DE FACIENDIS ELEEMOSYNIS
1. Lectio ista, fratres, quam modo audivimus de sancto Evangelio, ad eleemosynas faciendas nos hortatur: et sic hortatur, ut in iudicio suo Dominus has solas factas imputet dextris, has solas non factas imputet sinistris 1. Non quo caetera facta hominum vel bona vel mala non veniant in iudicium; scriptum est enim, omnia ventura ad iudicium 2: et tamen non elegit Dominus noster Iesus Christus, praenuntians nobis iudicium suum venturum; non elegit unde nos admoneret, nisi solas eleemosynas. Numquid dextris non erit dicendum: Quia caste vixistis, quia res alienas non rapuistis, quia fidem meam usque ad sanguinem confessi estis? Omnia enim facta ista bona necesse est honorari in iudicio Iesu Christi. Rursus putatis non esse dicendum sinistris: Quia fuistis impudici, quia fornicati estis, quia res alienas rapuistis, quia superbia vestra et malis moribus nomen meum blasphemari fecistis, et cetera quaeque enumerat? Tacet tamen Dominus noster, praenuntians nobis iudicium suum, omnia cetera recta facta iustorum, et solas eleemosynas commemorare dignatus est. Tacuit omnia mala facta iniquorum, et solam sterilitatem eleemosynae increpandam esse iudicavit, nonnisi ad nos commonendos. Quare hoc? Quia omnia crimina eleemosynis redimuntur. Ideo illam laudavit fecunditatem, istam culpavit et damnavit ariditatem.
2. Sed quod audistis, omnia male facta eleemosynis redimi, nolite sic intellegere, ut intellegunt quidam perversi. Eleemosynae enim possunt tibi prodesse ad delenda peccata praeterita, si mores mutaveris. Si autem in eisdem malis perseveras, eleemosynis tuis non corrumpis iudicem. Ego dico propter illa scelera et crimina, quae omnes modo vitare debent, qui accipiunt corpus Christi et sanguinem. Ceterum non me latet, vitam istam mortalem et in carne corruptibili constitutam, sine peccatis esse non posse: sed illa quotidiana et levia habent etiam sua lavacra quotidiana. Hoc est quod pectus tundimus, et dicimus in oratione Domino Deo nostro: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 3. Non enim sine causa hoc dicimus, aut vero ipse caelestis magister doceret istam orationem, nisi nos peccatores esse praevideret. Vidit enim quae cavere debeamus, et vidit quae cavere difficile sit. Omnia autem cavere impossibile esse iudicavit, qui istam orationem quotidianam, non quoslibet Christianos, sed ipsos arietes Apostolos docuit. Ubi autem Apostoli pectus tundunt, et dicunt: Dimitte nobis debita nostra, hoc est, peccata nostra, audet aliqua ovicula superbire de iustitia? Videte qualis fuerit Ioannes apostolus: supra pectus Domini discumbebat, de alto illo fonte sapientiae secreta bibebat. Inde enim bibit quod in Evangelio eructavit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 4. Et assidue testatur Evangelium, quod Dominus praecipue ipsum diligebat 5. Et tamen ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est 6. Nec tamen quia ista dicuntur, debet quisquam securus esse homicida, si propter quotidianas fornicationes et latrocinia sua venerit dicere: Dimitte nobis debita nostra. Quod enim Deus statuit quotidie dici propter levia peccata, ille putat ad illa gravia sibi posse opitulari, a quibus non vult discedere, sed in his cupit perpetuo permanere. Tundat et de his pectus, faciat et pro his eleemosynas, sed vita mutata: inde recedat, et huc accedat. Si autem dixerit in animo suo: Si quotidiana faciam latrocinia, et si quotidianis corruptionibus adulterinis me contaminem, et si sortilegos quaeram, idolis sacrificem, mathematicos consulam, et a tali vita omnino non recedam, faciens tamen quotidianas eleemosynas exstinguo omnia peccata: tamen exstinguis, sed cum exstingueris. Sic enim tibi erit ista commutatio tua mala, ut non desit qui de te dicat: Et adhuc pusillum, et non erit peccator; et quaeres locum eius, et non invenies. Vidi impium super cedros Libani exaltari: et transivi, et ecce non erat; et quaesivi, et non est inventus locus eius 7. Pereunt ergo peccata tua, sed tecum. Non enim in gehenna peccare permitteris, aut cum te coeperit torquere ignis aeternus, de satiandis libidinibus cogitabis. Pereunt ergo peccata, sed tecum. Si autem vitam mutaveris, illa pereunt, tu invenieris, et dicetur de te: Mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est 8.