SERMO 389

 

TRACTATUS DE IMPETRANDO PANE CAELESTI SIVE DE FACIENDIS ELEEMOSYNIS ET MISERICORDIA

 

De pane caelesti impetrando quo anima nostra in hoc saeculo eget.

1. Admonet nos Dominus lectione evangelica ut loquamur vobis de impetrando pane caelesti. Est enim iste panis terrenus terrae necessarius, quia caro nostra terra est. Fieri autem non posset, ut panem suum caro nostra haberet, et panem suum anima non haberet. Etenim et anima nostra in quadam egestate in hoc saeculo eget pane suo, sicut caro suo. Nam quis non eget pane? Deus ergo solus, panis, non eget pane: ipse est enim panis animae nostrae, qui pane altero non eget, sed sibi sufficiens nutrit et nos. Manifestus est itaque panis caelestis quo pascitur anima nostra.

Consilium de eleemosynis dandis sequendum est. Petis orando, quaeris pulsando, pulsas erogando.

2. Sed quomodo ad eum perveniatur ut eo saginemur, unde modo vix micas colligimus, ne in ista famelica eremo pereamus: quomodo ergo perveniatur ad saginam huius panis de quo Dominus ait: Panem hunc qui manducaverit non esuriet, et potum quem ego dedero qui biberit non sitiet in aeternum 1, saginam quamdam promittens et satietatem sine fastidio: quomodo ergo perveniamus ad hanc satietatem panis longe ab ea satietate in hac fame positi, consilio opus est. Quod consilium si neglexerimus, ad panem illum sine causa pulsamus. Immo vero consilium hoc quod dicturus sum, vel potius quod commemoraturus - non enim a me dicam quod vobiscum didici - consilium ergo hoc quod dicturus sum, non dico quod quisquis contempserit sine causa pulset, sed quisquis contempserit, omnino non pulsat. Hoc enim consilium sequi et agere, hoc est pulsare. Quid enim putatis, fratres mei, quia vere quasi corporaliter habet Deus quamdam ianuam duram quam claudat contra homines, et ideo nobis dixit: Pulsate, ut veniamus et tundamus ostium quousque pulsando perveniamus ad aures patrisfamilias in secreto quodam loco constituti, et iubeat nobis aperiri dicendo: Quis est qui pulsat? Quis est qui auribus meis taedium facit? Date illi quod petit et recedat hinc. Non ita est. Verumtamen est aliquid simile. Certe quando pulsas ad aliquem, manibus agis. Est quod agas manibus, quando pulsas ad Dominum. Prorsus manibus age, manibus pulsa. Si hoc non egeris, non dico, frustra pulsas, sed dico, non pulsas. Ideo non mereberis, ideo non accipies quia non pulsas. Quomodo, inquit, vis ut pulsem? Ecce quotidie rogo. Bene facis rogare, optime facis, nam et hoc dictum est: Petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis 2. Omnia dicta sunt: Pete, quaere, pulsa. Petis orando, quaeris pulsando, pulsas erogando. Non ergo quiescat manus.

Das unde non esuriat homo ad tempus, accipis unde famem in aeternum non patiaris.

3. Apostolus cum de eleemosynis plebem moneret, Consilium, inquit, in hoc do. Hoc enim vobis prodest, quia non solum facere, sed etiam velle coepistis ab anno priore 3. Et Daniel regi Nabuchodonosor sic dixit: Consilium meum accipe, rex, et peccata tua eleemosynis redime 4. Si ergo consilium est quod accipimus quando nobis iubetur vel quando monemur ut aliquid ex eo quod habemus indigentibus praebeamus, non superbiamus quando damus. Si enim consilium est quod accepisti, tibi prodest plus quam illi cui dedisti. Non ergo nos extollamus super opera nostra et quasi placeamus nobis quod beneficia praestamus eis quibus damus. Consilium qui vult accipere, hoc vult accipere quod sibi prosit, et consilium qui dat consulit. Si consulit, ei prodest cui consulit. Accipit quisque a te supplex pauper - quia si te superbe dare non decet, quanto magis illum superbe non decet accipere - accipit humiliter, accipit gratias agens. Tu tamen scito et reminiscere, non solum quid des, sed etiam quid accipias. Si enim accipiat iste pauper libertatem respondendi tibi, si forte senserit te superbientem supra se, et dicat tibi: Unde superbis, unde extolleris? Quia dedisti mihi? Quid mihi dedisti? Panem. Hunc panem si in domo tua poneres et contemneres, iret in aeruginem, ex aerugine in putredinem, ex putredine in terram: terra reverteretur ad terram. Et tu, quod porrectae manui meae ut acciperet porrexisti manum tuam ut dares, memento unde fuerit facta manus tua, et unde mea. Posuisti terram de terra in terram. Deinde quid facio de pane tuo? Comedo, molestiam famis compesco. Beneficium accipio, non sum ingratus. Verumtamen tu cogita quid te Dominus ipse salvator commonuerit, quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur 5. Rursusque apostolus Paulus quid tibi dixerit? Esca ventri et venter escis: Deus autem et hunc et eas evacuabit 6. Panis ergo, ut dixi, terra de terra in terram, ut fulciatur terra et reficiatur terra. Quod dedisti cogitas, quod accepturus es non cogitas. Vide ergo ne plus tibi praestem accipiendo, quam tu mihi dando. Si enim non esset qui a te acciperet, non erogares terram et emeres caelum. Pulso ad ianuam tuam et audis me, iubes mihi porrigi unde fames mea sustentetur, et ab hac molestia quam mihi ingerit compescatur. Bene fecisti. Audire me pulsantem noli, si audes. Si rogaturus non es, contemne rogantem. Contemne me si nihil petis ab eo qui fecit et te et me. Si autem petiturus es illud quod mihi das, quia me exaudisti tibi praestas ut exaudiaris. Age illi gratias qui rem tam pretiosam tam vili pretio te fecit emere. Das quod in tempore perit, accipis quod maneat in aeternum. Das quod si non dares, post paululum proiceres, accipis quod in aeternum perfruaris. Das unde sustentetur fames hominum, accipis unde sis socius angelorum. Das unde non esuriat homo ad tempus post paululum famem iterum passurus, accipis unde numquam famem, numquam esuriem sitimque patiaris. Cum ergo vides quid des, quid accipias, noli dare si audes. Videamus quis maiore damno feriatur: ego cui non das terram, an tu qui non pervenies ad eum qui fecit caelum et terram. Si ergo consilium accepimus, faciamus propter nos et nemo dicat quia praestet pauperi: sibi enim plus praestat quam pauperi.

Quomodo bona peritura in aeternum nobis servemus, et in caelum de terra ipsi migremus.

4. Si verum cogitemus, fratres mei, et secundum verba Domini nostri sapiamus - aliter enim si sapiamus perimus - si non ex nostro consilio, sed ex ipsius vivamus, tunc vere vivimus. Si quid habemus quod pauperibus demus, si non dederimus, hic dimittimus, aut forte cum vivimus hic amittimus. Quam multi enim subito bona omnia perdiderunt, quae studiosissime recondebant! Uno impetu hostili universi thesauri divitum perierunt. Nemo dixit hosti: Filiis meis servo. Certe videtis quia si est in illis aliqua fides - de his enim loquendum est, qui Christiani hoc passi sunt; nam de ignorantibus Deum nulla mentio est: illi enim in hac vita quod pro magno habebant perdiderunt, aliam vitam non speraverunt: tenebrae foris, tenebrae intus: paupertas in arca, maior egestas in conscientia; de his ergo ut dixi quoniam non est loquendum, sed de his potius in quibus est fides aliqua christiana: ideo dixi, aliqua, non robusta non plena, quia si robusta et plena esset, consilium Domini non sprevissent - certe tamen, carissimi, cum viderent domos suas inanes, aut forte nec ipsam inanitatem domorum suarum videre permissi sunt, cum inde ducti captivi, cum eis discedentibus flamma successit, cum ergo se attenderent inanes, quomodo eos poenituit quia non audierant Domini consilium. Quid enim Dominus noster Iesus Christus, quid dixit diviti illi quaerenti consilium de capessenda vita aeterna? Quid ei dixit? Dixit ei: Perde quod habes? Plane etiam si hoc diceret: Perde temporalia ut acquiras aeterna. Non ei tamen dixit: Perde quod habes. Videbat enim illum amatorem rerum suarum. Non ait: Perde, sed ait: Migra ubi non perdas. Amas thesauros tuos? Amas pecuniam tuam? Amas divitias tuas? Amas praedia tua? Quidquid amas in terra habes. Ibi habes quod amas, ubi perdas et pereas. Consilium do: migra in caelum. Hic si habeas, perdes quod habes, peribis cum eo quod perdes; ibi autem si habeas, non amisisti, sed sequeris quo misisti. Consilium ergo do : Da pauperibus et habebis thesaurum in caelo. Non sine thesauro remanebis, sed quod habes in terra sollicitus, habebis in caelo securus. Migra ergo. Consilium do servandi, non perdendi. Habebis, inquit, thesaurum in caelo, et veni, sequere me 7, et ducam te ad thesaurum tuum. Non est dispendium, sed compendium. Evigilent homines, audiant vel experti quid timeant, faciant unde non timeant, migrent in caelum. Quale consilium est frumentum te in terra constituisse? Amicus qui novit frumenti et terrae naturam imperitiam tuam docet: Quid fecisti? Frumentum in terra in inferioribus posuisti; humidus locus est, putrescit quod posuisti, perdes laborem tuum. Quid ergo faciam? Migra in superiora. Audis amicum tuum consilium dantem de frumento tuo, et contemnis Deum consilium dantem de corde tuo. Frumentum tuum times ponere in terra, et cor tuum perdis in terra. Ecce Dominus Deus tuus, cum dat tibi consilium de thesauro tuo, dat tibi et de corde tuo. Ubi enim, inquit, erit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum 8. Leva, inquit, cor in caelum, ne putrescat in terra. Consilium est eius, qui te vult servare, non perdere. Si ergo ita est, quomodo paenitet eos qui non fecerunt? Modo quid sibi dicunt? In caelo haberemus quod in terra perdidimus. Invasit hostis domum, numquid invaderet caelum? Occidit servum custodem, numquid occideret Dominum servatorem quo fur non accedit, neque tinea corrumpit? Quam multi dicunt: Ibi haberemus, ibi nostros thesauros reconderemus, quo eos securi post paululum sequeremur. Quare non audivimus Dominum nostrum? Quare contempsimus patrem monentem, et hostem sensimus invadentem? Multos ergo paenitet. Nam quidam, quod revera dicitur accidisse, homo non dives, sed tamen etiam de tenui facultate pinguis adipe caritatis, cum solidum, ut assolet, vendidisset centum folles, ex pretio solidi pauperibus iussit erogari. Factum est. Ibi ille hostis antiquus, id est diabolus, egit ut paeniteret eum boni operis sui, et quod oboediendo recte fecerat murmurando deleret. Immisit furem, et abstulit totum unde pauperibus datum erat exiguum. Exspectabat diabolus vocem blasphemantis, invenit laudantis. Exspectabat fieri titubationem, invenit confirmationem. Hoc volebat quidem inimicus ut poeniteret eum, et poenituit. Sed videte quid. Me, inquit, miserum, qui non totum dedi! Hoc enim perdidi, quod non dedi. Non enim ibi posui, quo fur non accedit. Ergo si consilium est hoc, non simus pigri in tam bono consilio. Si migranda sunt quae habemus, in eum locum, unde non ea perdamus. Quid sunt pauperes quibus damus, nisi laturarii nostri, per quos in caelum de terra migremus? Laturario tuo das; ad caelum portat quod das. Quomodo, inquit, ad caelum portat? En video quia manducando consumit. Prorsus non tenendo sed manducando transportat. An excidit tibi: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum. Esurivi enim et dedistis mihi manducare. Et: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 9. Si ante te mendicantem non contempsisti, attende ad quem pervenerit quod dedisti. Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Christus accepit quod dedisti; ille accepit, qui tibi unde dares dedit; ille accepit, qui in fine tibi seipsum dabit.

In iudicio discrimen in bonis operibus erit, quae Christus sibi facta vel recusata dicit.

5. Nam et hoc, fratres, aliquando commonui Caritatem vestram, quod me fateor in Scriptura Dei plurimum movit, et saepius debeo commonere. Rogo vos ut cogitetis quod ait ipse Dominus noster Iesus Christus in fine saeculi cum venerit ad iudicium congregaturum se omnes gentes in conspectu suo et divisurum homines in duas partes, aliosque ad dexteram, ad sinistram alios positurum, dextrisque dicturum: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi; sinistris autem: Ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius 10. Quaere causas vel tantae mercedis, vel tanti supplicii: Percipite regnum, et: Ite in ignem aeternum. Quare isti percepturi regnum? Esurivi et dedistis mihi manducare. Quare isti ituri in ignem aeternum? Esurivi enim et non dedistis mihi manducare. Quid est hoc, rogo? Videro de his qui percepturi sunt regnum quia dederunt, tamquam boni fideles Christiani, verba Domini non contemnentes et cum fiducia promissa sperantes. Fecerunt hoc quia si non fecissent, vitae ipsorum bonae sterilitas ista non utique convenisset. Forte enim casti erant, non fraudatores, non ebriosi, abstinentes se ab operibus malis. Si hoc non adderent, steriles remanerent. Fecissent enim: Declina a malo, non fecissent: Et fac bonum 11. Verumtamen etiam ipsis non ait: Venite, percipite regnum: caste enim vixistis, nulli fraudem fecistis, neminem pauperem oppressistis, limitem nullis invasistis, neminem iurando fefellistis. Non dixit haec, sed: Percipite regnum. Quare? Esurivi enim et dedistis mihi manducare. Quanto hoc excellit, quando cetera tacuit et hoc solum Dominus nominavit! Rursum ad illos: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Quam multa posset in impios dicere, si quaererent: Quare imus in ignem aeternum? Quare quaeris adulter, homicida, fraudator, sacrilege, blasphemator, infidelis? Nihil horum, sed: quia esurivi, et non dedistis mihi manducare. Video etiam vos moveri et mirari. Et vere mira res. Huius autem admirabilis rei rationem colligo ut possum, quam vobis non celabo. Scriptum est: Sicut aqua ignem, sic eleemosyna extinguit peccatum 12. Item scriptum est: Include eleemosynam in corde pauperis, et ipsa pro te deprecabitur Dominum 13. Item scriptum est, quod paulo ante commemoravi : Consilium meum audi, rex, et peccata tua eleemosynis redime 14. Et alia multa sunt divini eloquii documenta, quibus ostenditur multum valere eleemosynam ad extinguenda et delenda peccata. Proinde illis quos damnaturus est, immo prius illis quos coronaturus est solas ipsas eleemosynas imputabit, tamquam dicens: Difficile est ut si examinem vos et appendam vos et scruter diligentissime facta vestra, non inveniam unde vos damnem, sed: Ite in regnum: esurivi enim et dedistis mihi manducare. Non ergo itis in regnum quia non peccastis, sed quia peccata vestra eleemosynis redemistis. Rursus et illis: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Et illi tamquam noxii olim rei, sero trementes, attendentes peccata sua, quando auderent dicere, immerito se damnari, immerito in se hanc depromi a iudice tam iusto sententiam? Considerando conscientias suas, considerando omnia vulnera conscientiae suae, quando auderent dicere: Iniuste damnamur? De quibus ante in Sapientia dictum est: Traducent eos ex adverso iniquitates eorum 15, sine dubio videbunt se iuste damnari pro sceleribus et criminibus suis. Et quasi eis diceret: Non inde unde putatis, sed quia esurivi et non dedistis mihi manducare: si enim ab illis omnibus vestris factis aversi et ad me conversi, illa omnia crimina atque peccata eleemosynis redimeretis, ipsae eleemosynae modo liberarent vos et a reatu tantorum criminum absolverent: beati enim misericordes, quia ipsis misericordia praestabitur 16; modo autem: Ite in ignem aeternum: iudicium enim sine misericordia ei qui non fecit misericordiam 17.

Digni poenitentiae fructus dandi et eleemosynis peccata redimenda.

6. Commendaverim vobis, fratres mei: date panem terrenum, et pulsate ad caelestem. Dominus panis est. Ego sum, inquit, panis vitae 18. Quomodo tibi dabit qui non das egenti? Eget ad te alter, eges ad alterum. Et cum eges ad alterum et eget ad te alter, ille ad egentem eget, ad quem tu eges nullius eget. Fac quod circa te fiat. Non enim quomodo inter se solent quodammodo improperare beneficia sua amici: Ego tibi praestiti hoc, respondetur: Et ego tibi hoc, sic et Deus hoc vult ut praestemus ei, quia et ipse praestitit nobis: nullius indiget. Ideo verus est Dominus: Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges 19. Cum ergo sit Dominus, et verus Dominus, et bonorum nostrorum non egeat, tamen ut aliquid etiam erga illum faceremus, esurire dignatus est in pauperibus suis: Esurivi, inquit, et dedistis mihi manducare. Domine, quando te vidimus esurientem? Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Itemque illis: Cum uni ex minimis meis non fecistis, nec mihi fecistis 20. Breviter ergo audiant homines digneque considerent, quantum sit meritum Christum pavisse esurientem, et quale sit crimen Christum contempsisse esurientem. Mutat quidem in melius hominem paenitentia peccatorum; sed nec ipsa videtur aliquid profutura, si ab operibus misericordiae sterilis fuerit. Testatur hoc Veritas per Ioannem, qui venientibus ad se dicebat: Generatio viperarum, quis vobis ostendit fugere ab ira ventura? Facite ergo dignos fructus paenitentiae. Et ne dicatis: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Iam enim securis ad radices arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum excidetur et in ignem mittetur. De hoc utique fructu superius ait: Facite fructus dignos paenitentiae. Quisquis itaque istos fructus non fecerit, sine causa putat per sterilem paenitentiam se mereri paenitentiam peccatorum. Qui sint autem isti fructus ipse consequenter ostendit. Nam post haec eius verba, interrogabant eum turbae dicentes: Quid ergo faciemus? id est, qui sunt isti fructus, quos ut faciamus hortaris et terres? Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti, et qui habet escas similiter faciat 21. Quid manifestius, fratres mei, quid certius, quid expressius? Quid ergo aliud sonat quod superius ait: Omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur, nisi quod sinistri audituri sunt: Ite in ignem aeternum: esurivi enim, et non dedistis mihi manducare 22? Parum est itaque recedere a peccatis, si praeterita curare neglexeris, sicut scriptum est: Fili, peccasti? Ne adicias iterum. Et ne se hoc solo securum putaret, Et de praeteritis, inquit, deprecare ut tibi dimittantur 23. Sed quid proderit deprecari, si te non dignum facias exaudiri non faciendo fructus dignos paenitentiae, ut tamquam sterilis arbor excidaris et in ignem mittaris? Si ergo exaudiri vultis cum deprecamini pro peccatis vestris: Dimittite et dimittetur vobis, date et dabitur vobis 24.