SERMO 366

 

DE PSALMO XXII, 1: " DOMINUS REGIT ME, ET NIHIL MIHI DEERIT "

 

Psalmum 22 baptizandis traditur ut ediscant, quia de hominis reformatione tractat.

1. Psalmum vobis, dilectissimi, qui ad Christi Baptismum properatis, in nomine Domini tradimus memoriae collocandum; cuius necesse est, ut mysterium, illuminante divina gratia, exponamus. Hic enim psalmus specialiter reformationem lapsus humani generis, et sanctae Ecclesiae disciplinam simulque continet sacramenta. Pateant igitur silentio aures cordis vestri ad audiendum, et totius intentionis paratos sulcos verbi semen inveniat: ut quod nunc sitiens terra susceperit, tempore accepto inebriata sanguine Christi, in procero germinans culmo, copiosos afferat fructus.

Ps 22, 1: Hanc Domini laudem confiteri possumus modo, quia Dominus nos a miseria erexit.

2. Dominus regit me, et nihil mihi deerit 1. Magnum, carissimi, principium confitentis. Firmavit enim defensionis fiduciam, divitiarum roboravit infinitam substantiam. Dominus regit me, firmavit defensionis fiduciam. Et nihil mihi deerit, roboravit divitiarum infinitam substantiam. Sed quaeramus cuius, quantique, qualisve sit ista confessio. Illius, illius est, dilectissimi, qui descendens ex Ierusalem in Iericho, incidit in latrones. Qui dispoliatus primae originis dignitate, mortisque telo prostratus humo sine viribus iacebat et nudus. Qui tuba Legis et Prophetarum insonante, dum suis conatur surgere viribus, vulneris dolore retractus, in lapsum gravius recidit quo iacebat. Quia Lex, ut ait Apostolus, ad perfectum nihil adduxit 2. Quem Samaritanus ille noster, Christus scilicet, qui Samaritanus a Iudaeis est dictus, quod interpretatur Custos, miserando cum eadem via transiret, id est, cum in carne iustus pro nobis peccatoribus mori venisset, in iumentum suum, elevans a terra, imposuit; et aberrantem ut ovem subvectans humeris propriis, in paradisum, unde lapsus fuerat, ad centenarium, hoc est, ad perfectum numerum revocavit 3. Ipse enim, ut ait propheta, peccata nostra portavit, et pro nobis doluit 4. Dic iam, homo, dic in iumento misericordiae, et humeris dominicae dilectionis sedens, qui cognitus recognoscis auctorem tuum et Dominum: Dominus regit me. Quod utique, nisi a Domino erectus, iacens dicere non posses. Ipse ergo regit te, qui portat te. Cum enim dicis: Dominus regit me; nihil est proprium, unde fidas in te. Itaque cave ne extollaris de meritis tuis. Nulla enim fuerunt, cum ad te erigendum Dominus venit. Denique nudum invenit, non vestitum; plagatum invenit, non sanum; iacentem invenit, non stantem: errantem reperit, non revertentem. Cave iactantiam, cave; quia qui te semivivum miserando a terra sustulit, humilem portat, praecipitat extollentem. Cum enim dixeris timendo, et in innocentia ambulando: Dominus regit me; fiducialiter addes, et nihil mihi deerit. Quoniam nihil deest timentibus eum 5; et non privabit Dominus bonis ambulantes in innocentia 6.

Ps 22, 2: De christianorum pascuis et pastore.

3. Nam ut scias, quia nihil tibi deerit, adde quod sequitur: In loco pascuae ibi me collocavit; super aquam refectionis educavit me 7. Agnosce, homo, quid fueris, ubi fueris, sub quo fueris. Ovis errans eras, in invio et inaquoso, spinis et tribulis pascebaris: sub mercenario posita, veniente lupo, secura non eras. Nunc autem requisita a vero pastore, humeris eius pietate subvecta, reducta es ad ovile, id est, ad domum Dei, videlicet Ecclesiam, ubi pastor tuus Christus, et oves commanent congregatae. Pastor iste non est ut mercenarius, sub quo misera laborabas, sub quo lupum timebas. Vis autem scire quantam tui curam habeat hic pastor bonus? Animam suam pro te posuit. Ipse enim in Evangelio dicit: Pastor bonus animam suam ponit pro ovibus suis 8. Hoc fecit. Insidianti enim lupo tibi, se obtulit occidendum pro te. Nunc ergo secura manes in ovili. Nec indiges quempiam alium, qui cortis tuae claudat aperiatque ianuam: quia Christus tibi et pastor, et ianua est; ipse et pascua, et provisor. Ego sum, inquit, ostium ovium. Per me si quis ingressus fuerit, salvabitur; et egredietur et ingredietur, et pascua inveniet 9. Pascua igitur, quae tibi pastor hic bonus paravit, in quibus te satiari collocavit, non sunt herbarum virentium varietas, in quibus quaedam dulci succo, quaedam amarissimo constant, quae successu temporum aliquando sunt, aliquando non sunt. Pascua tibi eloquia Dei et mandata sunt dulcia seminata. De his pascuis gustaverat ille qui dicebat Deo: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel et favum ori meo 10! De his pascuis idem ipse dominicis ovibus clamat, et dicit: Gustate et videte quam suavis est Dominus 11. Lege igitur decalogum Veteris Testamenti: Non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices 12, et cetera. Lege praeceptorum laudem Novi Testamenti: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Beati mites, quoniam ipsi hereditate possidebunt terram 13: et cetera consequentia, vel similia, et plura per Prophetas et Apostolos seminata. De his utique pascuis clamat pastor ad oves: Operamini cibum qui non perit 14. Ideo autem non perit, quia verbum Domini manet in aeternum, Verbum Domini cibus tuus est, et non solum cibus, sed et potus. Audi eum per Prophetam dicentem veteri populo: Qui edunt me, adhuc esurient; et qui bibunt me, adhuc sitient 15. Item per semetipsum: Caro mea, inquit, vere est cibus, et sanguis meus vere est potus 16. Non sunt autem longe pascua haec ab aqua refectionis. Unus his locus est Ecclesia Dei catholica; ubi mandata vitae sunt pascua tua, et fons aquae salientis in vitam aeternam, cuius reficieris fluentis, cum baptizaberis reparandus in Christo. Hac igitur aqua nisi rigata fuerint pascua tua, educari non poteris: quia mandata Dei sine Christi Baptismate germinare non possunt, nec edi ad animae satietatem.

Ps 22, 3: Quaenam sint semitae per quas ambulare iubemur.

4. Cum ergo per aquam refectionis Christi coeperis esse idoneus, ut sapore pascuarum dulcium satieris; tunc cognosces, et clamabis gaudens, et dicens: Animam meam convertit, deduxit me per semitas iustitiae propter nomen suum 17. Diabolus per peccatum animam tuam evertit, et a Deo avertit; quam Deus Pater per Christum, non meritis tuis ad se, sed propter nomen suum, convertit. Iam ergo illuminatus, iam conversus, iam credens, iam divinis pascuis per aquam refectionis satiatus dices: Animam meam convertit. Bona est gloria confessionis tuae, si non sit mutatio conscientiae tuae. Tunc enim vere et immutabili conscientia hoc dices, cum non ob meritum tuum, sed propter nomen suum dices. Quae sunt autem semitae iustitiae, in quibus te deduxit? Audi deductorem tuum. Quam lata est, inquit, et spatiosa via quae ducit ad perditionem; arcta autem et angusta via est quae ducit ad vitam 18. Omnis namque semita brevis est et compendiosa. Non ergo per delicias mundi, per opulentiam auri et argenti, lapidibus etiam vestibusque pretiosissimis conspicuum honore omni, nobilitate praeditum, sapientia philosophorum cuncta tumentem, Deus te ordinavit ire ad regnum caelorum: quia haec omnia, et his similia, quibus male utuntur, quibus uti bene datur, efficiuntur eis via lata et spatiosa, id est in spe tantum quae videtur; et ducit eos, cum praesenti fuerint vita privati, non ad spem, in qua non habuerunt spem, sed ad perditionem. Dormierunt enim somnium suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis 19. Per semitas iustitiae ire te disposuit, id est, per misericordiam et veritatem. Universae enim viae Domini misericordia et veritas 20. Contempta via lata et spatiosa, semitas arctas et compendiosas incedere te vult, id est, per famem et sitim, per nuditatem, per ieiunium, per ignobilitatem, per paupertatem, per patientiam, per despectum omnium praesentium, habentem vero spem promissam. Vis autem evidenter cognoscere compendium semitarum, per quas iussus es ambulare? Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua; et proximum tuum sicut te ipsum. In his enim duobus mandatis omnis Lex pendet et Prophetae 21. Ut ergo cito pervenias, si festinas ad regnum caelorum, in duabus his semitis, quae omnium caput sunt, et unam faciunt viam, gradere; ut universas, cum perveneris, naviter te et sine fatigatione peregisse congaudeas.

Ps 22, 4: Tecum est in via Dominus Deus tuus.

5. Has ergo tene semitas, in his maneant incessus tui, inter diaboli saevientis insidias, ut securus possis cantare Deo, et dicere: Nam et si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala; quoniam tu mecum es 22. Umbra mortis, via peccati est, in qua nebulo pirataque diabolus recte gradientibus retia deceptionis expandit. Umbra est, quia nihil commune luci cum tenebris. Huius umbrae opera repudianda docet Apostolus, inquiens: Abiciamus opera tenebrarum, et induamur arma lucis; sicut in die honeste ambulemus, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione 23. Quamdiu igitur in praesenti vita manes, in medio vitiorum, saecularium pressurarum, quae sunt umbra mortis, ambulas. Luceat in corde tuo Christus, qui illuminat lucernam mentis nostrae per dilectionem Dei et proximi: et non timebis mala, quoniam ipse tecum est. Non te, inquit per prophetam, deseram, neque derelinquam 24. Item in Evangelio: Ecce ego ero vobiscum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi 25. Idoneus est custos tuus. Tecum est Dominus Deus tuus. Cave ne iactantia deseras comitantem, et remaneas desertus in umbra mortis.

Ps 22, 4-5: Confidenter ad mensam a Christo paratam accedamus.

6. Cum itaque insidiis inimici oppugnari te in umbra, et deterreri cognoveris, apprehende virgam disciplinae, et in baculo misericordiae fidenter incumbe, ut cum tibi auxilio sol iustitiae refulserit Christus, veraciter dicas: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt 26. Virga namque superbum regit, secundum quod dictum est in psalmo secundo de Christo: Reges eos in virga ferrea et tamquam vas figuli confringes eos 27. Baculus vero debilem sustentat et fessum. Memento ergo correptionis et disciplinae virgae, ut cum repletus fueris bonis donorum Dei, non extollaris superbia, et murmures adversus eum: quia sicut vas figuli iratus in ea confringet te. Memento etiam adiutorii baculi, et ne confidas in virtute tua, neve dicas: Sanctus sum, titubare non possum. Multos habet lapsus infirmitas nostra, nec sanctitate operum suorum adhuc in terra dante spinas et tribulos posita regitur, vel habet gloriam puritatis. Quamdiu ergo redeat in terram de qua sumpta est, nisi baculo divinae gratiae regatur, stare non potest. Sive itaque prospereris in Deo, sive tentationum tempestate turberis, totum te in baculum misericordiae Dei proice, ut cum supra eum donis spiritalibus pascendus accubueris, delectatus gustu suavitatis eius, convenienter dicas: Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me. Impinguasti in oleo caput meum, et poculum tuum inebrians quam praeclarum est! 28. Hoc per orbem terrarum fulta gratiae baculo universa cantat Ecclesia. Hoc adversus haereticos, Iudaeos atque Gentiles, qui eam deridendo tribulant, praedicat, non in se, sed in Domino gloriando. Mensa namque iucunditatis passio Christi est, qui se pro nobis in mensa crucis obtulit sacrificium Deo Patri, donans Ecclesiae suae catholicae vitale convivium, corpore suo nos videlicet satians, et inebrians sanguine. Hac mensa pasta et vivificata, adversus eos qui tribulant eam, exsultat Ecclesia, habens spem vitae aeternae per suam vitam Dominum Christum, qui eam oleo laetitiae per Sanctum Spiritum unxit abunde. Propter hanc mensam corripiebat in idolio recumbentes Corinthios Apostolus, dicens: Non potestis communicare mensae Domini et mensae daemoniorum: non potestis bibere calicem Domini, et calicem daemoniorum 29.

Ps 22, 6: Misericordia Dei et praevenit nos et subsequitur ut secum ambulemus.

7. Cum vos ergo divina gratia, ad quam properatis, advexerit, cognoscetis mensam spiritalis convivii, ut agnita veritate unusquisque vestrum exsultans, et gratias agens Deo, iam competenter et fiducialiter dicat: Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitae meae 30. Magnum te gloriae solatium comitatur. Propter miseriam videlicet infirmitatis tuae, misericordia te Dei subsequitur. Sed prius ut iter tibi vitae aeternae demonstret, praevenit te, id est, antecedit te, secundum quod dicit in alio psalmo: Deus meus, misericordia eius praeveniet me 31. Praevenit ergo te misericordia eius, id est, in viam te ducit ignorantem viam, ad Deum te vocat longe factum a Deo; servum peccati attrahit, ut liberum faciat, ut ambulando in via omnibus diebus vitae tuae non erres. Subsequitur etiam te, custodiens terga tua, ne insidians calcaneo tuo serpens diabolus cum quo tibi sunt inimicitiae, supplantet te. Latro namque aut occurrendo occidit, aut exsurgendo post tergum. Ob hoc te praecedit et subsequitur misericordia Dei, ut medius tutus ambules et securus omnibus diebus vitae tuae. Habe ergo spem et gloriam, non in te, sed in praecedente et subsequente misericordia Dei: qua praeventus es peccator, ut salveris; non inventus es iustus, ut placuisse glorieris.

Ps 22, 6: Ad domum Dei Christus ducit credentes et perseverantes.

8. Vide autem quo te perducit, si non deserueris deducentem. Non in agrum miseriae saecularis, ut inter spinas et tribulos panem in labore et sudore conquiras; non ad marina discrimina, ut mercimonii causa ligno fragili incerta lucra secteris, ubi intentione quaestus multi merserunt. Ad domum Dei te ducit, non ut hospitem ad tempus, ut migres ex ea; sed habitatorem, ut permaneas in ea. Sequitur enim: Et ut inhabitem in domo Domini in longitudine dierum 32. Domus haec Domini, paradisus est. Longitudo dierum, vita aeterna est. Non illic esuries, non sities, nec laborabis aestu solis et lunae, frigus et tempestates hiemis non senties. Tristitia et moeror in ea non sunt. Consortio semper sanctorum beatus eris. Gaudebis cum eis, et exsultabis, vivendo et laudando in saecula saeculorum Deum. Dicit enim in alio psalmo: Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te 33. Haec est spes fidei vestrae, dilectissimi. Accessistis ad Dominum credere; festinate et operam date apprehendere per bonam conversationem quod credidistis. Non enim propter praesentem vitam efficimini christiani, sed propter futuram vitam, quam vobis credentibus et in se perseverantibus Dominus Christus ipse largitur: qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, in saecula saeculorum. Amen.