si formosi estis, Deo placete; si iuvenes estis, diabolum vincite. Daniel ab angelo vir desideriorum appellatus est 11. Quae illa eius erant desideria, nisi quibus in sapientiae pulchritudinem ardenter inhiabat; quia et in iuvenili aetate calcavit lasciviam, et regnum superbiam pressit captivus, et ora leonum clausit inclusus?

Et feminae iuniores monentur, quibus Susanna, Anna, Maria ut exempla proponuntur.

6. Nec vos, feminae adolescentulae, alienum a vobis arbitremini hunc esse sermonem. Ad vos enim, non tamen ut confundam vos, haec dico, sed ut filias meas carissimas moneo: iuvenilia desideria fugite. Nuptae Susannam, viduae Annam, virgines Mariam cogitate. Nec in publicum propterea procedatis, ut florem feni vestri oculis hominum ostentare cupientes, in domo vitae mortem quaeratis. Omnis enim caro fenum, et claritas hominis ut flores feni. Quid ergo facietis cum fenum aruerit, flos deciderit? Verbum autem Domini, quod manet in aeternum 12, cineres vestros non facile inventurum putatis, quod nunc superba aetatis viriditate contemnitis? Ecce iterum dico atque contestor, iuvenilia desideria fugite. Si auditis hoc, si obtemperatis, si tamquam Dei verbum cum honore et timore suscipitis, non solum pulchri ante oculos Dei, sed etiam sani eritis. Si autem de hac admonitione nostra etiam iocos fortasse amatorios vobis faciatis; de ipsis ferramentis medici mortifera vobis vulnera infligetis. Certe Iudaei qui Dominum crucifixerunt (cum audimus, horrescimus et ingenti exsecratione prosequimur), sed tamen illi cum de sua luxuria cogitarent, deliciosorum agrorum solitudines meditabantur, dicentes: Nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra 13. Quomodo ergo parceret Christo, si eum invenisset in terra, qui quidem non solitaria prata irritandis libidinibus eius, sed frequentissimas ecclesias elegit regnantis in caelo? Ecce tertio contestor et dico, desideria iuvenilia fugite. Danielis desideriis aestuate. Filii, a iuventute vestra eligite doctrinam, et usque ad canos invenietis sapientiam 14.