SERMO 372

 

DE NATIVITATE DOMINI

 

Nativitas Christi duplex.

1. 1. Novit fides vestra, carissimi, quae hanc universam multitudinem congregavit, quia natus est nobis hodie Salvator. Natus est de Patre semper, de matre semel: de Patre sine sexu, de matre sine usu. Apud Patrem quippe defuit concipientis uterus: apud matrem defuit seminantis amplexus. Prima nativitas ex Patre naturam servavit: secunda nativitas ex matre gratiam seminavit. Illa tenuit maiestatem divinae substantiae; ista suscepit societatem mortalitatis humanae. In hac autem ideo venire dignatus est, ut fieret obediens usque ad mortem 1, et moriendo vinceret mortem. Utraque nativitas ineffabilis, utraque mirabilis. Quod enim cor humanum comprehendere, quaeve lingua valeat explicare, quomodo natus sit Christus semper ex Deo, aut quomodo nuper ex utero? Quis intellegat coaeternum Filio Patrem, quis eloquatur virginem matrem? illum sine initio, sine fine gignentem; istam sine libidine concipientem, sine corruptione parientem? Utraque nativitas mira est, quia divina est. Sive ergo illam, sive istam mens humana consideret, rectissime dicit: Generationem eius quis enarrabit? 2. Et nos quid faciemus, fratres? Quoniam digne eloqui non valemus, tacere debemus? Absit a nobis, absit ut taceat lingua servi, quando Natalis est Domini. Dicamus ergo quod possumus, quod legimus.

Christi cena nuptialis.

1. 2. Beatus David de Christo loquens, dicit in Psalmis: In sole posuit tabernaculum suum, et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas 3. Processit enim hodie de sacro thalamo, hoc est, beatorum virgineorum viscerum abdito incorruptoque secreto. Processit inde virginis filius, virginis sponsus: filius videlicet Mariae, sponsus Ecclesiae. Universae enim Ecclesiae loquebatur Apostolus, quando dicebat: Aptavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo 4.

Sponsus et gigas.

2. 2. Ad has tales nuptias Christi, Pater sponsi primum invitavit populum Iudaeorum. Sed quid ait Evangelium? Qui invitati erant, non fuerunt digni 5. Invitata est postea universarum Gentium multitudo, ipsa implevit Ecclesiam, ipsa accepit de mensa dominica non viles epulas, aut ignobiles potus, sed ipsius pastoris, ipsius occisi Christi carnem praelibavit et sanguinem. Occisus est ad nuptias suas ipse innocens agnus, occisus est ad nuptias; et quoscumque invitavit, de carne sua pavit. Occisus epulas praeparavit: resurgens nuptias celebravit. Occisus voluntariam pertulit passionem: resurgens dispositam duxit uxorem. In utero virginis humanam carnem velut arrham accepit: in cruce pretiosissimam dotem suum sanguinem fudit: in resurrectione atque ascensione sua aeterni matrimonii foedera roboravit Ascendit enim in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus 6. Quae dona? Spiritum Sanctum, per quem diffusa humanis mentibus caritate, inseparabiliter Christo tamquam viro suo adhaesit Ecclesia. Processit ergo hodie tamquam sponsus de sacro thalamo suo, et sicut exsequitur Psalmus: Exsultavit ut gigas ad currendam viam 7. Processit ut sponsus, exsultavit ut gigas. Pulcher et fortis: pulcher, ut sponsus; fortis, ut gigas. Pulcher, ut ametur; fortis, ut timeatur: pulcher, ut placeret; fortis, ut vinceret. Ubi invenitur in Scripturis sacris sponsi istius pulchritudo? Speciosus forma prae filiis hominum: diffusa est gratia in labiis tuis 8. Ubi invenitur gigantis fortitudo? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio 9. Utrumque autem, id est, et pulchritudinem et fortitudinem in eo viderat et intellexerat Isaias, cum dicebat: Quis est iste qui advenit ex Edom? rubor vestimentorum eius ex Bosor, sic speciosus in stola vestimenti cum fortitudine? 10. Iste ergo propheta, qui et speciosum dixit et fortem, sponsum noverat et gigantem.

Vita hominis fluvius est. Christus salvator.

3. 3. Ergo, carissimi, Exsultavit ut gigas ad currendam viam 11. Quam viam, nisi mortalem viam, quam dignatus est nobiscum habere communem? Ipsa est via, per quam genus humanum transit. Transeunt enim per eam veniendo nascentes, et abscedendo morientes. Et iste generis humani fluvius ab initio usque in finem ex occultis naturae venis iugiter manat. De isto fluvio rapido ac turbulento bibere dignatus est Christus. Modo audistis in psalmo: De torrente in via bibit 12. Torrens iste produxit nos ad nativitatem, perduxit ad mortem. Quasi ex occulto fontis, abyssum maris suscepit Christus. Utrumque pro nobis, et natus et mortuus est. Et quia homines in medio huius fluminis constituti, plerumque delectantur mundi blandimentis et illecebris, quae limo huius torrentis involvuntur, atque in profundum inferni demergunt eos, qui dum transeuntes undas avide hauriunt, sic necantur, stare cupientes in torrente praecipitante, et in republica quaerentes fixa in vestigia: ideo Dominus de torrente in via bibit. Quid est, in via bibit? Transiens bibit. Bibit enim et transiit, non remansit: nec stetit in via peccatorum. Item mortem metuunt homines; quia necesse est praecipitari omnes huius torrentis impulsu: Christus autem mortem quam sponte susceperat, timere non potuit; ideo dictum est: Et exsultavit ut gigas ad currendam viam. Descendit enim, et cucurrit: ascendit, et sedit. Nostis, quia sic confiteri soletis: postquam resurrexit, ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris. Hunc nostri gigantis excursum brevissime ac pulcherrime cecinit beatus Ambrosius in hymno, quem paulo ante cantastis. Loquens enim de Domino Christo, sic ait: Egressus eius a Patre, regressus eius ad Patrem: excursus usque ad inferos, recursus ad sedem Dei 13. Haec omnia, carissimi, si quaeramus cur facta sunt, inveniemus facta pro nobis. Descendit enim, ut ascenderemus; mortuus est, ut viveremus; resurrexit, ut resurgeremus; ascendit in caelum, ut terrena contemnere, et cor sursum erigere disceremus. Denique ut levaret post se spem nostram, levavit primo carnem suam: et ut speraremus hoc secuturum in nobis, illud praecessit quod accepit ex nobis.