SERMO 384

 

DE TRINITATE, SIVE DE SCRIPTURIS VETERIBUS ET NOVIS
CONTRA
ARIANOS

 

Quid sit Deus.

1. 1. Sancta et divina eloquia, fratres, iugiter, immo quotidie nobis salubriter recitantur, ut animae nostrae pascantur: in futuro autem saeculo aeternis epulis saginentur; dicente propheta: Satiabor dum manifestabitur gloria tua 1. Qualis sit autem haec gloria futura, et quibus divitiis floreat, quantoque splendore praefulgeat, laudare possumus, explicare non possumus. Quare? Quia legimus: Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se 2. Si igitur tanta et talia sunt bona aeterna caelestia, quae Dominus omnipotens praeparavit sanctis suis catholicis et fidelibus populis; quid est ipse Deus, qui talia et tanta praeparavit? Quid est, inquam, omnipotens Deus? quid, nisi inaestimabilis, ineffabilis, incomprehensibilis, ultra omnia, extra omnia, praeter omnia? Omnem enim creaturam suam excedit, omnem facturam praeterit, universa praecellit. Si enim quaeras magnitudinem, maior est; si pulchritudinem, pulchrior; si dulcedinem, dulcior; si splendorem, fulgidior; si iustitiam, iustior; si fortitudinem, fortior; si pietatem, clementior. Nulla enim ratio patitur, ut vel factura factori suo aequetur, vel opus artifici comparetur: sicut legitur in propheta: Qui fecit fortia, fortior est; et qui fecit pulchra, pulchrior illis est 3.

Trinitas in unitate, et unitas in Trinitate consistit.

2. 2. Sic autem huius unicae deitatis praecelsa insignia praedicamus, ut tamen non sicut Iudaei, sed sicut Christiani, Trinitatis divinae mysteria pariter fateamur. Sicut enim omnipotens et ineffabilis Pater est, ita omnipotens et incomprehensibilis Filius: ita etiam Spiritus Sanctus in Patre et Filio indiscrete connexus, ineffabilis atque immensus est. Pater enim et Filius et Spiritus Sanctus, unus omnipotens Deus, unus in trinitate, unus in potestate, unitas, trinitas, sempiterna maiestas, unum potens per omnia, et trinitas in unitate, et unitas in trinitate consistit: sed nec trinitas dividitur, nec unitas separatur. Hac igitur catholica fide armati atque instructi, carissimi, nefandos Arianos haereticos, qui se hoc tempore impie iactitant, et multos Christianos nostros seducendo corrumpunt atque decipiunt, breviter percontemur, quomodo orant Dominum, qui sentiunt contra Dominum. Respondent nobis, dicentes: Oramus Dominum utique in trinitate, sed ut legimus, Patrem maiorem, Filium minorem, Spiritum Sanctum inferiorem, quia ipse Christus dicit: Pater maior est me 4.

3. 2. His respondemus: Sic, inquam, oratis et colitis Deum? Sic plane; sic legimus, sic colimus, sic oramus. Ad hos dicimus: Si ergo ita Deum colitis et oratis, hoc non est Deum magnum unum colere et rogare, sed tres deos facere: et ubi est quod in lege divina legitur: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus est? Et iterum alibi ait: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies 5. Si enim aliud est Pater, aliud Filius, aliud Spiritus Sanctus; iam non est una trinitas, sed divisa potestas. Quomodo autem discrepans potestas stare potest, cum iuxta quod in Evangelio legimus: Domus in semetipsa divisa vel regnum, stare non potest 6? Quomodo autem divinitas a semetipsa discernitur, cum lucis splendor aut solis calor nullatenus separetur? Ecce enim sicut videmus, in sole tria sunt, et separari omnino non possunt. Quae autem tria sunt videamus: cursus, splendor, et calor. Videmus enim solem in caelo currentem, fulgentem, calentem. Divide ergo, si potes, ariane, solem, et tum demum divide Trinitatem. Sed fortassis de sole discernendo difficilis est ratio, quia in caelo est, et a nobis longe positus est. Ecce aliud proponimus elementum quod minus est, et in terra nobiscum est: ignem dico, qui in manibus nostris habetur, et tamen non dividitur. Et ignis enim tria habet, et dividi non potest: hoc est, motum, lucem et fervorem. Si igitur, nefande haeretice, dividere non potes creatum solem et ignem, quomodo potes dividere Deum omnium creatorem?

Scripturarum testimonia de divina Trinitate. Fidei catholicae encomium.

4. 3. Audi autem et disce hanc magnam et unicam Trinitatem ab exordio generis humani fuisse ostensam. Audi in Lege et Prophetis, in Psalmis et in Evangelio, audi in Apostolo procul dubio declaratam. Audi, inquam, in Genesi: Fecit Deus hominem ad imaginem Dei 7. Ut simul ostenderet inseparabilem Trinitatem, ait in eo libro: Et Spiritus Dei ferebatur super aquas 8. Audi prophetam dicentem ex persona Christi: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me 9. Audi in Psalmis: Verbo Domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum 10; et iterum: Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me 11. Audi hoc idem in Evangelio confirmatum: Dominus Christus Apostolis dicit: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra: euntes baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti 12. Audi Apostolum: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit illi, et reddetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum 13. Si igitur tam veteribus quam novis Scripturis satis aperteque probatum est divinam unitatem esse Trinitatem inseparabilem, spretis penitus haereticis secundum Apostolum dicentem: Haereticum post unam correptionem devita 14; iam fideles nostros populos de ipsa fide catholica confirmemus. Nullae quippe sunt maiores divitiae, nulli thesauri, nulli honores, nulla mundi huius maior substantia, quam est fides catholica, quae peccatores homines salvat, caecos illuminat, infirmos curat, catechumenos baptizat, fideles iustificat, poenitentes reparat, iustos augmentat, martyres coronat, virgines, viduas et coniugales casto pudore conservat, clericos ordinat, sacerdotes consecrat, regnis caelestibus praeparat, in aeterna haereditate cum Angelis sanctis communicat. Sicut ipse Dominus promittendo confirmat: In resurrectione neque nubunt, neque uxores ducunt, sed erunt aequales Angelis Dei 15; per Christum Dominum nostrum.