SERMO 376

 

DOMINICA IN OCTAVIS PASCHAE

 

Ianuis clausis intrare signum est Dei omnipotentiae.

1. Audivit Caritas vestra, cum sanctum Evangelium legeretur, Dominum et Salvatorem nostrum Iesum Christum post resurrectionem suam clausis ostiis introisse ad discipulos suos. Magnum miraculum: sed mirari desinis, si Deum cogitaveris. Mirum enim esset, si solus homo hoc fecisset. Refer ad omnipotentiam, non ad phantasiam. Ostiis clausis intravit. Respondeo tibi, ut scias quia vera caro fuerat, cicatrices tangendas monstravit 1. Sed sicut non est, inquis, naturae corporalis per ianuam clausam intrare, sic non est naturae corporalis super fluctus maris ambulare. Intravit per clausa ostia, responde mihi, da mihi soliditatem carnis. Ambulavit super aquas maris, da mihi et tu pondus carnis. Vis nosse hoc omnipotentiae fuisse? Et Petro dedit 2. Qui quod voluit, dedit; quod proprium erat, sibi servavit. Ille enim vivens per clausas ianuas intravit, qui nascendo integritatem matris non violavit. Ergo, fratres, admirati credamus, credentes obaudiamus, obaudientes speremus promissa, si facimus iussa: quia ut faciamus iussa, ipse adiuvat, a quo speramus promissa.