SERMO 370

 

DE NATIVITATE DOMINI

 

Nativitatis hominis quattuor genera.

1. Hodiernus dies ad habendam spem vitae aeternae, magnum contulit gaudium generi humano. Primus enim homo, quo cadente omnes cecidimus, cuius ruina est mortalitas nostra, non est natus, sed factus; patre nullo, nulla matre, sed Deo operante. Haec est hominis prima conditio. Adam de terra. Secunda conditio est hominis, qua creatur femina de latere viri. Tertia conditio est hominis, qua natus est homo ex viro et femina. Quarta conditio est Dei et hominis, qua natus est Christus sine viro de femina. In istis quatuor conditionibus una sola nobis usitata est, ceterae tres non sunt in oculis carnis, sed in fide cordis. De terra factum hominem sine patre, sine matre, non novimus; factam feminam de latere viri non novimus, lectam et auditam credidimus. Tertia illa usitata est nobis ipsa quotidiana de complexu maris et feminae quotidie nascuntur homines. Iam ergo erat una sine viro et femina, iam erat altera de viro sine femina, iam erat tertia de viro et femina, quarta restabat sine viro de femina. Sed ista quarta liberavit tres. Prima enim et secunda ruerunt, tertiam de ruina genuerunt, in quarta salutem invenerunt.

Omnis fidelium gradus Salvatorem omnibus hominibus natum attestatur.

2. Exsultent ergo virgines; virgo peperit Christum. Nihil in ea quod voverunt putent exterminatum: mansit virgo post partum. Exsultent viduae; infantem Christum vidua Anna cognovit. Exsultent coniugatae; nasciturum Dominum Iesum Christum Elisabeth maritata prophetavit. Nullus gradus praetermissus est, de quo non haberet testimonium salus omnium. Numquid enim solae virgines ad regnum caelorum perveniunt? Perveniunt et viduae. Magni meriti fuit illa vidua sancta Anna. A virginitate enim sua septem annos vixerat cum viro suo; quo defuncto usque ad senilem aetatem pervenerat, et in senectute sancta exspectabat infantiam Salvatoris; ut parvum videret annosa, parvum agnosceret anicula, intrantem in mundum Salvatorem videret itura 1. Et in masculino sexu tria ipsa genera commendata sunt. Ipse Christus puer natus est; exsultent pueri, continentiam voventes puero. Ipse vere integritatem pudicitiae consecravit, qui suae matri fecunditatem attulit, virginitatem non abstulit. Simeon ille senex diu vixerat, cuius aetas comparatur Annae; et audierat responsum, quod non esset visurus mortem nisi prius videret Christum Domini.

Desiderium Christi nascituri quantum in antiquis sanctis. Simeon.

3. Intellegite, fratres, quantum desiderium habebant antiqui sancti videndi Christum. Sciebant illum esse venturum, et omnes qui pie vivebant, dicebant: O si hic me inveniat illa nativitas! o si quod credo in Scripturis Dei, videam oculis meis! Et ut noveritis quantum desiderium habebant sancti, qui noverant de Scripturis sanctis virginem parituram, sicut audistis cum Isaias legeretur: Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel 2. Emmanuel quid sit, Evangelium nobis aperuit dicens: quod interpretatur: Nobiscum Deus 3. Non tibi ergo sit mirum, quaecumque infidelis anima, non tibi videatur impossibile ut virgo pareret, virgo pariens permaneret. Intellege natum Deum, et non miraberis virginis partum. Ut ergo noveritis antiquos sanctos et iustos optasse videre, quod concessum est huic seni Simeoni; Dominus noster Iesus Christus ad discipulos loquens ait: Multi iusti et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt 4. Multum senex iste fuit ad audiendum serus, sed ad videndum maturus. Non exspectavit ut Christum audiret loquentem, quoniam agnovit infantem. Et hoc illi concessum erat iam decrepito, quasi desideranti et suspiranti et dicenti quotidie in orationibus suis: Quando veniet? quando nascetur? quando videbo? Putas durabo? putas hic me inveniet? putas isti oculi mei videbunt, per quem cordis oculi revelabuntur? Dicebat ista in orationibus suis, et pro desiderio suo accepit responsum, quod non gustaret mortem, nisi prius videret Christum Domini. Gestabat eum Maria mater eius infantem: vidit ille, et agnovit. Ubi noverat quem agnovit? An intus est revelatus, qui foris est natus? Vidit, et agnovit. Agnovit Simeon infantem tacentem; et occiderunt Iudaei iuvenem mirabilia facientem. Cum ergo cognovisset, accepit in ulnas suas, hoc est, in brachia sua, amplexatus est eum. Portabat a quo portabatur. Ipse enim est Christus sapientia Dei, attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter 5. Quantus ibi erat, et quam magnus, quam parvus factus erat? Parvus factus, parvos quaerebat. Quid est, parvos quaerebat? Non superbos, non elatos; sed humiles et mites colligebat. In praesepi dignatus est poni, ut esset piorum cibaria iumentorum. Accepit ergo eum Simeon in brachia sua, et dixit: Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace. Dimittis in pace, quia video pacem. Quare ergo dimittis in pace? Quoniam viderunt oculi mei salutare tuum 6. Salutare Dei, Dominus Iesus Christus Annuntiate diem ex die salutare eius 7.

Pueri et senes et coniugati attestantur Christo.

4. Habetis ergo, pueri, puerum Iesum; sancti senes, senem Simeonem. Si autem quaeritis, ut et coniugatus aliquis vir testimonium Domino perhibeat, Zachariam considerate. Nemo ergo quaerat aliud, fratres mei, Christiani fideles, aut virgo, aut vidua, aut coniugata, aut puer, aut continens, aut uxoratus: quidquid plus esse quis voluerit, non invenit quemadmodum ad Christum pertineat. Non invenimus testimonium perhibuisse Christo adulteros, fornicatores, immundos. Et ut a talibus ei testimonium perhiberetur 8, ipse praestitit, ipse donavit. Non enim quisquam sanctus viribus suis. Exsultemus ergo, carissimi. Ab hodierno die crescunt dies. Crede in Christum, et crescit in te dies. Credidisti? Inchoatus est dies. Baptizatus es? Natus est Christus in corde tuo. Sed numquid Christus natus sic remansit? Crevit, ad iuventutem pervenit: sed in senectutem non declinavit. Crescat ergo et fides tua, robur inveniat, vetustatem nesciat. Sic pertinebis ad Christum Filium Dei, in principio Verbum apud Deum, Verbum Deum; sed Verbum carnem factum, ut habitaret in nobis 9. Maiestas ibi latebat, ubi infirmitas apparebat. In manus suas Simeon infirmitatem accepit, sed maiestatem intus agnovit 10. Nemo contemnat natum, si vult esse renatus. Ad illum pertinuit propter nos nasci, ad nos pertineat in illo renasci: qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.