SERMO 375/A

 

INCIPIT ALIUS EODEM DIE DE SACRAMENTIS

 

De Christi humilitate et potentia.

1. Sicut veritas per Apostolos sonuit, et in omnem terram exivit sonus eorum 1, atque in fines orbis terrae verba eorum, pascha nostra immolatus est Christus 2. De quo ante propheta praedixerat: Sicut ovis ad immolandum ductus est, et ut agnus coram eo qui se tonderet fuit sine voce, sic non aperuit os suum 3. Quis est iste? Nempe ille, de quo sequitur et dicit: In humilitate iudicium eius sublatum est. Generationem ipsius quis enarrabit? 4. Video exemplum tantae humilitatis in rege tantae potestatis. Nam iste sicut agnus coram tondente non aperiens os suum, ipse est leo de tribu Iuda. Quis est iste agnus et leo? Mortem pertulit ut agnus, consumpsit ut leo. Quis est iste agnus et leo? Mitis et fortis, amabilis et terribilis, innocens et potens, tacens iudicatus, fremens iudicaturus. Quis est iste agnus et leo? In passione agnus, in resurrectione leo. An potius et in passione agnus et leo, et in resurrectione agnus et leo? Agnum in passione videamus. Modo iam dictum est: Sicut agnus coram tondente se fuit sine voce, sic non aperuit os suum. Leonem in passione videamus. Iacob dixit: Ascendisti, recumbens dormisti sicut leo 5. Agnum in resurrectione videamus. Apocalypsis, cum de gloria sempiterna virginum loqueretur: sequuntur, inquit, agnum, quocumque ierit 6. Leonem in resurrectione videamus. Eadem Apocalypsis dicit, quod supra iam posui: Vicit leo de tribu Iuda aperire librum 7. Quare agnus in passione? Quia mortem sine iniquitate suscepit. Quare leo in passione? Quia mortem occisus occidit. Quare agnus in resurrectione? Quia sempiterna est illi innocentia. Quare leo in resurrectione? Quia sempiterna est illi potentia.

Christus Deus.

2. Quis est iste agnus et leo? Quomodo quaeris quisnam sit? Si ante quid erat: in principio erat Verbum. Si ubi erat: et Verbum erat apud Deum. Si quale Verbum erat: et Deus erat Verbum. Si quantae potentiae sit: omnia per ipsum facta sunt. Si et ipse quid factus est: et Verbum caro factum est 8. Si quemadmodum vel de patre sine matre, vel de matre sine patre natus sit: generationem eius quis enarrabit? 9. Ab aeterno genitus, gignenti coaeternus; Verbum permanens, caro factus : omnium temporum creator, opportuno tempore creatus: praeda mortis, praedator mortis: deformis positione prae filiis hominum, speciosus forma prae filiis hominum: infirmitatem sciens ferre 10, et auferre: excelsus facere humilia, humilis excelsa: Deus hominis, et homo Deus: et primogenitus, et creator primogenitorum: et unicus, et frater multorum : de substantia Patris natus, et particeps factus adoptatorum: et Dominus omnium, et servus plurimorum. Hic est agnus, qui tollit peccata mundi 11; hic est leo, qui vicit regna mundi. Quaerebamus quis est iste: quaeramus qui sunt, pro quibus mortuus est iste. Forte pro iustis et sanctis? Non hoc dicit Apostolus, sed potius, quia Christus pro impiis mortuus est 12: non utique ut impii permanerent, sed ut morte iusti impius iustificaretur, et effuso sanguine sine peccato peccati chirographum deleretur 13. Explicit de sacramentis in die Paschae.