DE CANTICO EXODI 15, 1-21
1. Sensum nostrum, fratres carissimi, in Scripturis sanctis considerandis atque tractandis regere debet earumdem Scripturarum manifestissima auctoritas; ut ex eis quae aperte dicta sunt ad nutriendos nos, ea quae obscurius dicta sunt ad exercendos nos, fideliter disserantur. Quis enim audeat aliter exponere sacramenta divina, quam corde atque ore apostolico praedicatum atque praescriptum est? Dicit autem apostolus Paulus: Nolo vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, et in nube, et in mari; et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt. Bibebant autem de spiritali consequente eos petra; petra autem erat Christus. Sed non in plurimis eorum beneplacitum est Deo. Prostrati enim sunt in deserto. Haec autem figurae nostrae factae sunt, ut non simus cupientes mala, sicut et illi cupierunt 1. Et paulo post: Omnia haec, inquit, in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correctionem nostram, in quos finis saeculorum devenit 2.
2. Hinc itaque, dilectissimi, nullus fidelium dubitaverit, transitum illius populi per mare Rubrum figuram fuisse Baptismi nostri: ut a diabolo et angelis eius, qui nos tamquam Pharao et Aegyptii, luto carnis obnoxios velut laterum operibus atterebant, duce Domino nostro Iesu Christo, cuius tunc figuram Moyses gerebat, per Baptismum liberati, Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est; equum et equitem proiecit in mare 3. Nobis enim mortui sunt, qui nobis iam dominari non possunt: quoniam ipsa delicta nostra, quae nos illi subditos fecerant, lavacro gratiae sanctae liberatis nobis, tamquam in mari submersa atque deleta sunt. Cantemus ergo Domino: gloriose enim magnificatus est; equum et equitem proiecit in mare, superbiam et superbum delevit in Baptismo. Iam quippe humilis subditus Deo cantat hoc canticum. Nam superbo gloriam suam quaerenti, et se magnificanti, non est gloriose magnificatus Dominus. Iustificatus autem impius, credendo in eum qui iustificat impium, ut deputetur fides eius ad iustitiam 4, ut iustus ex fide vivat 5; ne ignorans Dei iustitiam, et suam volens constituere, iustitiae Dei non sit subiectus 6; verissime cantat adiutorem et protectorem sibi Dominum in salutem, Deum suum, quem honorificat. Neque enim est ex illis elatis, qui cognoscentes Deum, non sicut Deum honorificaverunt 7. Dicit itaque: Deus patris mei 8. Deus est enim patris Abraham, qui credidit Deo, et deputatum est illi ad iustitiam 9. Et ideo parvuli, non de nostra iustitia praesumentes, sed de ipsius gratia, magnificamus Dominum, quoniam ipse conterit pugnas, qui pax est nostra. Et ideo Dominus nomen est illi 10: cui dicimus apud Isaiam: Posside nos 11. Dominus nomen est illi. Non eramus, et fecit nos: perieramus, et invenit nos: vendideramus nos, et emit nos. Dominus nomen est illi. Currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare 12. Et exaltationes saeculares, et catervas innumerabilium peccatorum, quae in nobis diabolo militabant, delevit in Baptismo. Ternos stratores 13 curribus imposuerat, qui nos timore doloris, timore humiliationis, timore mortis, persequendo terrebant. Haec omnia submersa sunt in Rubro mari, quia illi consepulti sumus per Baptismum in mortem 14, qui pro nobis flagellatus, exhonoratus, et occisus est. Ita Rubro pelago omnes hostes operuit, qui cruenta morte, qua nostra peccata consumerentur, Baptismum consecravit. Quod si hostes nostri devenerint in profundum tamquam lapis, illos solos possidet, et cum illis solis est duritia diaboli, de quibus scriptum est: Peccator cum in profundum venerit malorum, contemnit 15. Non enim credunt dimitti sibi posse quae fecerunt: et ea desperatione gravius altiusque merguntur. Sed: Dextera tua, Domine, glorificata est in virtute; dextera manus tua, Domine, confregit inimicos; et multitudine maiestatis tuae, Domine, contrivisti adversarios. Misisti quippe iram tuam, et comedit eos tamquam stipulam. Timuimus enim te nascentem, et credidimus in te, et omnia delicta nostra consumpta sunt. Nam quare per spiritum irae Domini divisa est aqua, et gelaverunt tamquam murus aquae, gelaverunt fluctus in medio mari; cum in ista divisione aquae, gelantibus fluctibus, via patuerit populo liberato? Cur ergo non potius per spiritum misericordiae Domini divisa est aqua; nisi quia terror irae Dei, quam contemnit ille peccator, qui venit ad profundum malorum, ipse compellit ad Baptismum, ut per aquam non praefocantem, sed transeuntes per viam liberemur? Dixit inimicus: Persequar, et comprehendam; partibor spolia, et replebo animam meam; interficiam gladio meo, dominabitur manus mea 16. Neque intellegit inimicus vim dominici Sacramenti, quae est in Baptismo salutari, eis qui credunt et sperant in eum: et adhuc putat etiam dominari baptizatis posse peccata, quoniam carnis fragilitate tentantur, nesciens ubi, et quando, et quomodo perficiatur plena totius hominis renovatio, quae in Baptismo inchoatur, et praesignatur, et spe certissima iam tenetur. Tunc enim et mortale hoc induet immortalitatem, et evacuato penitus omni principatu et potestate, erit Deus omnia in omnibus 17. Nunc autem, quamdiu corpus, quod corrumpitur, aggravat animam 18, dicit inimicus: Persequar, et comprehendam. Sed misisti spiritum tuum, et operuit eos mare. Modo non dicitur spiritus irae Dei, quando mare operuit inimicos: et paulo ante dictum est: Per spiritum irae tuae divisa est aqua; cum per hoc potius transiens Dei populus liberatus sit. Sed nimirum videtur Deus non irasci, cui sunt impunita peccata, et magis ingravescit. Unde plumbo comparatus in profunda descendit, tanto magis, quanto magis videt eos qui per fidem iustificati sunt, et pro spe futurae vitae praesentia mala tolerant, in laboribus vivere, in quibus eos perferendis confirmat Spiritus Dei. Misit ergo Deus Spiritum suum ad consolandos et exercendos in laboribus iustos; et operuit mare impios, non solum putantes nihil interesse inter se et illos; sed potius aestimantes illis esse iratum Deum, qui tantis tribulationibus affligerentur, sibi autem propitium, qui tantis prosperitatibus laetarentur. Ita descenderunt tamquam plumbum in aquam validissimam. Quis similis tibi in diis, Domine? quis similis tibi? gloriosus in sanctis, qui non gloriantur in se: mirabilis in maiestatibus, qui facis prodigia. Haec enim quae tunc facta sunt, futurum aliquid praenuntiabant, quoniam figurae nostrae fuerunt. Extendisti dexteram tuam, transvoravit eos terra 19. Nullum certe Aegyptiorum illo tempore terrae hiatus absorbuit; aqua cooperti sunt, in mari perierunt. Quid est ergo: Extendisti dexteram tuam, transvoravit eos terra? An recte intellegimus dexteram Dei eum, de quo Isaias dicit: Et brachium Domini cui revelatum est? 20 Ipse est enim unicus Filius, cui non pepercit Pater, sed pro omnibus nobis tradidit illum 21. Atque ita in cruce extendit manum suam dexteram, et transvoravit impios terra, cum se victores, et illum contemptibilem putabant. Terra enim tradita est in manus impii, et faciem iudicium eius operuit 22, id est, divinitatem eius. Ita gubernavit Dominus populum suum, tamquam illo ligno portatum, ubi terra, id est, caro Domini extenta impios transvoravit. Neque enim navi transivit populus mare, ut gubernasti proprie diceretur. Sed gubernasti iustitia tua populum tuum, non praesumentem de iustitia sua, sed ex fide viventem sub gratia tua: populum tuum hunc, quem liberasti 23. Novit enim Dominus qui sunt eius 24.
3. Exhortatus es in virtute tua, id est, in Christo tuo. Quia quod infirmum est Dei, fortius est hominibus 25. Et si crucifixus est ex infirmitate, sed vivit in virtute Dei 26. Exhortatus es in virtute tua, et in refectione sancta tua 27. In eo quippe quod carnis mortalitas in illo refecta est per resurrectionem, et in illo iam corruptibile hoc induit incorruptionem, exhorati sumus in futurum sperantes, et propter haec omnia praesentia tolerantes. Restat enim post Baptismum transitus per eremum, per vitam quae agitur in spe, donec veniamus ad terram promissionis, terram viventium ubi nobis est portio Dominus, in aeternam Ierusalem; quo donec veniamus, tota ista vita eremus nobis est, et tota tentatio. Sed in eo qui vicit saeculum, vincit omnia populus Dei. Nam sicut in Baptismo, tamquam hostes a tergo insequentes, praeterita peccata delentur: sic post Baptismum, in itinere vitae huius, cum escam spiritalem manducamus, et potum spiritalem bibimus, omnia nobis adversantia superamus. Terruit quippe inimicos viae nostrae nomen Imperatoris nostri. Prius enim surrexit ira gentium ad perdendum nomen christianum; ubi autem ira nihil potuit, conversa est in dolorem, et magis magisque fide crescente atque occupante omnia, dolor conversus est in timorem; ut et superbi huius saeculi, tamquam volatilia caeli, sub umbra oleris illius, quod ex minutissimo grano sinapis multum crevit, refugium protectionemque conquirant 28. Sic et in hoc cantico, ubi commemorantur ea, quae tunc in figura contingebant in illis, servatus est ordo irae, doloris, et timoris gentium. Audierunt, inquit, gentes, et iratae sunt; dolores comprehenderunt habitatores Philistiim. Tunc festinaverunt, id est conturbati sunt, duces Edom, et principes Moabitarum: apprehendit eos tremor: tabuerunt omnes inhabitantes Chanaan. Incumbat in eos tremor, et timor magnitudinis brachii tui. Fiant tamquam lapides, donec transeat populus tuus, Domine, donec transeat populus tuus hic, quem acquisisti 29. Sic factum est, sic fit. Admiratione stupentes tamquam lapides fiunt inimici Ecclesiae, donec transeamus ad patriam. Sed et qui resistere tentaverint, sicut tunc Amalech extentis manibus Moysi 30, ita nunc in signo crucis dominicae superantur. Atque ita introducimur, atque plantamur in monte hereditatis Domini, qui ex parvo lapide, quem vidit Daniel, crevit et implevit universam terram 31. Haec praeparata est habitatio Domini. Templum enim Dei sanctum est, et sanctificatio domus eius quae ab ipso est. Templum enim Dei sanctum est, ait Apostolus, quod estis vos 32. Et ne quisquam respiceret ad terrenam Ierusalem, ubi templum istud figuram quamdam temporaliter gessit, sicut oportuit, significavit de regno aeterno se dicere, quod est aeterna hereditas Dei, aeterna Ierusalem. Secutus enim ait: Quae praeparaverunt manus tuae, Domine, qui regnas semper, et in sempiternum, et adhuc 33. Estne quid ultra quam in sempiternum? Quis hoc dixerit? Cur ergo addidit: et adhuc? Forte quia solet sempiternum et pro longo nimis tempore intellegi, ad hoc additum est: et adhuc, ut verum sempiternum, quod sine fine est, intellegeretur. An quia regnat Deus semper in caelestibus, quae statuit in saeculum saeculi, praeceptum posuit et non praeteribit 34; et in sempiternum in eis quibus ex transgressione praecepti postea conversis peccata dimisit, et eos acquisivit ex tempore, eisque beatitudinem sine fine donavit; regnat et adhuc in eos, quos sub populi sui pedibus in suppliciis iustissimis ordinavit? Neque enim quisquam eius regno subtrahitur, cuius aeterna lege in distributione dandi atque reddendi et meritis praemiorum atque poenarum, et iustissima ordinatione creaturae cunctae coercentur. Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 35. Quia intravit equitatus Pharaonis cum curribus et adscensoribus in mare; et adduxit super eos Dominus aquas maris. Filii autem Israel ambulaverunt per siccum, per medium mare 36.
4. Hoc cantavit Moyses et filii Israel, hoc Maria prophetissa et filiae Israel cum ea, hoc et nos modo, sive viri et feminae, sive spiritus et caro nostra. Qui enim Jesu Christi sunt, ait Apostolus, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis 37. Hoc significare congruenter intellegitur tympanum, quod assumpsit Maria, ut huic cantico consonaret. In ligno enim caro extenditur, ut tympanum fiat: et ex cruce discunt suavem sonum gratiae confiteri. Humiles ergo per Baptismum facti gratiae pietate, et exstincta ibi nostra superbia, per quam superbus inimicus nobis dominabatur, ut iam qui gloriatur, in Domino glorietur 38, Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est; equum et equitem proiecit in mare 39.