SERMO 368

 

SERMO AUGUSTINI EPISCOPI HABITUS DE EO QUOD SCRIPTUM EST:
QUI AMAT ANIMAM SUAM PERDET EAM "

 

Si nemo est qui carnem suam oderit, eo magis nemo qui animam suam odit.

1. Modo, fratres, cum divina lectio legeretur, audivimus Dominum dicentem: Qui amat animam suam, perdet illam 1. Huic sententiae quasi contrarium videtur esse quod ait Apostolus: Nemo umquam carnem suam odio habet 2. Si ergo nemo est qui oderit carnem suam, quanto magis nemo est qui oderit animam suam? Multum quippe anima carni praeponitur: quia ipsa est habitatrix, caro habitaculum; et anima dominatur, caro autem servit; anima superior est, caro subiecta est. Si ergo nemo umquam carnem suam odio habuit, quis est qui animam suam oderit? Per hoc non parvam quaestionem nobis intulit praesens evangelica lectio, ubi audivimus: Qui amat animam suam, perdet illam. Periculosum est animam amare, ne pereat. Sed si propterea periculosum est ut ames animam tuam, ne pereat anima tua, ideo non debes illam amare, quia non vis illam perire. Si autem non vis illam perire, amas illam. Quid est hoc? Si amo, perdo: ergo non amem, ne perdam. Sed quia timeo perdere, ideo non amo; et utique, quod timeo ne perdam, amo. Dicit et alibi Dominus: Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur? 3. Ecce quia sic est amanda anima, ut lucro totius mundi praeferatur; et tamen observet qui amat animam suam, quia si amat perdet illam. Non vis eam perdere? noli illam amare; sed si non vis eam perdere, non potes non amare.

De perverso animae amore qui ab odio venit, et de recto odio qui venit ab amore.

2. Sunt ergo qui perverse amant animam suam: et hoc vult Dei sermo corrigere, non ut oderint animam suam, sed ut recte diligant. Male enim diligendo perdunt eam, et fit quiddam magnum quasi praeposterum et contrarium: sed tamen ita fit, ut, si diligas eam perverse, perdas illam; si oderis illam recte, conserves illam. Est ergo quidam perversus amor eius, et quoddam rectum odium eius; sed amor perversus ab odio, odium rectum ab amore est. Quis est perversus animae amor? Quando diligis animam tuam in iniquitatibus. Audi quia ab odio venit amor iste perversus: Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam 4. Odium autem rectum vide quia ab amore venit; ibi Dominus secutus ait: Qui autem odit animam suam in hoc saeculo, in vitam aeternam inveniet eam 5. Utique quod vis invenire in vitam aeternam, multum amas. Quod enim amas ad tempus, quid prodest? Aut subduceris illi, aut subducitur tibi: cum fueris tu subtractus, perit ipse amator; cum fuerit illud subtractum, perit quod amasti. Ubi ergo aut amator perit, aut quod amatur, non est amandum. Sed quid est amandum? Quod nobiscum potest esse in aeternum. Si vis habere animam tuam in aeternum salvam, oderis eam ad tempus. Ergo odium rectum ab amore venit: perversus amor ab odio venit.

De recto animae amore: quomodo paucorum sit; quomodo sit acquirendus.

3. Quis igitur modus diligendi animam? Putas martyres non amabant animas suas? Videtis certe modo, si cuius vita praesentis saeculi periclitetur, quomodo amici eius currunt pro ea: quomodo curritur ad ecclesiam, rogatur episcopus ut intermittat, si quas habet actiones, currat, festinet. Quare? pro anima. Et omnes contremiscunt, omnibus ceteris rebus intermissis festinandum esse decernunt: omnis festinatio laudatur, omnis tardatio accusatur. Quare? pro anima. Quid est, pro anima? Ne moriatur homo. Non noverant martyres amare animas suas? et tamen hoc est pro anima, ne moriatur homo. Mors hominis iniquitas est. Si curris pro hac vita centum milia, quot milia debes currere pro vita aeterna? Si festinas lucrari paucos dies, et ipsos incertos - hodie enim homo a morte liberatus nescit utrum cras moriatur - tamen si sic curritur propter lucrum paucorum dierum, quia et usque in senectam pauci dies sunt, quomodo currendum est pro vita aeterna? Et tamen propter hanc pigri sunt homines: difficile invenis, qui vel passus lente moveat pro vita aeterna. Amor ergo perversus animae abundat; amor autem rectus valde paucorum est. Nam sicut nemo est qui non amet animam suam, sic nemo est qui non amet carnem suam: unde fieri potest, ut et verum sit quod dixit Apostolus: Nemo umquam carnem suam odio habet 6, et anima non ametur. Discamus ergo, fratres, amare animas nostras. Omnis voluptas saeculi transitura est. Est amor utilis, est amor noxius: amor amore impediatur; amor noxius recedat, et amor utilis succedat. Sed quia nolunt homines illinc recedere, ideo in illos aliud non potest introire: ut non capiant, pleni sunt; fundant, et capiunt. Pleni sunt enim amore voluptatum carnalium, pleni sunt amore vitae praesentis, pleni sunt amore auri et argenti, possessionum saeculi huius. Qui ergo pleni sunt, sic sunt quomodo vasa. Vis ut intret mel, unde acetum nondum fudisti? Funde quod habes, ut capias quod non habes. Ideo prima renuntiatio est huic saeculo, et deinde conversio ad Deum. Qui renuntiat fundit, qui convertitur impletur: sed si non fiat corpore solo, sed et corde.

Naturali sui dilectioni obsequendum. Inferiora nobis quomodo amanda.

4. Quaeritur autem, fratres, quomodo crescat iste amor: habet enim initia sua, habet augmenta sua, habet perfectionem suam. Et debemus nosse quis coeperit, ut eum ad augmenta cohortemur: quis nec coeperit, ut eum quo incipiat moneamus: quis et coeperit, et creverit, ut eum ad perfectionem incitemus. Primo illud attendat Caritas vestra: amores omnes et dilectiones prius sunt in hominibus de se, et sic de alia re quam diligunt. Si diligis aurum, prius te diligis, et sic aurum: quia si tu mortuus fueris, non erit qui aurum possideat. Ergo dilectio unicuique a se incipit, et non potest nisi a se incipere. Et nemo monetur ut se diligat: hoc enim non solum inest hominibus, sed et pecoribus. Videtis enim, fratres, quemadmodum non tantum ingentes bestiae et magna animalia, ut sunt boves aut cameli vel elephanti, sed et muscae, sed et vermiculi minimi, quomodo nolint mori, et diligant se. Omnia animalia mortem fugiunt. Ergo diligunt se, custodire se volunt: alia velocitate, alia latebris, alia resistendo et repugnando; omnia tamen animalia pro vita sua pugnant, mori nolunt, custodire se volunt. Amant ergo se. Incipit et aliud amari. Sed quid est ipsum aliud? Quidquid amaveris, aut hoc est quod tu, aut inferius te est, aut superius te est. Si inferius te est quod amas, ad consolandum ama, ad tractandum ama, ad utendum ama, non ad illigandum. Verbi gratia, aurum amas, noli te illigare auro: quanto melior es quam aurum? Aurum enim terra est fulgens: tu autem ut illuminareris a Domino, ad imaginem Dei factus es. Cum sit aurum creatura Dei, non tamen fecit Deus aurum ad imaginem suam, sed te: ergo posuit sub te aurum. Amor ergo iste contemnendus est: ad usum assumenda sunt ista, non eis vinculo amoris quasi glutino haerendum est. Non facias tibi membra, quae, cum coeperint praecidi, doleas atque crucieris. Quid ergo? Assurge ab isto amore, quo amas inferiora quam tu es: incipe amare paria, id est, quod tu es. Sed quid multis opus est? Si volueris, breviter poteris.

Quo veri amoris ordine ad perfectionem perveniatur.

5. Quo ordine autem verum amorem et veram caritatem habere possimus, ipse Dominus dixit nobis in Evangelio, et evidenter ostendit. Sic enim ait: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis; et proximum tuum sicut te ipsum 7. Primum ergo dilige Deum, deinde te ipsum; post haec dilige proximum tuum sicut te ipsum. Prius tamen disce amare te ipsum, sic dilige proximum tuum sicut te ipsum: nam si te ipsum non nosti amare, quomodo proximum poteris in veritate diligere? Putant enim nonnulli homines legitimo ordine se amare, quando res alienas rapiunt, quando se inebriant, quando libidini serviunt, quando per diversas calumnias iniusta lucra conquirunt. Isti tales audiant Scripturam dicentem: Qui diligit iniquitatem, odit animam suam 8. Si ergo amando iniquitatem te ipsum non solum non diligis, sed etiam odio habes, quomodo aut Deum aut proximum diligere poteris? Si ergo vis verae caritatis ordinem custodire, fac iustitiam, dilige misericordiam, fuge luxuriam; incipe secundum praeceptum Domini non solum amicos, sed etiam inimicos diligere. Et haec cum fideliter custodire toto corde contenderis, istis virtutibus quasi quibusdam gradibus poteris ascendere, ut merearis Deum toto animo et tota virtute diligere. Et cum ad istam felicem perfectionem veneris, omnes concupiscentias mundi istius tamquam stercora computabis, et cum propheta poteris dicere: Mihi autem adhaerere Deo bonum est 9.