SERMO 382

 

SERMO IN NATALE SANCTI STEPHANI PRIMI MARTIRIS

 

Ut inimicos diligamus praeceptum est.

1. Dominus et Salvator noster Iesus Christus iubet nobis aliquid et promittit aliquid. Quod iubet, hic est. Quod promittit, aliubi est. Quod iubet finitur, quia temporale est. Quod promittit non finitur, quia aeternum est. Quod iubet, opus est. Quod promittit, merces est. Hic advertat Sanctitas vestra quanta est eius misericordia erga nos, ut laborem hic posuerit cum fine, mercedem in caelo sine fine. Et ideo debemus hic prius laborare et postea mercedem in caelo sumere quam hic velle mercedem accipere et postea laborare. De quibusdam enim Dominus ait: Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam 1. Sed tu forte tardus es ut mercedem acceperis a labore. Qua fronte petis quod promittit Deus et non facis quod iubet Deus? Prius fac praeceptionem et sic exige promissionem. Prius, inquam, audi iubentem et tunc exige pollicentem. Iubet enim nobis ut diligamus inimicos nostros. Diligite, inquit, inimicos vestros, benefacite eis qui vos oderunt et orate pro persequentibus et calumniantibus vobis. Grave praeceptum, sed grande praemium. Diligite inimicos vestros. Opus est. Benefacite eis qui vos oderunt et orate pro persequentibus et calumniantibus vobis. Et ne expavesceres laborem, continuo subiecit mercedem : Ut sitis, inquit, filii Patris vestri, qui in caelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos 2.

Christi exemplum qui pro interfectoribus oravit.

2. Attendite ipsum Dominum qui hoc iussit, quod fecerit. Nonne post tanta quae in eum commiserunt impii Iudaei, qui retribuebant illi mala pro bonis, pendens in cruce ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quod faciunt 3? Oravit in homine, qui exaudivit cum Patre. Nam et modo orat in nobis, orat pro nobis, oratur a nobis. Orat in nobis ut sacerdos noster, orat pro nobis ut caput nostrum, oratur a nobis ut Deus noster. Quando ergo in cruce pendens orabat, videbat et praevidebat: omnes inimicos videbat, sed multos ex illis amicos futuros praevidebat. Ideo omnibus veniam postulabat. Illi saeviebant, ille orabat. Illi dicebant Pilato: Crucifige 4; ille clamabat: Pater, ignosce. Et in asperis clavis pendebat, sed lenitatem non amittebat. Illi saeviebant, illi circumlatrabant, illi caput agitabant, quod sanum non habebant, et quasi in uno summo medico in medio constituto frenetici circumquaque saeviebant. Pendebat ille et sanabat. Pendebat et tamen impendebat. Non descendebat, quia de sanguine suo medicamenta freneticis conficiebat. Denique, post resurrectionem sanavit quos pendens insanissimos toleravit. Ecce quare venit Christus: ut non perderet quod invenerat sed quaereret et salvaret quod perierat 5, ut diligendo saevientes inimicos faceret credentes amicos.

Stephani exemplum pro lapidatoribus orantis.

3. Sed ne forte multum a te esse dicas imitari Dominum tuum, qui pro te passus est relinquens tibi exemplum ut sequaris vestigia eius 6, attende Stephanum conservum. Homo erat sicut tu, de massa peccati natus erat sicut tu, eo praetio redemptus erat quo et tu, diaconus erat sicut nosti et tu. Qui cum a Iudaeis saxorum grandine caederetur, non solum non comminabatur, sed insuper lapidatoribus suis veniam praecabatur. Domine, inquit, ne statuas illis hoc peccatum 7. Tamquam diceret: Ego moriar in carne, non isti pereant in mente. Illi lapides mittebant, ille orationes praemittebat.

Quantum Stephani oratio in Pauli conversione valuerit.

4. Nam ut noverit Sanctitas vestra quantum valuerit oratio sancti martyris, recurrite nobiscum ad illum adolescentem nomine Saulum qui, cum sanctus Stephanus lapidaretur, omnium lapidantium vestimenta ipse servabat, ut tamquam in manibus omnium lapidare videretur. Postea sicut nostis - quia novi quibus loquor, fratribus meis loquor, filiis Patris mei loquor, discipulis condiscipulus loquor - postea accepit epistolas a principibus sacerdotum, ut quoscumque inveniret christianae viae sectatores viros ac mulieres, vinctos adduceret in Ierusalem, torquendos et puniendos. Hic cum iret in via, subito circumfulsit illum lumen de caelo. Cecidit et audivit vocem dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris? Durum tibi est contra stimulum calcitrare, quia non stimulum sed pedes quibus calcitras vulnerabis. At ille: Tu quis es, Domine? Quod semel cecidisti, Dominum agnovisti: Tu quis es, Domine? Et ille: Ego sum Iesus Nazarenus, quem tu persequeris 8. Quare te erigis contra me malo tuo et non potius humilias te bono tuo? Saule, Saule, quid mihi et tibi? Contra tanta mala quae committis in me, olim quidem debui perdere te, sed Stephanus meus oravit pro te. Elisus est saeviens, erectus est credens. Elisus est lupus, erectus est agnus. Elisus est persecutor, erectus est praedicator. Dicam plane, dicam expressius: elisus est filius perditionis 9, erectus est vas electionis 10. Nam si sanctus Stephanus non sic oraret, Ecclesia Paulum non haberet. Sed ideo de terra erectus est Paulus, quia in terra inclinatus, exauditus est Stephanus sanctus.

Deus non vult mortem peccatoris, et nos pro inimicis orare docet.

5. Sed contra haec tanta et talia, ita, tu quisquis es, qui non diligis. Fige genu, elide frontem in terram, clama et dic: Deus, occide malum. Etiam tu qui sic oras, ut homo moriatur, malus oras contra malum et facti estis iam duo mali. Clamas et dicis: Deus, occide malum. Respondebit tibi: Quem vestrum? Advertat Sanctitas vestra, nota loquor. Iudex homo per se ipsum reum non occidit, sed iubet et spiculator occidit. Et tu, quando dicis: Domine, occide inimicum; te facis iudicem et Deum quaeris esse tortorem. Respondebit tibi et Deus: Non ero peccatoris tortor sed liberator, quia nolo mortem peccatoris sed ut convertatur et vivat 11. Antequam invitatus venires, non me blasphemasti? non me in malis operibus irritasti? non nomen meum de terra delere voluisti? non me in praeceptis vel in servis meis contempsisti? Si tunc te occiderem inimicum, quem modo facerem amicum? Immo ergo dicit tibi Deus: Doceam te, ut imiteris me. In cruce pendens dixi: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 12. Docui hoc milites meos, docui martyres pios. Esto et tu miles meus adversus diabolum. Aliter nullo modo invictus pugnabis, nisi pro tuis inimicis oraveris.