SERMO AURELII AUGUSTINI IN DIE PRIMO SANCTI PASCHAE
1. Audivimus Evangelium: lecta est resurrectio Domini nostri Iesu Christi. Resurrexit Christus, ergo mortuus est Christus. Resurrectio testis est mortis, mors autem Christi peremptio timoris. Non timeamus mori, mortuus est Christus pro nobis; cum spe vitae aeternae moriamur, resurrexit Christus ut resurgamus. Habemus in morte et resurrectione eius opus indictum, praemium promissum: opus indictum passio, praemium promissum resurrectio. Opus hoc martyres impleverunt: nos impleamus pietate, si non possumus passione. Non enim omnibus contingit pati pro Christo, et mori pro Christo; tamen ipsum mori omnibus contingit. Felices, quibus pro Christo factum est, quod necesse erat ut fieret: necessitas enim erat mori, sed non erat necessitas pro Christo mori. Omnibus ventura est mors, sed non omnibus pro Christo mors. Quibus contigit pro Christo mori, quodammodo illud, quod eis erogatum fuerat, reddiderunt. Erogaverat eis Dominus, ut moreretur pro illis; reddiderunt illi moriendo pro illo. Sed unde redderet miser egenus, si non dedisset felix Dominus? Itaque quod erogaverat martyribus Christus, dedit eis unde redderent Christo. Vox enim martyrum est: Nisi quia Dominus erat in nobis, fortasse vivos absorbuissent nos 1: persecutores, inquit, fortasse vivos absorbuissent nos. Quid est, vivos? Scientes quia mala faceremus, si Christum negaremus, tamen tam magnum malum vivi, id est, scientes faceremus; et sic absorbuissent nos vivos, non mortuos. Quid est, vivos? Scientes, non nescientes. Et qua virtute non fecerunt quod a persecutoribus facere cogebantur? Ipsi interrogentur, ipsi dicant. Ecce respondent: Nisi quia Dominus erat in nobis. Ergo ipse dedit quod ei redderetur. Gratias illi: dives est, et, quod de illo scriptum est, pauper factus est, ut nos divites faceret 2; paupertate eius ditati, vulneribus eius sanati, humilitate eius exaltati, morte eius vivificati.
2. Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? 3 martyr dicebat. Audite quod sequitur. Attendit enim, et quaesivit quid retribueret Domino: et quid ait? Calicem salutaris accipiam 4. Hoc retribuam Domino: calicem salutaris, calicem martyrii, calicem passionis, calicem Christi. Hoc est, calicem salutaris, quia salutare nostrum Christus. Ergo accipiam, inquit, calicem eius, et retribuam illi. De ipso calice dixit et ipse Patri ante passionem: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste 5. Pati venerat, mori venerat; in potestate habebat mortem. Aut, si mentior, ipsum audite: Potestatem, inquit, habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me, et iterum sumo eam 6. Audistis potestatem? Nemo tollit. Sine causa gloriantur Iudaei: peccatum inde habent, non potentiam. Christus, quia voluit, mortuus est; ipse dicit in psalmo: Ego dormivi, et somnum cepi 7. Clamaverunt: Crucifige, crucifige 8: tenuerunt, suspenderunt. Sic illi vivant, quia aliquid potuerunt. Ego dormivi. Et quid postea? Et somnum cepi. Vere somnus erat triduanus. Quid ergo postea? Et surrexi, quoniam Dominus suscepit me 9. Secundum formam servi loquitur, Dominus suscepit me: sicut et alio loco: Numquid qui dormit non adiciet ut resurgat? 10. Gloriantur Iudaei, quasi vicerint me. Numquid qui dormit non adiciet ut resurgat? Illi, ut occiderent, suspenderunt: sed Ego dormivi, quia quando volui animam posui, et quando volui surrexi.
3. Ergo ipse est calix, quem volebat transire, ad quem bibendum venerat. Quid est ergo, Domine, quod dixisti: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste 11? Dixisti discipulis, passurus et moriturus: Tristis est anima mea usque ad mortem 12. Quaero ergo in his verbis verba illa tua: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam 13. Unde audio: Tristis est anima mea usque ad mortem? Nemo tollit eam: quare tristis es? Potestatem habes ponendi animam tuam: quare dicis: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste? Respondet interroganti, et dicit tibi: Homo, in carne mea te suscepi: numquid ergo, si in carne mea te suscepi, in voce mea non te suscepi? Quando dico: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam, sicut factor me loquor; quando dico: Tristis est anima mea usque ad mortem, sicut factura te loquor. Gaude de me in te, agnosce te in me. Quando dico: Potestatem habeo ponendi animam meam, adiutorium tuum sum; quando dico: Tristis est anima mea usque ad mortem, speculum tuum sum.
4. Non legistis quia mortuus est? Numquid negamus? Si negaverimus mortem, negamus et resurrectionem. Inde mortuus est, unde homo esse dignatus est: inde resurrexit, unde homo esse dignatus est; quia et nos homines et morituri sumus, et resurrecturi sumus. Numquid Verbum in illo mortuum est? numquid pati aliquid potuit, quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 14? Quid potest pati tale Verbum? Et oportebat tamen, ut moreretur pro nobis Verbum: et mori non poterat, et ut moreretur oportebat. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ubi sanguis? ubi mors? Numquid mors in Verbo? numquid sanguis in Verbo? Si nec mors in Verbo, nec sanguis in Verbo, ubi pretium nostrum? Annon pretium nostrum sanguis est eius? Unde ergo daret hoc pretium, si maneret solum Verbum, nisi carnem assumeret Verbum? Carnem autem de anima humana viventem: ut, quoniam Verbum occidi non poterat, occideretur sola caro, quae de sua anima vivebat. Neque enim vel anima occidi poterat: quae anima divinitati adhaerendo unus spiritus erat, ipso Domino dumtaxat eam se induente, non ipsa in illo credente, sicut de nobis scriptum est: Qui adiungit se Domino, unus spiritus est 15. Nos enim, cum infideles essemus, indigni eramus, et a Deo alieni; credendo autem adhaesimus Deo. Illa autem anima adhaesione Dei digna creata est, cum in personae divinae unitatem nova rudisque assumpta est. Qua unitate ac singularitate duorum spirituum inaequalium discedente caro mortua est, quae de ipsa duorum spirituum unitate novo modo novoque genere vivens, id est, geminam et admirabilem vitam habens, parvo tantummodo tempore derelicta est. Deus enim spiritus, et imago eius humanus spiritus, immortales sunt.
5. Sic ergo nos alloquitur quodammodo Dominus Deus noster, salvator noster, dicens: O homines, feci hominem rectum, et fecit se ipse perversum. A me recessistis, in vobis peristis: ego autem quaesiturus sum quod perierat. A me recessistis, inquit, vitam perdidistis: Et vita erat lux hominum 16. Ecce quod reliquistis, quando in Adam omnes peristis. Vita erat lux hominum. Quae vita? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 17. Vita erat: vos in morte vestra iacebatis. Verbum, unde morerer, non habebam: homo, unde viveres, non habebas. Quia dignatur Dominus Christus, suscepi verba eius: si ipse mea, quanto magis ego eius! Quodammodo in silentio rebus ipsis loquens Dominus noster Christus dicit: Unde morerer non habebam: homo, unde viveres non habebas. Assumpsi de te unde morerer pro te: assume de me unde vivas mecum. Commercia celebremus: do tibi, da mihi. Accipio a te mortem: accipe a me vitam. Expergiscere: vide quid dem, quid accipiam. Excelsus in caelo, accepi a te super terram humilitatem: Dominus tuus, accepi a te formam servi: sanitas tua, accepi a te vulnera: vita tua, accepi a te mortem. Verbum, caro factus sum, ut mori possem. Carnem apud Patrem non habebam: de massa tua sumpsi, unde tibi erogarem - Virgo Maria de massa nostra erat; ibi assumpsit Christus carnem a nobis, id est, a genere humano - Accepi a te carnem, unde morerer pro te: accipe a me spiritum vivificatorem, unde vivas mecum. Postremo mortuus sum de tuo: vive de meo.
6. Ergo, fratres, quando auditis: Natus est de Spiritu ex virgine Maria, passus est, vapulavit, alapas accepit; quando auditis: Passus est haec Christus, nolite putare, Verbum illud, in principio apud Deum, in sua natura atque in sua substantia aliquid tale pati potuisse. Sed numquid possumus dicere, quia Verbum Dei, Deus unigenitus, non est passus pro nobis? Passus est, sed secundum animam et carnem suam passibilem. Accepit enim formam servi, ut tamquam homo pateretur. Habebat enim et animam et carnem, quia totum hominem liberare venerat, non amittendo vitam, sed donando vitam. Ut autem similitudinem demus, unde celerius quod dicimus advertatis, sicut verbi gratia, quando Stephanus martyr, et Focas vel aliquis alius passus est et occisus et sepultus, caro eorum sola occisa et sepulta est, animae autem eorum neque occidi neque sepeliri potuere, et tamen rectissime dicimus: Mortuus est Stephanus, vel Focas, vel quicumque alius pro nomine Christi, ita, quando passus et occisus et sepultus est Dei unigenitus, caro utique eius sola occisa et sepulta est: anima autem, et multo magis divinitas eius occidi non potuit: et ideo securi dicimus, mortuum pro nobis esse et sepultum unicum Dei Filium, id est, Deum Dei unigenitum. Unde utique veraciter, non mendaciter, dixit ipse Christus Dominus, qui est sine mendacio veritas: Sic enim dilexit Deus mundum, ut unigenitum suum daret, ut omnis qui credit in illum non pereat, sed habeat vitam aeternam 18. Et Apostolus similiter de Deo Patre dicit: Qui filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum 19. Vultis autem nosse quid est Christus? Nolite attendere carnem solam, quae iacuit in sepulchro; nolite attendere animam solam, de qua dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem 20; nolite attendere Verbum solum, quia Deus erat Verbum; sed attendite quia Christus totus Verbum et anima et caro est.
7. Nihil autem animae Christi subtrahatis. Haeretici enim Apollinaristae dixerunt, quia mentem non habuit, id est, intellegentiam non habuit anima illa, sed Verbum illi pro mente et pro intellegentia erat. Hoc ait Apollinaris. Arriani autem dicunt: Nec qualemcumque animam habuit. Vos ergo fideliter tenete, quia prorsus Verbum et anima et caro est totus Christus. Et quando auditis: Tristis est anima mea, animam humanam intellegite, non beluinam: anima enim sine intellectu anima pecoris est, non anima humana. Si non venit liberare mentem, non habuit mentem. Ergo unus Christus, Verbum et anima et caro. Quid homo? Anima et caro. Quid Christus? Verbum et homo, ac per hoc Verbum et anima et caro, Christus unus. Hominem quando caedis pugnis, quid eius percutis? animam, an carnem? Confiteris quia carnem. Et tamen clamat anima: Quid me percutis? quid me caedis? Numquid, si dicas animae: Quis te tetigit? ego carnem ferio, non te; nonne, quicumque te audierint haec dicentem, irridebunt, et insipientem vel insanum te iudicabunt? Sic ergo, qui carnem Verbi Dei flagellaverunt, vel alapis caeciderunt, non possunt dicere: Nos carnem flagellavimus, vel exalapavimus, non Verbum vel animam Christi; totum enim Christum, id est, Verbum et animam et carnem flagellaverunt vel alapis caeciderunt: non enim mortuum corpus eius flagellaverunt vel alapis caeciderunt. Et cum utique neque animam neque ipsam divinitatem eius, quae vera vita est, in cruce occidere potuerunt, totum tamen Christum in corde suo et in mala voluntate sua interficere delectati sunt. Quicumque enim persequitur aliquem ut eum occidat, sic eum vult extingui totum, sicut extinguitur totum lumen lucernae in terram collisae, ut penitus non luceat, cum eam sibi quisque malefactor viderit impedire. Quod in homine fieri nullo modo potest, id est, ut totus extinguatur, qui unam utique substantiam habet mortalem, alteram immortalem: nulla enim in illo mortalis est, nisi caro. Unigenitus autem Dei Christus multo magis totus extingui non potuit, cum eum se Iudaei extinguere putaverunt, qui in tribus substantiis suis, id est, una aeterna atque divina, et in duabus temporalibus, id est humanis, unam solam habuit mortalem, id est carnem suam; animam autem et maxime divinitatem suam sine dubio immortalem habuit. Et ideo sua parvi temporis morte nos de nostra morte aeterna redimere solus potuit, qui non tantummodo caro et anima humana fuit, sed Deus et anima et caro unus Dei unigenitus fuit. Qui enim descendit usque in inferiores partes terrae, ipse est et qui ascendit super omnes caelos 21: quod homo solus facere non posset.
8. Securi ergo exsultemus et laetemur, carissimi fratres, quia ille nos sua morte redemit, qui etiam occisus de hostibus triumphavit. Occisus enim mortem occidit, et in aeternum nos de manu eius liberavit, ascendensque in altum captivam duxit captivitatem, atque, hominibus misso Spiritu Sancto dona sua dedit 22: qui etiam iacens in sepulcro credentem latronem in paradisum introducere potuit.