SERMO 380

 

IN NATIVITATE IOANNIS BAPTISTAE

 

Ioannis nativitatis dies, non passionis, in Ecclesia celebratur.

1. Quietis et parva vox sufficit. Si autem vultis, fratres, quieti audire, nolite habere cor in auribus, sed aures in corde. Hodiernum diem beati Ioannis Baptistae solemnitati illuxisse tradit et credit Ecclesia. Oportet autem hoc de ipso die credere, quod sine varietate totus orbis agnoscit: sed quia Ioannis esse diem nemo dubitat, non Ioannis qui Evangelium scripsit, sed Ioannis Baptistae praecursoris Domini, qui tanto magnus apparuit, quanto se humilem praebuit, dicens, cum ipse Christus putaretur, non se dignum corrigiam calceamenti solvere ei, quem Dominum agnoscebat 1, ut amicus esse mereretur. Nonnulli autem putant passionis eius diem hodie celebrari. Sciat prius Sanctitas vestra, nativitatis esse diem, non passionis. Ex lectione quippe evangelica invenitur eius nativitas sex mensibus praecedere Domini nativitatem. Et quoniam diem nativitatis Domini octavo calendarum ianuariarum die consensus tradit Ecclesiae; restat ut hodiernus dies nativitatis Ioannis intellegatur.

Duo Christi nativitates, altera aeterna, altera temporalis.

2. Praecessit ergo Ioannes Dominum, non tamquam magister discipulum, sed tamquam praecursor iudicem; non ut superimponeret potestatem, sed ut praeberet officium. Ipsius autem testimonium Ioannis de hac re sic se habet: Qui post me venit, ante me factus est, quia prior me erat 2. Post Ioannem venit Dominus nascendo de virgine Maria, non de Patris substantia. Duas enim Domini nativitates accepimus, unam divinam, alteram humanam; tamen utramque mirabilem: illam sine matre, istam sine patre: illam aeternam, ut crearet temporalem; hanc temporalem, ut praestaret aeternam. Ille enim de quo dicit Ioannes, non Baptista, sed Evangelista, quia In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 3: ille tantus in forma Dei aequalis Patri, ille sine tempore fabricans tempora, ille ex nullo saeculo ante omnia saecula iudex saeculi, factus est tam parvus, ut de femina nasceretur; sed mansit tam magnus, ut a Patre non separaretur. Ei praebentes obsequium et testimonium, tamquam lucernae venturo diei, omnes Prophetae praenuntiantes eum ante ipsum nascendo venerunt, post ipsum credendo adhaeserunt. Oportebat enim ut praenuntiaretur venturus, miracula facturus: quibus miraculis, bene intellegentibus indicaretur Deus; humano autem aspectu videntibus appareret homo, parvus ad parvos, sed humilis ad superbos: parvitate sua docens hominem, ut se agnosceret parvum; ne, non grandescendo, sed tumescendo, se crederet magnum. Est enim superbia, non magnitudo, sed tumor. Ut ergo generis humani istum tumorem sanaret ipse medicus, ipse medicina, non solum medicamentum adhibens, sed medicamentum se faciens, apparuit inter homines homo, offerens hominem videntibus, Deum servans credentibus. Aspectus enim humanitatis eius sanavit infirmos; contemplatio divinitatis eius quaerit firmos. Et nondum erant homines qui Deum viderent in homine, nec poterant videre nisi hominem; nec tamen spem suam ponere debent in homine. Quid ergo fieret? Homo hominem videre potest, homo hominem sequi non debet. Deus sequendus erat, qui videri non poterat: homo sequendus non erat, qui videri poterat. Ut ergo exhiberetur homini, et qui ab homine videretur, et quem homo sequeretur, Deus factus est homo. O homo, propter quem Deus factus est homo, aliquid magnum te credere debes: sed descende, ut ascendas; quia et Deus descendendo factus est homo. Adhaeresce medicamento tuo, imitare magistrum tuum, agnosce Dominum tuum, amplectere fratrem tuum, intellege Deum tuum. Hoc ille tantus et tantillus, vermis, non homo; sed per quem factus est homo. Hoc ergo ille: quid Ioannes, nisi quod de illo Dominus, nisi quod de illo verax, nisi quod de illo veritas dicit? Si enim ipsi Ioanni debemus credere de veritate, veritati non credimus de Ioanne?

Contra arianos, Verbum in principio esse, et ideo non creatum esse, demostratur.

3. Dicat testimonium primo veritati ipsius particeps veritatis; et dicat testimonium homini Conditor hominis. Primo audiamus quid Ioannes de Christo, et deinde quid Christus de Ioanne; priorem audiamus, sed posteriorem intellegamus: prior loquatur qui prius natus est, sed confirmetur per eum a quo factus est. Post me, inquit, venit, et ante me factus est 4. Hic iam, qui credunt factum ante cetera per quem facta sunt omnia, calumniantur his verbis vel per haec verba nobis, et dicunt: Ecce quia factus est: Ioannes dicit: Post me venit, et ante me factus est. Expone mihi quid sit: ante me factus est. Verba illorum dico, et ea discutienda propono. Soletis, inquiunt, dicere, quando aliquid tale de Christo dicitur, ut eum Patre minorem ostendat, quod ad hominem sit referenda sententia; ut quod in forma Dei est, aequalis sit Patri, quod autem semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo 5, maior sit Pater. Quid ergo dicetis ad hoc quod Ioannes ait: ante me factus est? Audi quid dicamus: sed prius illud vide, quod Apostolus utrumque distinguens, et unum tamen in utroque eumdemque commendans, non dixit: Formam Dei accipiens. De forma vero Dei quid dixit? Cum in forma Dei esset: respiciens ad illum qui vocatus erat ante illum, in cuius Evangelio est: In principio erat Verbum 6; immo respiciens ad illud lumen, unde et ille hoc dixit. Neque enim dixit Ioannes: In principio fecit Deus Verbum: qui posset dicere ita, ut dixit Moyses, quia de creatura facta a Domino Deo loquebatur: In principio fecit Deus caelum et terram 7. Cum ergo ille, si hoc sentiret quod Ariani sentiunt, posset dicere: In principio fecit Deus Verbum; non hoc ait: sed ait: In principio erat Verbum. Quod in principio erat, factum non erat. Neque enim praecessit aliquid de facto Verbo. Omnia enim quae Deus fecit, Verbo fecit: Dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt 8. Inter dicentem ut fiat, et quod factum est a dicente, plurimum distat: sed si dicens est, Verbum habet; si Verbum habet, per Verbum fecit; si per Verbum fecit, Verbum non fecit.

Arianorum cavillatio quaedam confutatur.

4. Quare, inquiunt? Annon audisti et de terra: Terra erat invisibilis et incomposita? Si propterea, inquiunt, dicis Verbum factum non esse, quia dictum est: Verbum erat; nec terra facta est, quia dictum est: Terra erat. O caeca et haeretica insania! Attende, si est unde attendas; audi, si est unde audias: ne sonus inaniter aurem percutiat, cuius cor veritas illustrat. Verba eiusdem Scripturae dicturus sum, quae ibi invenisti cum legeres, et praetermisisti cum litigares. Nempe propterea putas tale aliquid dictum de Verbo Dei, cum dictum est: In principio erat Verbum; quale dictum est de terra, quia dictum est: Terra erat invisibilis et incomposita. Ego tibi in hoc libro Geneseos superiora verba recitabo, quod antequam diceret scriptor Dei famulus: Terra erat; ut appareret quia facta erat, prius dixit: In principio fecit Deus caelum et terram. Ecce ego prius tibi edidi terram factam; et factam utique a Deo, sonante Scriptura et in aures recusantis irrumpente: In principio fecit Deus caelum et terram. Facta erant haec; sed nondum ornata, nondum declarata: terra nondum distincta, sed tamen iam facta. Ne autem putares continuo terram factam sic fuisse, ut non in ea esset quod ornaretur, subsecutus ait: Facta erat quidem, quia in principio fecit Deus caelum et terram; terra autem, quam fecit Deus, adhuc invisibilis erat et incomposita 9. Ostendit tibi qualis erat, quae facta erat; non quia erat, quae facta non erat. Poterat ergo dicere Ioannes: In principio fecit Deus Verbum, Verbum autem erat; quomodo: In principio fecit Deus caelum et terram; terra autem erat: ut iste esset ordo verborum: In principio fecit Deus Verbum, et Verbum erat apud Deum; ut intellegeremus quia hoc Verbum erat apud Deum, quod Verbum fecerat Deus. Nunc vero audis: In principio erat Verbum. Quid quaeris anteriora factus extremior? Extremior enim tu in errore tuo factus es: de imo loqueris, et ad ima respicis. Vellem, si de imo loquereris, ut sursum cor tenderes, et clamares de profundo ad Dominum: rumperet nubes caliginis carnis tuae, aperiret oculos humilitati lux quae venit in humilitate; videres: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum 10. Dicat et Paulus: Qui cum in forma Dei esset. Quid de humana nativitate dicit Ioannes? Et Verbum caro factum est 11. Dicat et Paulus: Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens 12. Quid ergo dicebas de verbis Ioannis Baptistae? Eadem mihi nunc ea repete, nunc ea loquere. Quid ait Ioannes Baptista? Post me venit 13. Agnosco nativitatem. Ille de sterili, ille de virgine. Sterilitas conversa est fecunditatem: virginitas mansit post fecunditatem.

Christus, ante Ioannem factus, honore eum praecessit.

5. Sed Ioannes, inquit, si secundum hoc dixisset factum, secundum quod ex virgine natus est, non diceret: ante me factus est; quia ex virgine post illum factus erat. Ergo: ante me factus est, quid est, nisi quia in principio Verbum factum erat? Sic enim ante Ioannem erat; nam ex virgine post Ioannem erat. Accipe, et si non rixaris, adverte. Aliquantum enim forte subobscurum est quod vis intellegere, ut rixando tibi augeas fumum, quo impediaris ab intellectu. Scripturam illam primo intuere, quae te docet ut docilis fias. Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intellegas 14. Patere ergo paulisper: forte inveniemus quomodo dictum sit: ante me factus est; dum tamen non intellegamus factum Verbum per quod facta sunt omnia. Quomodo, inquit? Si potero, dicam: si dicere non potero, non tamen non est quod dicat qui dicere potuerit. Credo autem et spero, quod illius maiestas Unigeniti, qui cum esset Verbum, infans factus est, aperiet infantiam linguae meae, et faciet in ore partum, qui fecit in corde conceptum. Ecce dicam ut potero: intellege ut potes; et quod non poteris intellegere, noli reprehendere, quasi iam magnus sis; sed differ, ut crescere merearis. Certe hoc te movet, quomodo dictum sit: Qui post me venit, ante me factus est 15. Moveat plane ut quaerentem, non ut rixantem. Certe et ego quaero tecum: simul inveniemus, si simul quaeramus; ambo accipiemus, si ambo petamus; utrique nostrum aperietur, si ambo pulsemus. Post me venit, inquit: agnosce nativitatem ex virgine Maria. Ante me factus est: quid est, ante me factus est? Intellege, antepositus est mihi. Ille qui post me venit, factus est ante me. Quomodo si duo ambulent in itinere, et unus sit tardior, alter velocior, et praecedat tardior aliquantum, post paululum autem sequatur velocior; respicit tardior praecedens velociorem sequentem, et dicit: Post me venit. Et ecce accelerante illo, et propinquante, et adhaerente, et transeunte, videt ille anteriorem, quem respiciebat posteriorem: certe si celeritatem eius expavescat quodammodo et admiretur, nonne poterunt esse ista verba eius: Ecce homo post me erat, et ante me factus est? Quid est hoc: qui post me erat, ante me factus est? Qui ambulabat post me, celeritate eius factum est ut esset ante me. Nam si ubicumque legeris: factus est, non intellegis nisi formatum esse qui non erat: et Dominum Deum dicturus es factum, de quo dictum est: Factus est mihi Dominus in refugium 16. Factus est Dominus adiutor 17; et: Factus est mihi in salutem 18. Quoties factus? Et ipse fecit omnia. Ergo intellege mecum verba. Neque enim tacuit idem Ioannes et illud quod Verbum erat; ne ibi putares significasse Verbum, quando dixit: ante me factus est: ut noveris ad hoc pertinere: ante me factus est, quia praecessit me, quia glorificatus est amplius me, quia cum me intenderent homines praecursorem, agnoverunt Dominum, quem nascendo praecesseram, quem obsequendo nuntiaveram; spesque eorum, concursus eorum in Dominum factus est; glorificatus est ille tamquam Filius Dei, ante me factus, secundum id quod Apostolus ait: Propterea Deus exaltavit eum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium, et infernorum 19. Gloria ergo eius non esse coepit, sed innotuit. Factus est ante Ioannem, quia praecessit honore Ioannem.

Humiliemus nos, et exaltabimus Deum: gloria Dei gloria nostra est.

6. Sed vide utrum merito. Interroga ipsum Ioannem: Ille qui post te venit, quare ante te factus est? Qui te sequebatur, quare tibi praelatus est? Sequitur: Quia prior me erat. Hoc est: In principio erat Verbum 20. Ergo merito ante me factus est, quia prior me erat 21. Prior Ioanne, prior Abraham, prior quam Adam, prior quam caelum et terra, prior quam Angeli, Sedes, Dominationes, Principatus et Potestates. Quare prior? Quia omnia per ipsum facta sunt 22. Agnoscat servus humilitatem suam: ostendat Dominus maiestatem suam. Dicat idem Ioannes: Non sum dignus corrigiam calceamenti eius solvere 23. Multum se humiliaret, si diceret: Dignus sum. Quid enim si diceret dignum? numquid sedere in iudicio ad dexteram Patris? numquid venire ad iudicandos vivos et mortuos? Quid si diceret dignum solvere corrigiam calceamenti? Magna humilitas, si hoc est dignus amicus sponsi. Dicturus enim erat amicum se esse sponsi: et ne in illa amicitia aequalitas forte ab aliquo imprudente intellegeretur; dicit se amicum propter amorem, deicit se ad vestigia propter timorem. Et parum est quod se ad vestigia deponit; nec dignum se dicit solvere corrigiam calceamenti. Humilis profecto, si dignum solvere; sed quia nec dignum se dicit solvere, dignus qui exaltaretur ab humilitate. Dicat etiam apertius, dicat distinctius, quid est: Post me venit, ante me factus est. Dixit enim et causam: quia prior me erat. Quoniam: In principio erat Verbum; et: Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 24. Illum oportet crescere, me autem minui 25. Oportebat ut cresceret qui posterior venit, et minueretur qui anterior venit. Si crevit qui posterior venit, ante ipsum factus est crescendo. Illum, inquit, oportet crescere, me autem minui. Hoc est, ante me factus est. Et quomodo crevit Christus, minutus est Ioannes? Praecessit aetate Ioannes Dominum in nativitate humana; creverunt ambo annis accedentibus, statura carnis, et pervenerunt ad certum modum sicut homines. Sed Ioannes homo, Christus Deus et homo. In divinitate si intellegamus quia crevit Christus, absurdi sumus, et nimis erramus. Crescit enim aliquid, ut proficiat. Deus quo crescat non habet: si enim habet quo crescat, minor erat antequam cresceret. Redeamus ad formam carnis. Ipsa cum Ioanne crevit, non illo minuto crevit. Referamus ergo fortassis ad gloriam; et intellegamus: Illum oportet crescere, me autem minui, secundum hoc dictum, quod post me venit, et ante me factus est. Ioannes enim personam sustinebat hominis, et loquebatur ex typo generis humani, ad quod salvandum venerat Christus. Dixeramus autem, fratres, humilis Deus venit ad superbum hominem. Agnoscat homo se hominem, appareat Deus homini. Etiam si ideo venit Christus, ut humiliaretur homo, et ex humilitate cresceret homo; oportebat ut gloria iam cessaret hominis, et commendaretur gloria Dei: ut spes hominis esset in gloria Dei, non in gloria sua, dicente Apostolo: Qui gloriatur, in Domino glorietur 26. Recte ergo dicitur homini: Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? 27. Hunc typum humilitatis humanae Ioannes ostendens, quia quantum proficiebat opinio et fama Christi, non statura Christi, non maiestas Christi, non sapientia, non Verbum Dei; sed fama illa, quae coepit a minimo, et iam tenet orbem terrarum: gloria Christi, non gloria hominis, ut agnoscat homo humilitatem suam, impertiat Deus divinitatem suam. Etenim gloria Dei, fratres, gloria nostra est. Quantum dulcius glorificatur Deus, tantum nobis prodest. Non enim altior erit Deus, quia honoramus illum: humiliemus nos, et exaltamus illum. Scriptum est enim: Exaltabo te, Domine 28. Quid est: Exaltabo te? In terra erat, et eum in caelo posuisti? Et homo exaltat Deum? Quid est: Exaltabo te? Altum te confitebor. Confiteatur ergo se homo hominem; decrescat prius, ut crescat. Dicat Ioannes decrescendo ad humilitatem, non se esse dignum, qui solvat corrigiam calceamenti, et intellegat se participando illuminatum fieri.

Ioannes non lumen verum erat, sed lucerna illuminata.

7. Hoc enim Ioannes evangelista dixit de illo: Non erat ille lumen. Iniuriam forte fecit Ioanni, quia ait: Non erat ille lumen; cum Apostolis dictum sit a Domino: Vos estis lumen mundi 29? Praetulerunt se Apostoli Ioanni? Non faciunt, ne mendacem ipsum Dominum iudicent, qui dixit: In natis mulierum nemo exsurrexit maior Ioanne Baptista 30. Non utique maior statura corporis, sed gratia participatae sapientiae, gratia participatae salutis. Quid sibi ergo vult: Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine 31? Quare hoc dixit? Novi, inquit, quid dicam, testimonium perhibere de lumine. Erat enim lumen verum distinctum a Ioanne, ne prorsus non lumen Ioannes, sed ut in comparatione huius luminis dictum intellegatur: Non erat ille lumen; secundum quod dixit, quia erat lumen verum. Quomodo discernis hoc verum? Quod illuminat, inquit, omnem hominem venientem in hunc mundum 32. Si omnem hominem, ergo et Ioannem. Sed ut non videamur nos colligere ex verbis quod non est dictum, quamvis consequenter intellegendum, ipse Ioannes dicat: Nos omnes de plenitudine eius accepimus 33. Erat ergo lumen verum. Ioannes lumen illuminatum, Christus lumen illuminans. Nam ut noveris quia lumen erat Ioannes, iam perhibeat et illi Dominus testimonium. Perhibuit ipse testimonium Domino suo, testimonium veritatis de Domino suo, quod habebat a Domino suo. Acceperat enim a Domino suo, ut diceret de Domino suo: ut autem ille diceret de servo suo, non acceperat a servo suo: et in se Christus de Ioanne, et in Ioanne Christus de se. Ipsa ergo veritas perhibeat testimonium, audiamus quia lumen est Ioannes. Iudaeis dicitur de Ioanne: Ille erat lucerna ardens et lucens 34. Et utique lucerna lumen est, non sicut dies, sed tamen lumen est. Ergo lucerna accenditur ut luceat, et Ioannes illuminatus est ut loqueretur. Si ergo Ioannes illuminatus est ut loqueretur, agnoscat se lucerna, ne superbiae vento exstinguatur. Sed forte lumen discipuli, et lucerna Ioannes? Dominus enim de Ioanne ait: Ille erat lucerna ardens, et lucens: de discipulis autem: Vos estis lumen mundi. Discipulos suos praetulit Ioanni? Numquid et fideles illi quos alloquitur Paulus, praeponendi sunt Ioanni, quibus ait: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 35? Lux ergo Apostoli, et lux fideles ex peccatoribus iustificati, ex infidelibus fideles facti: tamen lucerna non sunt dicti discipuli. Attende, forte dicti, et non alio loco, sed ibi: ut ostenderet quemadmodum eos dixerit lumen; quia non lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; sequere verba Evangelii: Vos estis lumen mundi. Non potest civitas abscondi supra montem constituta. Sed de civitate dixit, non de lumine? Sequere adhuc: Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio 36. Tale lumen estis, quale Ioannes: lucerna illuminata. Tamquam cuius vox, vel quorum vox praecesserat: Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas 37. Quas tenebras in Apostolis? Fuimus et nos aliquando, etc., quomodo illius reprobi et blasphemi: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus. Ecce tenebrae, accendatur lucerna: Sed misericordiam consecutus sum 38. Et ut noveris de ipsis dictum: Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt; statim sequitur: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra: sed in humilitate, quia hominem oportet minui. Quomodo autem Deum crescere? Et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est 39. Glorificatur Pater, glorificatur Filius: quia Pater glorificat Filium, et Filius glorificat Patrem. Agnoscat se ergo homo humilem, agnoscat excelsum Deum propter se humiliatum, ut homo, qui humiliatus erat in confessione peccati, exaltetur in adeptione iustitiae. Haec duo: Dominus et Ioannes, humilitas et claritas: Deus humilis in claritate, homo humilis in infirmitate; Deus humilis propter hominem, homo humilis propter hominem. Deus enim humilis ut prodesset homini, homo humilis ut non obsit sibi.

Ioannis pro veritate martyrium. Christus crescit, Ioannes minuitur.

8. Agnoscamus ergo haec duo et in ipsa differentia passionum. Legimus Ioannem passum martyrium pro veritate: numquid pro Christo? Non pro Christo, si non veritas Christus. Non omnino pro ipsius nomine, sed tamen pro ipsa veritate. Neque enim ideo decollatus est Ioannes, quia confessus est Christum. Sed monebat temperantiam, monebat iustitiam: dicebat: Non tibi licet habere uxorem fratris tui 40. Lex enim quae hoc iusserat, de illis iusserat qui morerentur sine liberis, ut acciperent fratres uxores fratrum suorum, et resuscitarent semen fratribus suis. Ubi ista causa non erat, nihil nisi libido erat. Hanc libidinem Ioannes arguebat, castus incestum: quia et illud quod figurabat, tale est: Illum oportet crescere, me autem minui 41. Praeceptum iam fuerat, ut si quis sine semine moreretur, qui magis propinquus esset, acciperet uxorem eius, et suscitaret semen fratri suo. Utquid enim hoc Deus praeceperat, nisi ut eo modo significaretur semen suscitandum fratris ad fratris nomen? Hoc enim praeceptum erat, ut qui inde nasceretur, nomen haberet defuncti. Defunctus est Christus, acceperunt coniugem eius Apostoli Ecclesiam. Quos de illa genuerunt, non Paulianos, aut Petrianos, sed Christianos nominaverunt. Loquantur ergo haec duo ambae passiones: Illum oportet crescere, me autem minui. Ille crevit in ligno, hic est diminutus in ferro. Locutae sunt et passiones hoc mysterium, loquantur et dies. Nascitur Christus, et augentur; nascitur Ioannes, et minuuntur. Minuatur ergo honor hominis, augeatur honor Dei; ut honor hominis inveniatur in honore Dei.