SERMO SANCTI AUGUSTINI EPISCOPI DE SAMSON
1. In lectione ista, quae nobis recitata est, fratres carissimi, multa et nimium obscura divina mysteria continentur; quae quia non possunt breviter explicari, hac sola ex causa psalmos matutinales temperius voluimus consummari, ne vos sermo prolixior fatigaret. Et quia hora consuetudinaria de ecclesia exituri estis, ea, quae dicenda sunt, secundum vestram consuetudinem cum silentio et quiete attento animo audite.
2. Samson vero, fratres carissimi, qualem fortitudinem habuit, de gratia Dei, non de natura fuit : nam si fortis esset natura, cum ei capillus demeretur, fortitudo non adimeretur. Et ubi erat illa potentissima fortitudo, nisi in eo quod Scriptura dicit: Incedebat cum illo Spiritus Domini 1? Ad Domini ergo Spiritum pertinebat illa fortitudo. In Samson vas erat, in Spiritu plenitudo erat. Vas impleri et exinaniri potest. Omne autem vas aliunde habet complementum; ideo in Paulo ipsa gratia commendata est, quando dictus est vas electionis 2. Videamus ergo Allophilis qualem parabolam Samson proposuit. De mandente, inquit, exivit cibus, et de forte est egressa dulcedo 3. Prodita est haec parabola, delata ad amicos, soluta est: victus est Samson. Hic si iustus est, latet valde, et in profundo est viri huius iustitia: nam et quod legitur victus blanditiis muliebribus, et quod ad meretricem intraverit, videtur huius meritum vacillare minus intellegentibus secreta veritatis. Nam et propheta uxorem meretricem praecepto Domini iubetur accipere 4. Fortasse poterimus dicere haec in Veteri Testamento criminosa vel damnabilia non fuisse, quando quidem hoc, quod vel dicebat vel agebat, prophetia erat. Requiramus ergo quid significaverit victus, quid significaverit victor, quid significaverit cedens blanditiis muliebribus, quid significaverit prodens secretum parabolae, quid significaverit intrans ad meretricem, quid significaverit vulpes capiens, et per caudas vulpium, quibus ignem alligavit, inimicorum fructus incendens. Quos quidem fructus de compendio incendere potuit, si non in vulpibus mysterium cogitaret. Numquid stipula arida ardere non potuit, nisi ignem per eam vulpes traxissent ? Intellegamus ergo grandia hic latere mysteria.
3. Quid erat Samson? Si dicam, Christum significabat, verum mihi dicere videor; sed continuo occurrit cogitantibus: Et Christus vincitur blanditiis muliebribus? et Christus quomodo intellegitur ad meretricem intrare potuisse? deinde et Christus quando capite nudatur, capillo raditur, virtute spoliatur, alligatur, excaecatur, illuditur? Evigila, fides, attende quid sit Christus: non solum quid fecerit, sed etiam quid passus sit Christus. Quid fecit? Operatus est ut fortis, passus est ut infirmus. In uno intellego utrumque: video fortitudinem Filii Dei, video infirmitatem Filii hominis. Accedit aliud, quia Christus totus, quomodo eum Scriptura commendat, et caput et corpus est: sicut Ecclesiae caput est Christus, ita Christi corpus Ecclesia est 5; et sola quidem ut non sit, cum capite suo totus Christus est. Habet ergo Ecclesia in se fortes, habet infirmos; habet eos qui solido pane vescuntur, habet eos qui adhuc lacte nutriendi sunt 6. Addo aliud, quod necesse est confiteri: in ipsa societate sacramentorum, communicatione Baptismatis, participatione altaris, habet iustos, habet iniustos. Modo enim corpus Christi, quod nostis, area est, postea horreum erit; tamen, cum area est, non recusat paleas sustinere: cum tempus advenerit reponendi, triticum a paleis segregabit 7. Quaedam ergo fecit Samson ex persona capitis, quaedam ex persona corporis, totum tamen ex persona Christi. In eo enim quod virtutes et mirabilia operatus est Samson, caput Ecclesiae Christum figuravit : in eo autem quod prudenter fecit, illorum qui in Ecclesia iuste vivunt imaginem gessit: ubi forte praeventus est et incaute egit, eos qui in Ecclesia peccatores sunt figuravit. Meretrix, quam Samson in coniugium sumit, Ecclesia est, quae ante agnitionem unius Dei cum idolis fornicata fuit, quam postea sibi Christus adiunxit; postquam vero ab eo fidem illuminata suscepit, etiam hoc meruit, ut per eum salutis sacramenta cognosceret, et ab eodem revelarentur ei mysteria caelestium secretorum. Nam quaestio ipsa, quae continet: De edente exivit cibus, et de forte est egressa dulcedo 8, quid aliud significat, quam Christum a mortuis resurgentem? De edente utique, id est de morte, quae cuncta devorat atque consumit, exivit cibus ille, qui dixit: Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi 9. Quem humana exacerbavit iniquitas, et cui aceti et fellis amaritudinem propinavit, ab eo plebs gentium vitae dulcedinem conversa suscepit; ac sic de mortui leonis ore, id est de Christi morte, qui accubans dormivit ut leo, apum, id est, Christianorum processit examen. Quod autem dicit: Non invenissetis parabolam meam, nisi arassetis in vitula mea 10, vitula haec Ecclesia est, quae revelata sibi a viro suo secreta fidei, mysteria Trinitatis, resurrectionis, iudicii pariter et regni in fines terrae Apostolorum et sanctorum doctrina ac praedicatione vulgavit, et intellegentibus atque cognoscentibus aeternae vitae praemia repromisit.
4. Sequitur autem: Iratus est Samson, quia duxit sodalis eius uxorem eius 11. Sodalis iste omnium haereticorum figuram gessit. Magnum secretum, fratres mei. Nam haeretici, qui Ecclesiam diviserunt, uxorem Domini sui ducere et abducere voluerunt; de Ecclesia enim et de evangeliis exierunt 12, qui impietatis adulterio Ecclesiam, id est, Christi corpus in partem suam conantur invadere. Unde fidelis ille servus et amicus dominicae sponsae loquitur : Desponsavi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Et depravati sodalis tangit fidei zelo et increpatione personam: Et timeo, inquit, ne sicut serpens Evam seduxit, ita et sensus vestri corrumpantur a veritate, quae est in Christo Iesu 13. Qui autem sunt sodales, id est heretici desertores, qui sponsam Domini invadere voluerunt, nisi Donatus, Arrius, Manichaeus, et cetera vasa erroris et perditionis? De talibus Apostolus dicit: Audio in vobis, inquit, scissuras esse. Alius enim dicit: Ego quidem sum Pauli; alius autem: Ego Apollo; alius vero: Ego Cephae 14. Videamus igitur mysticus iste Samson quid fecerit, offensus in uxore ab alieno. Cepit enim vulpes, id est, adulterantes sodales, de quibus dicitur in Canticis canticorum: Capite nobis vulpes pusillas, exterminantes vineas 15. Quid est, capite? id est, comprehendite, convincite, confutate, ne exterminentur ecclesiasticae vineae. Quid est aliud, vulpes capere, nisi haereticos divinae legis auctoritate revincere, et sanctarum Scripturarum testimoniis velut quibusdam vinculis alligare atque constringere? Vulpes capit, ligatis ignem caudis apponit. Quid sibi volunt caudae vulpium colligatae? Caudae vulpium quid sunt, nisi posteriora hereticorum (qui prima habent blanda et deceptoria) ligata, id est, damnata et ignem in fine trahentia; ut eorum fructus et opera consumant, qui suis seductionibus acquiescunt? Dicit homini modo: Noli audire hereticos, noli acquiescere hereticis, noli seduci ab hereticis. Respondet: Quare? numquid ille et ille non audivit hereticos? numquid et alius quilibet Christianus non tanta mala commisit, tanta adulteria fecit, tantas rapinas exercuit? et quid illi contigit mali? Prima vulpium sunt, quae seducti attendunt; et retro est ignis. Nihil illi, inquit, contigit modo. Numquid, quia nihil praecedit, post se nihil trahit? Venturus est ad ignem posteriorem. Putas autem, quia heretici ignem trahunt, unde ardeant fructus inimicorum, et ipsi non ardebunt? Sine dubio enim vulpes, ubi messes incenderunt, et ipsae utique arserunt. Veniet ergo iudicium hereticis retro: quod modo non vident, post se habent; blandimentis mulcent, primas partes suas liberas ostendunt: in iudicio Dei ligati sunt caudis, id est, in posterioribus suis ignem trahunt, quia improbitas praecedit poenas suas.
5. Quod autem intravit ad meretricem, si sine causa fecit, quicumque fecit, immundus est; si autem propheta fecit, sacramentum est. Si non ita intravit, ut concumberet cum ea, mysterii causa fortassis intravit. Sed concubuisse non legimus. Sequitur: Inimici vero exspectabant eum ad portas civitatis, ut comprehenderent eum, cum de meretrice, ad quam intraverat, fuisset egressus; ille autem dormiebat. Videte, quemadmodum non scriptum est quia mixtus est meretrici, sed scriptum est quia dormiebat. Ubi exsurrexit, inquit, media nocte exiit, et abstulit portas civitatis ipsius cum seris, et easdem portas levavit in cacumine montis 16, et ab Allophilis teneri non potuit. Portas civitatis, quibus ad meretricem intravit, abstulit, et in montem levavit. Quid est hoc? Infernum et amorem mulieris, utrumque Scriptura coniungit 17: inferni imaginem tenebat domus meretricis. Recte pro inferis ponitur: quia neminem repellit, omnem intrantem ad se trahit. Agnoscimus hoc loco Redemptoris nostri opera: postquam synagoga, ad quam venerat, a se per diabolum separata est, posteaquam eum decalcavit, id est, in loco Calvariae crucifixit, ad inferna descendit; et inimici custodiebant locum dormientis, id est sepulcrum, et capere volebant, quem videre non poterant. Ille autem dormiebat: ibi hoc ideo dixit, quia vera mors non erat. Quod dictum est: Media nocte surrexit, hoc significavit, quia in secreto surrexit: aperte enim passus est, solis autem discipulis et certis quibusque, cum resurrexisset, manifestatus est 18. Ergo, quod intravit, omnes viderunt; quod surrexit, pauci cognoverunt, tenuerunt et palpaverunt. Tollit tamen portas civitatis, id est, aufert portas inferni. Quid est, portas inferni tollere, nisi mortis imperium removere? Recipiebat enim, et non remittebat. Quid autem fecit Dominus Iesus Christus ablatis portis mortis? Ascendit in cacumen montis: novimus enim eum et resurrexisse, et in caelum ascendisse.
6. Quid est autem, quod in capillis virtutem habebat? Et hoc, fratres, diligenter attendite: virtutem non habuit in manu, non in pede, non in pectore, non in ipso capite, sed in capillis, in crinibus. Quid sunt capilli? quid comae? Et nos videmus, et interrogatus Apostolus respondet nobis: Coma velamentum est 19; et in velamento Christus habebat virtutem, quando umbrae veteris legis eum tegebant. Coma ergo Samson in velamento erat: quia in Christo aliud videbatur, et aliud intellegebatur. Quid autem sibi vult, quod proditum est secretum, et decalvatus est Samson? Contempta lex est, et passus est Christus: Christum enim non occiderent, si legem non contempsissent; nam noverant et ipsi, quia eis Christum non licebat occidere. Dicebant iudici: Nobis non licet occidere aliquem 20. Decalvatus est Samson, revelata sunt condensa 21, remotum est velamentum; et Christus, qui latebat, apparuit. Capilli autem redivivi caput iterum vestierunt, quia Iudaei nec resurgentem Christum agnoscere voluerunt. Fuit quidem in molendino, fuit caecatus, fuit in domo carceris: domus carceris, vel molendinus, labor huius saeculi est. Excaecatio autem Samson illos indicat, qui infidelitate caecati Christum nec virtutes operantem, nec ascendentem ad caelestia cognoverunt; caecitas ergo, quam intulerunt, caecitatem Iudaeorum significabat. Christus a Iudaeis et comprehensus est, et occisus; sed magis interficientes occidit. Adduxerunt ergo eum inimici, ut illuderent ei. Iam hic imaginem crucis attendite: expansas enim manus ad duas columnas quasi ad duo ligna crucis extendit; sed adversarios suos interemptus oppressit, et illius passio interfectio facta est persequentium. Et ideo Scriptura ita concludit : Plures mortuus occidit, quam vivus occiderat 22. Quod mysterium in Domino nostro Iesu Christo evidenter impletum est: nam redemptionem nostram, quam vivens minime celebraverat, mortuus consummavit. Qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.