SERMO 373

 

DE EPIPHANIA DOMINI

 

Christus Magis manifestatus.

1. Solemnitas quam hodie celebramus, propter manifestationem Domini Epiphaniae graecum nomen accepit. Hodierno quippe die Magis adorantibus tamquam primitiis Gentium, commendatur manifestatus, qui ante paucos dies traditur etiam natus. Lapis ille angularis, qui velut parietes duos, circumcisionis videlicet et praeputii, hoc est Iudaeorum atque Gentium, de diverso venientes in sua unitate copulavit, et factus est pax nostra, qui fecit utraque unum 1; ut pastoribus Iudaeorum nuntiaretur, Angeli venerunt de caelo 2; et ut a Magis Gentium adoraretur, stella refulsit e caelo 3. Sive ergo per Angelos, sive per stellam, caeli enarraverunt gloriam Dei: ut in eius qui natus est gratia, enarrarent eam etiam Apostoli, portantes Dominum sicut caeli, atque in omnem terram exiret sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 4. Quae quoniam et ad nos venerunt, credimus, propter quod et loquimur 5.

2. Multa igitur consideranda sunt, fratres, in hac quam audivimus, evangelica lectione. Magi veniunt ab oriente, regem Iudaeorum requirunt, qui tot reges Iudaeorum numquam antea quaesierunt. Requirunt autem, non aliquem virilis aetatis, sive grandaevum, humanis oculis, in excelsa sede conspicuum, exercitibus potentem, armis terrentem, purpura nitentem, diademate refulgentem [vel de cruce sibi exsultantem, in qua universos martyres redimeret confitentes, vel ab inferis resurgentem, aut in caelos ascendentem]; sed recens natum, in cunis iacentem, uberibus inhiantem, nullo ornatu corporis, nullis membrorum viribus, nullis parentum opibus, non sua aetate, non suorum potestate praestantem. Et quaerunt regem Iudaeorum, a rege Iudaeorum; ab Herode [homine], Christum [Deum et hominem; a terreno rege homine, regem caelorum qui condiderat hominem]: a grandi parvulum, a claro latentem, ab excelso humilem, a loquente infantem, ab opulento inopem, a forti infirmum; et tamen [quamvis ab Herode persequente, sibi et aliis Christum dominantem], a contemnente adorandum: profecto in quo nulla pompa regia videbatur, sed vera maiestas adorabatur 6.

Innocentes pueri martyrum corona donati.

3. Denique Herodes timet: Magi desiderant. Regem illi cupiunt invenire, regnum metuit ille finire. Utrique postremo quaerunt: illi, per quem possint vivere; ille, quem vellet occidere: ille, in quem peccatum grande committat; illi, qui omnia sibi peccata dimittat. Necat quippe Herodes parvulos multos, dum vult ad unius mortem pervenire. Et cum saevientissimam et cruentissimam caedem in tot innocentibus perfecit 7; se ipsum tanta iniquitate primitus interfecit. Interea rex noster [Christus], Verbum [Dei] infans [Deus], Magis illum adorantibus, parvulis pro illo morientibus, sive iacebat, sive sugebat; et nondum locutus, credentes inveniebat; et nondum passus, etiam martyres faciebat. O parvuli beati, modo nati, numquam tentati, nondum luctati, iam coronati! Ille de vestra corona dubitaverit in passione pro Christo, qui etiam Baptismum parvulis prodesse non existimat Christi. Non habebatis quidem aetatem, qua in Christum passurum crederetis: sed habebatis carnem, in qua pro Christo passuro passionem sustineretis. Nullo modo istos infantes desereret gratia Salvatoris infantis, qui venerat quaerere quod perierat, non solum in carne nascendo, verum etiam in cruce pendendo [ad inferos descendendo, et in caelis ascendendo, et ad dexteram Patris sedendo]. Nam qui potuit natus habere praedicatores Angelos, narratores caelos, adoratores Magos, potuit et illis ne pro eo hic morerentur praestare, si sciret illa morte perituros, et non potius maiore felicitate victuros. Absit, absit, ut ad liberandos homines [Christus] veniens, de illorum praemio qui pro eo interficerentur nihil egerit, qui pendens in ligno pro eis a quibus interficiebatur oravit 8.

Iudaei lapidibus miliaribus persimiles.

4. Quid dicam de infelicitate Iudaeorum, qui Christum quaerentibus Magis, etiam prophetiam indicem protulerunt, Bethlehem civitatem designaverunt 9 [quam ipsi non invenerunt]? Similes fabris Arcae Noe, aliis ubi evaderent praestiterunt, et ipsi diluvio perierunt 10: similes lapidibus miliariis, viam ostenderunt, nec ambulare potuerunt [quia stolidi in via remanserunt]. Quaesitum est ab eis, ubi Christus nasceretur; responderunt: In Bethlehem Iudae. Sic enim scriptum est per prophetam: Et tu Bethlehem terra Iuda, non minima es in ducibus Iuda. Ex te enim prodibit rex, qui recturus est populum meum Israel 11. Audierunt et abierunt inquisitores; dixerunt et remanserunt doctores: et contrariis affectibus separati, illi facti sunt adoratores, illi persecutores. Nunc quoque Iudaei simile aliquid nobis exhibere non desinunt. Nonnulli enim paganorum ut noverint Christum ante prophetatum, quando eis de Scripturis testimonia clara proferimus, suspecti ne forte a Christianis ista conficta sint, malunt credere codicibus Iudaeorum: et sicut tunc Magi fecerunt, istos dimittunt inaniter lectitare, ipsi pergunt fideliter adorare.

Spectaculum spiritale in hoc festo.

5. Celebremus itaque exsultantes in Domino, festum diem Domini; non solum quo est ex Iudaeis natus, verum etiam quo est Gentibus manifestatus. Iuvat intueri omnia, et in unum adducta conspectum, animo cernere spectaculo spiritali. Nascitur Christus: virgo concipit, virgo parit, virgo nutrit; adest fecunditas, nec abest integritas. Angeli annuntiant, pastores glorificant, caeli enarrant, Magi desiderant, reges formidant, Iudaei demonstrant, Gentes adorant: frustrantur saevientes, coronantur infantes, admirantur credentes. Quae est ista humilis celsitudo, infirmi fortitudo, parvuli magnitudo? Profecto illud Verbum fecit haec omnia, per quod facta sunt omnia. Verbum quod longe erat a nobis, caro factum est, ut habitaret in nobis 12. Agnoscamus itaque in tempore, per quem facta sunt tempora: et celebrantes eius festa temporalia, praemia desideremus aeterna.