SERMO 371

 

DE NATIVITATE DOMINI

 

Christi duae nativitates.

1. Natus est nobis hodie Salvator; et ideo hodie omni mundo sol verus exortus est. Deus homo factus est, ut homo Deus fieret: et ut servus in dominum verteretur, formam servi Dominus accepit. Habitavit in terris habitator caelorum, ut homo habitator terrae habitaret in coelis. Natus est ergo nobis Salvator, passus est diem partus repudiatae Legis conceptus: natus autem de Patre semper, de matre semel. Etenim Domini nostri Iesu Christi duas accepimus nativitates: primo divinam, deinde humanam; sed plane utramque mirabilem: in illa ut matris, in hac ut patris officia cessarent: unam aeternam, ut crearet temporales; alteram temporalem, ut praestaret aeternos. Ille ergo in forma Dei Patri aequalis, ille in forma servi Patri subditus. Ille creator temporum, natus in tempore est: factusque est tam parvus, ut ederetur a femina; sed tam magnus utique permansit, ut non separaretur a Patre. Has ergo Domini nativitates etiam duo evangelistarum testantur principia. Unus enim de nativitate divina ita ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 1. De hac vero nativitate humana, ita evangelista alius refert: Liber generationis Iesu Christi filii David 2. Hic ergo natalis Domini, hic secundae nativitatis dies est: exsultemus et laetemur in eo. Nec immerito, aucto iam abhinc die, hodie lux incrementum accipit; cum humano generi in hoc utique die vera lux venerit: ut recte dies tramitem solis augeat, quo nobis hunc, per quem tenebris mortis absolveremur, invexit. Hunc ergo Prophetae annuntiantes, tamquam lucernae, venturum, praecesserunt diem ortus eius, et miracula quae esset gesturus in carne, clarissimis praeconiis ediderunt. Rectum namque erat ut praedicaretur esse venturus, ne cum venisset, dubitaretur. Hic itaque Deus noster, homo inter homines conversatus est. Apparuit enim videntibus homo, intellegentibus Deus: hominem intuentibus offerens, credentibus Deum servans. Ergo infirmos salvavit aspectus infirmitatis eius: firmos quaerit contemplatio divinitatis eius.

Nasci humanitas voluit, ut nos in ipso nasceremur.

2. Obsecro vos, carissimi, intuemini quam magnum sit hoc mysterium veritatis. Ad salvandos homines Legem dederat, Prophetas miserat: et quia sanandis languoribus haec remedia praecesserunt, ipsum se ad salutem eorum offerre hominibus Deus voluit. Porro homines Deum ipsum in substantia sua videre non potuerunt: spem vero homines suam ponere in solo homine non debebant. Quid ergo hic fieret? Hominem sequi non debebant, homo sequendus non erat qui videri poterat: Deus sequendus erat qui videri non poterat. Ut ergo exhiberetur homini, et qui ab homine videretur et quem homo sequeretur, Deus factus est homo. Denique cum iam inter homines versaretur, et tribus apostolis in secreto adductis medius astaret, subito eis in illa divini cultus claritate resplenduit: quod apostoli qui praesentes erant, vix intueri pro humani affectus infirmitate potuerunt 3. Nasci humanitus voluit, ut nos in ipso nasceremur, et futuris cultoribus suis iteratae nativitatis sacramenta sanciret: ut nos qui a nativitate illa coarctati tenebamur obnoxii, Salvatoris nostri vestigia comitati, secundae nativitatis praesidio certo potiremur; quo in Deo et ex Deo nati, abrumperemus vincula mortis antiquae, cum pignus salutis Spiritum Sanctum sumeremus. Ergo cum apparere hominibus Deus vellet, eosque quae prius mandaverat, docere etiam praesens cuperet, vim divinam assumpto homine temperavit, et posuit tenebras latibulum suum in circuitu suo 4, cum se tabernaculo carnis obtexit. Tali ergo et tam ineffabili sacramento, Christus Deus noster et homo habetur et Deus; per matrem homo, per Patrem Deus. Sicque fit ut utrumque illud sit verum quod ait: Pater maior me est 5; et: Ego et Pater unum sumus 6. Nam divinitate aequatur Patri, incarnatione subditur Patri.

Deus et homo misceri potuit. Difficilior animae corporisque permixtio.

3. Quaerere tamen quidam solent, quomodo misceri potuit homo et Deus. Quaerunt rationem huius mysterii, quod semel factum est: cum ipsi nequaquam possint reddere rationem eius quae fit semper, id est, quomodo anima miscetur corpori, ut homo fiat. Ergo sicut corporea res incorporeaque coniungitur, ut homo efficiatur: ita homo coniunctus est Deo, et factus est Christus. Et tamen ut fieret Christus, duo illa incorporea, id est, anima et Deus facilius coniungi permiscerique potuerunt, quam miscetur una incorporea aliaque corporea, id est, anima et corpus, ut persona hominis existat. Quod si Deus creator caeli ac terrae, cum Deus esset, homo factus est, et humiliavit semetipsum usque ad mortem, mortem autem crucis 7, quanto autem superbire non debet terra et cinis? Videte, fratres, quantum se humiliavit propter homines Deus. Quantum se deicere debet servus, quando ad tantam humilitatem descendit et Dominus? Quae humilitas, carissimi, si plenissime ab hominibus possidetur, etiam ad caritatem usque proficiet. Nam dum alter alterum existimat superiorem, dilectio facit aequalitatem. Unde non se ipse homo despiciat, propter quem utique ista subire dignatus est Deus.

Hominis dignitas ex Dei in ipsum dignatione.

4. Et ego quidem, fratres, pro quibus impendi et superimpendi cupio, licet magnos vos semper in conscientia mea fecerim; tamen maiores quodam modo vos res mihi ista efficit, cum intendo quanta sit Domini mei pro homine dignatio. Vos utique estis Dominicae incarnationis, vos Dominici sanguinis pretium, vos membra Christi, vobis caput Christus est: pro vobis nasci, pro vobis pati cuncta non distulit; crucem quoque ipsam ad hoc pertulit, ut vos sibi in familiam coaptaret. Vos appellamini Christi fratres, vos appellamini Christi heredes. Proinde, dilectissimi, unusquisque dignum se ipsum habeat, coram quo peccare non debeat; dignum se existimet, coram quo si delictum cogitaverit, erubescat Pretio enim magno empti estis: glorificate et portate Deum in corpore vestro 8. Hic pro vobis natus est, hic pro vobis oblatus est; hic etiam, si digne agatis, habitat in vobis. Agamus ergo, meditantes in lege Domini die ac nocte, ut comprehendere eum, ut videre mereamur. Agamus, ut quia dignatus est descendere propter homines Deus, ad Deum homo possit ascendere.