SERMO 377

 

IN ASCENSIONE DOMINI

 

Verbum aeternum digne a nobis laudari non potest. Quomodo ad currendam viam ut gigas exsultaverit.

1. Dilectissimi fratres, de Verbo aeterno quis temporale digne proferat verbum? Magnis infima quomodo sufficiant? Laudant caeli, laudant virtutes, laudant aetheriae potestates, laudant caeli luminaria, laudant sidera, ut potest laudat et terra: non ut digne laudet, sed ne se ingrata condemnet. Quis explicat, quis loquitur, quis vel sapit eum qui attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter 1, quomodo exsultaverit ad currendam viam, ut esset a summo caelo egressio eius, et recursus eius usque ad summum caeli 2? Si ubique attingit, unde exit? Si ubique attingit, quo vadit? Locis non distenditur, neque temporibus variatur, neque habet accessus et recessus: in se manens, ubique circuit totus. Quae sunt spatia quae non habent omnipotentem, quae non tenent immensum, quae non suscipiunt venientem? Si verbum cogitas, nihil diximus. Sed ut de se humiles doceret aliquid dicere, humiliavit semetipsum formam servi accipiens 3. In hac forma descendit, in hac forma, secundum Evangelium, sapientiae studio profecit 4, in hac forma patiens fuit, in fac forma fortiter dimicavit, in hac forma mortuus est, in hac forma mortem vicit et resurrexit, in hac forma ad caelum rediit, qui de caelo numquam recessit. Benedictus ergo est in solidamento caeli, qui factus est pro nobis, secundum Apostolum, maledictus, ut in Gentibus benedictio Abrahae fieret 5. Exsultavit ut gigas 6. Qualis gigas? Mortem moriendo superavit. Qualis gigas? Portas inferni fregit: exiit, et ascendit. Quis est iste rex gloriae, propter quem dictum est quibusdam principibus: Tollite portas, principes, vestras; et elevamini, portae aeternae? Elevamini, magnus est: angustae estis, non capitis; elevamini. Utquid hoc? Ut introeat rex gloriae. Expavescunt: Quis est iste rex gloriae? Non agnoscitur. Non solum Deus est, sed et homo: non solum homo est, sed et Deus. Patitur, certe Deus est? resurgit, certe homo est? An et Deus et homo est? Vere enim patitur, et vere resurgit. Hoc autem in uno eodemque psalmo bis dicitur: Tollite portas, principes, vestras; et elevamini, portae aeternae, et introibit rex gloriae. Et repetitur hoc ipsum post eadem verba, tamquam putetur superfluum et non necessarium. Sed in repetitione eorumdem verborum fines attendite, et advertite quare bis dictum fuerit. Tamquam enim semel resurgenti, et semel ascendenti, bis portae inferorum et caeli aperiuntur. Res enim nova, inferis Deus praesens: res nova, caelis homo assumptus. Utroque tempore, utroque loco, expavescunt principes. Quis est iste rex gloriae? Unde hoc discernimus? Audi quid utrisque respondeatur. Illis interrogantibus dicitur: Dominus fortis et potens, Dominus potens in bello. Quali bello? Mortem pro mortalibus subire, solum pro omnibus pati, non resistere omnipotentem, et tamen vincere morientem. Magnus ergo iste rex gloriae, etiam apud inferos. Repetitur etiam hoc caelestibus potestatibus: Tollite portas, principes, vestras; et elevamini, portae aeternae. Annon sunt portae aeternae, quarum claves accepit Petrus? Sed quia secum hominem levat, ibi tamquam non agnitus dicitur: Quis est iste rex gloriae? Sed ibi quia non iam certator, sed victor est, quia non dimicat, sed triumphat; non ibi respondetur: Dominus potens in bello; sed, Dominus virtutum ipse est rex gloriae 7.