SERMO 375/C

 

TRACTATUS DE QUINTA FERIA SANCTAE PASCHAE

 

Thomae incredulitas.

1. Hodierna lectio sancti Evangelii iterum manifestavit Dominum famulis, Christum Apostolis, et discipulum convincit incredulum. Unus enim ex duodecim discipulis apostolus Thomas, non solum mulieribus, sed nec viris nuntiantibus resurrectionem Domini Christi accommodavit assensum. Et certe apostolus erat mittendus cum predicatione evangelii. Quando ergo coepit postea praedicare Christum, quomodo volebat sibi credi quod ipse non crediderat? Puto quia sibi erubescebat, quando infideles increpabat. Dicunt ei condiscipuli eius, coapostoli utique: Vidimus Dominum. Et respondit ipse: Nisi misero manus meas in latus eius, et tetigero loca clavorum, non credam 1. Fidem sibi fieri volebat tangendo. Si enim Dominus venerat ut tangeretur, quomodo ergo in ea lectione, quae superius legitur, dicit ad Mariam: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem 2? Feminae credenti dicit: Noli me tangere; viro non credenti dicit: Tange. Iam enim Maria occurrerat ad sepulchrum, et primo Dominum stantem putaverat hortulanum, et dixerat: Domine, si tu eum abstulisti, dic ubi posuisti eum, et ego illum tollam 3. Respondebat autem illi Dominus nomen suum: Maria. Continuo illa Dominum agnovit in voce nominis sui: ille vocavit, et illa cognovit; felicem fecit vocatione, dando cognitionem. Continuo ergo ubi audivit nomen suum ab illa auctoritate et lingua qua solet, et ipsa respondet quod solet: Raboni 4. Iam ergo crediderat Maria; et dicit Dominus ei: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem.

Christi humanitas assumpta.

2. Modo autem in ea lectione, quae recentissima sonuit in auribus vestris, quid audistis dicentem Thomam? Non credo, nisi tetigero. Et Dominus ad ipsum Thomam: Veni, tange, mitte manus tuas in latus meum, et noli esse incredulus sed fidelis 5. Ego me, inquit, si parum putas quod praebeo oculis tuis, praebeo me et manibus tuis. Forte enim ex illis es qui cantant in Psalmo: In die tribulationis meae Dominum exquisivi manibus meis nocte coram eo 6. Quare manibus quaerebat? quia nocte quaerebat. Quid est, nocte quaerebat? Tenebras infidelitatis in corde gestabat. Factum est autem hoc non solum propter se, sed et propter illos qui veram carnem Domini fuerant negaturi. Poterat enim Christum vulnera carnis suae ita sanare, ut nec vestigia cicatricum paruissent: poterat ergo non ferre clavorum vestigia in membris suis, non ferre vestigium vulneris in latere suo; sed illae in carne cicatrices esse permissae sunt, ut in cordibus hominum vulnus perfidiae tolleretur, et vulnerum signa vera vulnera procurarent. Ille enim qui signa clavorum et lanceae in suo corpore esse permisit, sciebat futuros aliquando tam impios et perversos haereticos, qui dicerent Dominum nostrum Iesum Christum et carnem fuisse mentitum, et discipulis suis et evangelistis nostris verba dixisse mendacia, quando dixit: Tange et vide. Ecce Thomas dubitat. Quomodo dubitat? Nisi tetigero, non credo: ultra fidem servat ad tactum. Nisi tetigero, inquit, non credam. Putamus, Manichaeus quid dicit? Et vidit Thomas, et tetigit Thomas, et loca clavorum palpavit Thomas, et falsa caro fuit. Ergo tunc si ibi fuisset, nec tangendo credidisset.

Thomae Christum tangere licet, Mariae non licet.

3. Intendat ergo Caritas vestra horrendam perniciem, detestandam fallaciam, incredibilem impietatem. Videte quantum sit inter sanctam Mariam Magdalenen, quae, cum audisset: Maria, ad unam vocem Christi credidit eum resurrexisse. Inter huius ergo fidem et illorum, qui, mox ut viderunt in fractione panis Christum, continuo crediderunt, quid putamus distare? Quid? Illa quasi in subobscuro vidit, illi apertissime viderunt; tamen et illi et illa videndo crediderunt. Postea apparuit omnibus: Putaverunt se spiritum videre 7. Tulit illis vanam opinionem, et inseruit certissimam veritatem. Putaverunt se spiritum videre. Hoc et Manichaei putant, spiritum fuisse Christum, carnem non fuisse. Remane et tu in tali fide, si voluit ibi Christus discipulos suos remanere. Qui putas spiritum fuisse Christum, et apparuisse in phantasma, id est, quasi carnem non fuisse veram in Christo, hoc et discipuli putaverunt: vulneratus es cum discipulis, sanare cum ipsis. Quando hoc discipuli putaverunt, Christum spiritum fuisse, et quod videbant magis apparere quam esse, quid egit Dominus? Quid, inquit, cogitationes ascendunt in corde vestro? 8. Nullus vobis hostis forinsecus venit, et interna cogitatio iugulat animas vestras. Vos de me cogitatis: Quid cogitationes ascendunt in corde vestro? quales cogitationes? Quia putabant se spiritum videre. Tales cogitationes timet Dominus, ne occiderent fidem discipulorum; ergo timete habere tales cogitationes: quod timet medicus, non est inde securus aegrotus. Quid cogitationes ascendunt in corde vestro? Videte manus meas et pedes meos; palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere 9. Viderunt, et tetigerunt, et crediderunt, annuntiaverunt: et Manichaei adhuc contradicunt de Thoma: Non credo nisi tetigero. Ergo, noli esse incredulus 10. Falsae erant cicatrices Domini, et vera sunt verba Manichaei? Absit a nobis. Immo vera Domini verba sunt, vera ossa ostendit Dominus: cicatrices verae: vera membra in caelum levavit; sed corruptionem in caelum non levavit. Caro inquit: mors mortua est.

Christus via Christus patria.

4. Redeamus ad illam de sancta Maria quaestionem. Ecce tangitur a discipulis: Palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere 11. Tangitur a Thoma dubitante; exclamat: Dominus meus et Deus meus! 12. Et ad illum Dominus: Quia vidisti, credidisti; beati qui non vident, et credunt 13. Quibus me annuntias, vincunt fidem tuam. Annuntias quod vidisti, annuntias quod tetigisti, annuntias quod videndo et tangendo vix credidisti; et tamen tibi crediturus est qui nec vidit nec tetigit. Vides me, et non credis mihi: tangis me, et vix credis mihi; alter audit te, et credit in me. Sed quaeris: Quid est quod Thomas permittitur tangere, et dicitur Mariae: Noli me tangere? Hoc loco ipse dixit causam: Nondum enim, inquit, ascendi ad Patrem 14. Quale est hoc? Hic es in terra, et prohibes te tangi: cum ascenderis, quis te tangit? In terra constitutus repellis proximam manum. Hoc loco possumus elegantissime suspicari, et dicere: Bene fecit Dominus, infidelibus servare tactum suum; istam prohibet tangere, quia iam crediderat. Quid enim opus erat tangere et quaerere, quem audiendo cognovit? Sed tamen non tacuit, postea dixit causam. Noli me tangere. Quare? Nondum enim ascendi ad Patrem meum: ascendentem ad Patrem tange. Quid est, ascendentem ad Patrem tange? Aequalem Patri tange. Quid est, aequalem Patri tange? Deum tange, id est, in Deum crede. Facile est quod vides: forma servi est propter te assumpta, indumentum est Dei; non est magnum carnem videre. Viderunt et Iudaei, qui occiderunt; non viderunt gentes, et crediderunt. Ergo, inquit, quomodo vides me, in carne membra, effigiem quam nosti, quomodo vides noli me tangere: id est, noli remanere ibi, noli usque illuc intendere, non hic sit finis fidei tuae. Volo quidem ut credas me hominem, sed noli remanere; extende fidei manum, noli ibi remanere.

Fides est sicuti Christum tangere.

5. Nec sic tangas, quomodo tetigit Photinus haereticus: hominem dixit Christum esse, nihil amplius; non ergo cepit, non intellexit, non tetigit. Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 15. Illa ergo ne hominem tantum Christum putaret: Noli me sic tangere: ante te vestimentum meum est; serva factum in caelo, mitte manum cordis; et tunc me tangis, cum ascendo ad Patrem. Sic tetigerunt, qui confessi sunt: Ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris 16. Ecce sic tangit Ecclesia, cuius figuram portabat Maria. Tangamus Christum, tangamus. Credere, tangere est. Noli usque ad hominem extendere manum; dic quod dixit Petrus: Tu es Christus filius Dei vivi 17. Non ergo tibi videatur solus homo Christus; quia si sic tetigeris ut dixit haereticus, eris sicut Photinus. Sed iterum non vites hominem Christum, non ibi remaneas. Non dico ut declines; quid dico? Noli ibi remanere: non pervenit ad mansionem, qui in via vult remanere. Surge, ambula: homo Christus via tua est, Deus Christus patria tua est. Patria nostra, veritas et vita 18; via nostra, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 19. Pigri eramus ad ambulandum, via ad nos venit; quia via ad nos venit, ambulemus. Homo Christus via nostra est: viam non deseramus, ut attingamus ad Filium Dei unigenitum, aequalem Patri, transcendentem universam creaturam, coaeternum Patri, sine die diem, opificem fidei. Propter hoc ambulemus, ut hoc tangamus.

Christus Deus Christus caro.

6. Sic denique tetigit, quae fluxum sanguinis patiebatur. Qualis in ea fides fuit, ut diceret ei Dominus: Iam prode te et manifesta te in turbam; consequere laudem, unde consecuta es et salutem ! Vade, filia, fides tua te salvam fecit; vade in pace 20. Quae fides si interrogas, audi. Dixit in corde suo: Si tetigero fimbriam vestimenti eius, salva ero 21. Tetigit ut quod credidit consequeretur; non tetigit ut quod non crediderat probaretur. Tunc Dominus interrogat dicens: Quis me tetigit? Ergo ignoras, Domine, quis te tetigit? cogitationem vides, et de actu interrogas? Quid est, quis me tetigit? Ego ostendam vobis quis me tetigit: fides me tetigit; ipsa fecit tactu suo virtutem ex me exire. Ubi non fui, ubi non ambulavi, ubi non sum natus, ibi in me creditum est: Populus quem non cognovi servivit mihi 22. O tangere! o credere! o exigere! Et hoc mulier sanguineis passionibus fatigata, ut Ecclesia in martyribus effusione sanguinis afflicta et saucia, sed fidei virtutibus plena; quae antea expendit substantiam suam medicis, id est diis gentium, qui eam numquam curare potuerunt: cui Ecclesiae Dominus praesentiam suam non exhibuit corporalem, sed spiritalem. Iam ergo et tangens mulier et tactus Dominus noverunt se. Sed ut hi, quibus opus erat scire salutem, tangere docerentur, ait: Quis me tetigit? Et discipuli responderunt: Turbae te comprimunt, et dicis, quis me tetigit? 23. Quasi in aliquo excelso loco sis, ubi nemo te tangat, sic quaeris quis tetigit, quem infinitae turbae comprimunt? Ait Dominus: Tetigit me aliquis 24: magis sensi unam tangentem, quam turbam prementem. Turba facile novit premere: utinam discat tangere!

Quid fides doceat de Filio Dei incarnato.

7. Sermonis nostri conclusio sit, fratres, ut Dominum nostrum Iesum Christum ante Abraham, ante Adam, ante caelum et terram, ante angelos et archangelos, et sedes et dominationes, et principatus et potestates, ante omnia condita et facta, vel quae videntur vel quae non videntur, sine ullo temporis spatio, sine ullo annorum numero, coaeternum Patri, aequalem Patri, verum unigenitum Patris, virtutem et sapientiam Patris esse credamus: pariter sempiternum, pariter immortalem; et veraciter immortalem, quia omnino incommutabilem; pariter invisibilem, quia incorporeum; pariter potentem, et ipsum omnipotentem. Talem credamus unigenitum Filium Dei. Sed mementote, cum dixerimus: Et Iesum Christum filium eius unicum Dominum nostrum, mementote quod sequitur: qui natus est de Spiritu Sancto et Maria virgine 25. Natus est de matre sine patre deorsum in terris, qui iam sursum de Patre ante tempora sine matre, tempora facturus, est natus. In carne vera nunc iuxta finem temporum de carne vera est genitus: sed caro eius similitudinem habebat carnis peccati, non erat caro peccati. Et unde similitudinem habebat? quia mortalis erat. Et unde peccati caro non erat? quia per fidem virginis venerat. Ipsa autem caro Christi, ipsa crevit, ipsa ad aetatem iuvenilem pervenit. In illa Christus esuriit, sitivit, manducavit, bibit, lassatus est, quievit, dormivit: in illa omnia haec, peccatum nusquam. In illa passus est, in illa manifestatus est homo latens Deus, quaerens in homine hominem, quaerens perditum per susceptum. In illa ergo pro ipso homine passus est indigna ab hominibus. Caro vera erat, quae retenta est a Iudaeis; caro vera erat, quae pascha cum discipulis manducavit. Carnem veram colaphizaverunt Iudaei: carni verae spinas imposuerunt Iudaei: carnem veram in ligno suspenderunt increduli; carnem veram iam anima recedente lancea percusserunt infideles et miseri; carnem veram discipuli de ligno deposuerunt, et in sepulchro posuerunt; carnem veram resuscitavit veritas; carnem veram post resurrectionem discipulis ostendit veritas; carnis verae cicatrices manibus contrectantium demonstravit veritas. Erubescat ergo falsitas, quia vicit veritas.