DE RESURRECTIONE MORTUORUM
1. 1. In memoria retinentes pollicitationem nostram, congruas etiam ex Evangelio et Apostolo fecimus recitari lectiones. Quicumque enim vestrum praeterito sermoni adfuerunt, recordantur nobiscum propositam de resurrectione quaestionem in geminam disputationem a nobis distributam: ut primo dissereremus, propter eos qui dubitant, vel etiam qui negant, utrum futura sit resurrectio mortuorum; postea vero, quantum possumus, secundum Scripturas quaereremus, qualis in resurrectione futura sit vita iustorum. In prima ergo parte ubi tractavimus quod resurgant mortui, tam diu sumus immorati, sicut meminisse dignamini, ut secundae quaestioni tractandae tempus deficeret, atque ita eam in hunc diem differre cogeremur. Hoc ergo a nobis debitum vestra poscit intentio, et nos reddendi tempus agnoscimus.
2. 1. Pariter ergo pia cordis intentione Dominum deprecemur, ut et nos opportune solvamus debitum, et vos salubriter recipiatis. Est enim haec, quod fatendum est, maior quaestio: sed omnibus quaestionibus difficilibus fortior est caritas, cui omnes servire debemus, ut Deus qui hoc praecepit, omnes nostras difficultates in facilitatem gaudiumque convertat.
2. 2. Meministis esse a nobis illo die responsum quibusdam dicentibus, sicut Apostolus eos arguit: Manducemus et bibamus; cras enim morimur: subiungens et dicens: Corrumpunt bonos mores colloquia mala; atque ita concludens: Sobrii estote, iusti, et nolite peccare: ignorantiam enim Dei quidam habent; ad reverentiam vobis loquor 1. Haec verba apostolica omnes audierimus, et cordi mandaverimus: et quisquis audierit, et cordi mandaverit, opera indicent. Qui audit enim, tamquam ager est semen excipiens seminantis: qui autem cordi mandat, similis est glebam frangenti, et quod seminatum est operienti: qui autem secundum id quod audivit et cordi mandavit operatur, ipse est qui surgit in messem, et fructum affert cum tolerantia, aliud tricenum, aliud sexagenum, aliud centenum 2. Huic non ignis velut paleae, sed horrea sicut frumento praeparantur.
3. 2. In ipsis ergo abditis horreis, in resurrectione mortuorum beatitudo est illa perpetua etiam ipsa secreta iustorum, quo eos recipiendos Scriptura commendat.
3. 3. Vasorum etiam nomine alio loco commemoravit, quando ait Dominus Iesus Christus, simile esse regnum caelorum sagenae, id est, retibus; retia enim quaedam sagena appellantur. Simile ergo est, inquit, regnum caelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere congreganti: quae cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt 3. Significare voluit Dominus noster modo sic mitti verbum Dei super populos et super gentes, quomodo sagena in mare iacitur. Colligit autem modo sacramentis christianis et bonos et malos: sed non omnes quos sagena tollit, etiam vasculis reconduntur. Vascula enim sunt sanctorum sedes, et beatae vitae magna secreta, quo non poterunt omnes pervenire quicumque Christiani appellantur, sed qui sic appellantur, ut sint. Sane autem boni et mali pisces intra sagenam natant, et boni tolerant malos, donec in fine separentur. Dictum est etiam quodam loco: Abscondes eos in abscondito vultus tui 4; loquebatur enim de sanctis. Abscondes eos, inquit, in abscondito vultus tui: id est, quo non possunt sequi oculi hominum, neque cogitationes mortalium; secreta quaedam significans nimis abscondita nimis occulta, in abscondito vultus Dei dixit. Numquid carnaliter cogitandum est habere Deum quamdam faciem grandem, et in facie eius esse aliquod receptaculum corporale, ubi sancti abscondendi sunt? Haec videtis, fratres, quemadmodum carnalia sint, et ab omnium fidelium corde respuenda. Absconditum ergo vultus Dei quid oportet intellegi, nisi quod tantummodo vultui Dei cognitum est? Cum ergo dicuntur horrea, ut significentur secreta, et alio loco dicuntur vascula; neque horrea sunt quae novimus, neque vascula. Nam si aliquid unum tale esset, alterum aliquid non diceretur. Sed quia per similitudines hominibus notas, ut possunt, insinuantur incognita, ad hoc utrumque nominatum accipite, ut secretum intellegatis, et horrei nomine et vasculorum. Sed si quaeritis quale secretum, audite Prophetam dicentem: Abscondes eos in abscondito vultus tui.
4. 4. Quae cum ita sint, fratres, in hac adhuc vita peregrinamur, adhuc in illam nescio quam patriam fide suspiramus. Et quare nescio quam, unde cives sumus, nisi quia in longinqua peregrinando obliti eam sumus, ut patriam nostram possimus dicere nescio quam? Hanc oblivionem expellit de corde Dominus Christus, rex ipsius patriae, veniens ad peregrinos; et susceptione carnis divinitas eius fit nobis via, ut per hominem Christum pergamus, et in Deo Christo maneamus. Quid ergo, fratres? secretum illud, quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 5, quo eloquio vobis explicaturi sumus, aut quo oculo nos visuri? Possumus aliquid aliquando nosse, quod eloqui tamen non possumus: quod autem non novimus, aliquando eloqui non valemus. Cum ergo fieri possit ut si ego illa nossem, eloqui ea vobis non possem; quanto difficilius eloquium meum erit, quando et ego, fratres, vobiscum per fidem ambulo, nondum per speciem? Sed hoc ego, an et ipse Apostolus? Nam consolatur ignorantiam nostram, et aedificat fidem, dicens: Fratres, ego me non arbitror apprehendisse. Unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis 6; unde se demonstrat in via esse. Et alio loco: Quamdiu sumus, inquit, in corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem 7. Et iterum: Spe enim, inquit, salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 8.
5. 5. Sic ergo, fratres, audite a me vocem quae est in Psalmis, piam, humilem, mansuetam, non elatam, non turbulentam, non praecipitem, non temerariam. Ait enim quodam in loco Psalmus: Credidi, propter quod locutus sum 9. Et interposuit hoc testimonium Apostolus, atque subiecit: Et nos credimus, propter quod et loquimur 10. Vultis ergo ea me dicere quae novi? Non vos fallo, audite quod credidi. Non vobis vilescat, quia quod credidi auditis: auditis enim veracem confessionem. Si autem dicerem: Audite quod novi; audiretis temerariam praesumptionem. Si ergo, fratres, omnes nos, et, ut credimus sanctorum litteris, omnes etiam qui ante nos in carne vixerunt, et per quos loquens Spiritus Dei distribuit hominibus tantum quantum satis esset significari peregrinantibus, omnes quod credimus loquimur: Dominus autem ipse, quae noverat. Quid igitur, si solus Dominus de vita in aeternum futura nosse poterat quod dicebat; alii vero sequentes Dominum, ideo quia crediderunt? Invenimus ipsum Dominum nostrum Iesum Christum, scientem quid loqueretur, non dicentem tamen. Ait enim quodam in loco discipulis suis: Adhuc multa habeo vobis dicere; sed non potestis illa portare modo 11. Ille propter illorum infirmitatem, non propter suam difficultatem, quod noverat dicere differebat. Nos autem propter communem omnium nostrum infirmitatem, non quod novimus satis digne eloqui conamur, sed quae digne credimus, ut possumus, explicamus; et vos capite ut potestis. Et si amplius forte capere aliquis vestrum potest, quam ego dicere; non attendat ad exiguum rivum, sed currat ad uberrimum fontem: quoniam apud eum est fons vitae, in cuius lumine videbimus lumen 12.
6. 6. Quia ergo est resurrectio disputavimus, sic credimus, sic credere debemus, sic loquimur, quia sic credidimus, si Christiani sumus, intuentes potentiam brachii Domini sternentis usquequaque superbiam gentium, et aedificantis hanc fidem tam late per orbem terrarum, quam promissum est multo antequam fieret: haec intuentes, aedificamur ad credendum ea quae nondum videmus, ut ipsam visionem mercedem fidei recipiamus. Cum ergo manifestum sit fidei nostrae futuram resurrectionem mortuorum, et ita manifestum, ut hinc quisquis dubitaverit, impudentissime se dicat Christianum; quaeritur qualia corpora habebunt sancti, et quae vita eorum futura sit. Multis enim visum est resurrectionem quidem fieri, sed per solas animas.
7. 7. Quia vero resurgunt et corpora, non opus est diu disserere post sermonem praeteritum. Sed obicitur huiusmodi quaestio: Si corpora futura sunt, qualia futura sunt? Talia qualia nunc sunt, an alterius modi? Si alterius modi, quis ille modus? Si talia, ergo ad eadem opera? Quia ergo non ad eadem praescribit Dominus, quia non ad talia docet Apostolus. Nam non ad eamdem vitam, non ad eadem facta mortalia et corruptibilia et peritura atque transeuntia, non ad carnalia gaudia, non ad carnales consolationes. Si ergo non ad eadem, nec talia. Si non talia, quomodo ergo caro resurget? Carnis autem resurrectionem habemus in regula fidei, et eam confitentes baptizamur. Et quidquid ibi confitemur, ex veritate et in veritate confitemur, in qua vivimus et movemur et sumus. Temporalibus enim gestis et transeuntibus quibusdam ac praetereuntibus factis instruimur ad vitam aeternam. Omnia quae gesta sunt, ut salubre aliquid audiremus, ut miracula fierent, ut Dominus noster nasceretur, esuriret et sitiret, comprehenderetur, contumeliis afficeretur, vapularet, crucifigeretur, moreretur, sepeliretur, resurgeret, in caelum ascenderet, omnia transierunt; et cum praedicantur, fidei nostrae actiones quaedam temporales et transitoriae praedicantur. Numquid quia ipsae transeunt, quod per eas aedificatur similiter transit? Intendat enim Sanctitas vestra, ut videatis hoc per similitudinem. Architectus aedificat per machinas transituras domum mansuram. Nam in isto tam magno et amplo, quod videmus, aedificio, cum instrueretur, machinae fuerunt, quae hic modo non sunt; quia quod per eas aedificabatur, iam perfectum stat. Sic ergo, fratres, aedificabatur aliquid in fide christiana, et perfecta sunt quaedam machinamenta temporalia. Dominus enim noster Iesus Christus quod resurrexit, transactum est; neque enim adhuc resurgit: et quod ascendit in caelum, transactum est; neque enim adhuc ascendit. Quod autem in illa vita est, ubi iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 13; quod vivit in aeternum etiam ipsa in illo natura humana, quam suscipere, et in qua nasci, et in qua mori et sepeliri dignatus est, hoc aedificatum est, hoc semper manet. Machinae autem per quas aedificatum est, transierunt. Non enim semper in utero virginali concipitur, aut semper de Maria virgine nascitur Christus, aut semper comprehenditur, aut semper iudicatur, flagellatur, crucifigitur, sepelitur. Omnia haec machinae deputantur, ut aedificaretur per has machinas illud quod manet in aeternum. Haec autem resurrectio Domini nostri Iesu Christi in caelo posita est.
8. 8. Attendat Caritas vestra aedificium mirabile. Aedificia quippe ista terrena pondere suo terram premunt, totusque nutus ponderum in ista structura magnitudine ad terram nititur, et nisi contineatur, ad inferiora condendit, quo pondus adducit. Quia ergo in terra aedificatur, in terra fundamentum praemittitur; ut supra fundamentum securus instruat qui aedificat. Ergo ponit in imo firmissimas moles, ut idonee possint portare desuper quod imponitur, et pro magnitudine aedificii magnitudo fundamenti praeparatur: in terra tamen, ut dixi, quia et illud quod aedificatur supra, utique in terra collocatur. Ierusalem illa nostra peregrina in caelo aedificatur. Ideo praecessit fundamentum Christus in caelum. Ibi enim fundamentum nostrum est et caput Ecclesiae: nam et fundamentum dicitur et caput, et revera ita est. Quia et caput aedificii fundamentum est: non enim caput est quod finitur, sed unde incipit sursum versus. Terrenorum aedificiorum culmina subriguntur, caput tamen in terrae soliditate constituunt. Sic et caput Ecclesiae praecessit in caelum, et sedet ad dexteram Patris. Quomodo operantur homines, ut ad constituendum fundamentum aliquid trahant quod in imo stabiliant, propter securitatem superventurae molis in constructionibus fabricae futurae: sic per omnia illa quae contigerunt in Christo, nasci, crescere, comprehendi, contumeliam pati, flagellari, crucifigi, occidi, mori, sepeliri, velut attracta est moles ad fundamentum caeleste.
8. 9. Posito ergo in summis fundamento nostro, aedificemur in eo. Audi Apostolum: Fundamentum, inquit, aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus 14.
9. 9. Sed quid sequitur? Unusquisque autem videat quid superaedificet super fundamentum, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam 15. In caelo quidem Christus est, sed etiam in corde credentium. Si primum locum habet Christus, recte positum est fundamentum. Ergo qui aedificat, securus aedificet, si pro dignitate fundamenti aedificat aurum, argentum, lapides pretiosos. Si autem non pro dignitate fundamenti aedificat, lignum, fenum, stipulam; saltem teneat fundamentum, et propter illa quae exstruxit arida et fragilia, ad ignem se praeparet. Sed si fundamentum est, id est, si primum locum in corde Christus obtinuit, saecularia vero sic amantur, ut non Christo praeponantur, sed eis Dominus Christus, ut sit in aedificio cordis tenens fundamentum, id est, primum locum: detrimentum, inquit, patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem 16. Non est nunc tempus hortari vos, ut potius aurum, argentum, lapides pretiosos aedificetis, quam lignum, fenum, stipulam, super tam magnum et validum fundamentum: sed tamen breviter dictum sic accipite, quasi diu et multis verbis dictum. Novimus enim, fratres, quia quisquis vestrum propter illa quae modo diligit, per comminationes alicuius iudicis in carcerem mitteretur, ut solum fumum pateretur, illa omnia mallet amittere, quam locum illum pati. Nescio quo autem modo cum ignis nominatur in die iudicii futurus, omnes contemnunt, et flammas foci timentes, flammam gehennae pro nihilo ducunt. Quae est ista duritia? quae tanta perversitas cordis? Si vel sic timerent homines quod ait Apostolus, per ignem, quomodo timet quisque ne vivus ardeat, quod illi uno momento contingit, donec sensus membra deserens omnes illas flammas superfluas facit; timeret tamen, et non faceret aliquid quod iure prohibetur, ne ad illum cruciatum momenti unius perveniret.
10. 10. Sed, ut dixi, fratres, nunc de hac re spatium non est disserendi: illud dico, hoc nos sperare debere in resurrectione mortuorum, quod expressum est in capite nostro, quod expressum est in corpore Domini nostri Iesu Christi. Quisquis aliud sperat, iam non aedificat super fundamentum, non solum aurum, argentum et lapides pretiosos, sed nec ipsam stipulam. Extra enim ponit totum, quia non in Christo ponit. Resurrexit ergo Dominus noster in eo corpore, in quo sepultus est. Resurrectio promittitur Christianis. Talem resurrectionem speremus, qualis in Domino nostro praecessit omnium nostrum fidem. Ad hoc enim praevenit, ut fides nostra superaedificetur. Quid igitur? Quomodo non tales, quales nunc sumus? Caro enim Domini nostri Iesu Christi resurrexit, sed ascendit in caelum. In terra officia humana servavit, ut persuaderet hoc resurrexisse quod sepultum erat. Numquid autem et in caelo talis cibus est? Nam et Angelos officia humana in terra legimus exsecutos. Venerunt ad Abraham, et manducaverunt; et cum Tobia angelus fuit, et manducavit. Quid dicimus, quia phantasma erat illa manducatio, et non erat vera? Nonne manifestum est, quod vitulum occidit Abraham, panes fecit, et ad mensam posuit; ministravit angelis, et manducaverunt 17? Omnia ista manifestissime facta et manifestissime expressa sunt.
11. 11. Quid ergo dicit in libro Tobiae angelus? Vidistis me manducare, sed visu vestro videbatis 18. Numquid quia non manducabat, sed manducare videbatur? Immo vero manducabat. Quid est ergo, visu vestro videbatis? Intendat Sanctitas vestra quod dico: intendat in orationem plus quam in me; ut intellegatis quod dicimus, ut et nos ita dicamus quemadmodum vos oportet audire et intellegere quod auditis. Corpus nostrum quamdiu corruptibile est et moriturum, indigentiam patitur refectionis, inde et fames existit: propterea esurimus et sitimus; et si esuriem sitimque nostram distulerimus diutius quam potest corpus sustinere, perducitur ad tabificam maciem, et ad quamdam morbidam exilitatem, discedentibus viribus et non succedentibus: et si amplius fiat, mors etiam consequetur. Nam semper de corpore nostro discedit aliquid quasi quodam fluvio discessionis, sed inde non sentimus vires discedentes, quia per refectionem assumimus succedentes. Quod enim copiose accedit, paulatim discedit: propterea parvo tempore reficimus, productiore autem tempore deserunt nos vires, quae acceptae sunt cum reficeremus. Sicut oleum in lucerna, quod parvo tempore mittitur, diutius paulatimque consumitur. Cum autem prope consumptum fuerit, iam languor flammulae illius quasi fames lucernae, admonet nos, et continuo subvenimus, ut instauretur illa species, et maneat lux in lucerna, cibo suo refecta cum adicimus oleum. Sic vires nostrae, quas accipimus manducando, eunt et deserunt nos perpetua discessione, sed paulatim. Nam et idipsum nunc agitur in nobis, et in omnibus actionibus nostris, in omni etiam quiete nostra non cessat ire quod acceptum est: et si fuerit omnino consumptum, ita homo et moritur quomodo lucerna exstinguitur. Ut autem non moriatur, id est, ut non exstinguatur, non quia moritur animo, sed ut corporalis haec vita nostra non exstinguatur, et quaedam quasi vigilatio in isto corpore succedat, currimus et subicimus quod recessit, et reficere dicimur. Qui dicit refici, quid reficit, si nihil deficit? Per indigentiam ergo hanc et corruptionem etiam morituri sumus omnes, quia tale est hoc corpus, ut ei mors debita reservetur. Hanc enim mortalitatem significant pelles, quibus induti sunt Adam et Eva, et dimissi de paradiso 19. Pelles enim mortem indicant, quae a mortuis pecudibus detrahi solent. Cum ergo portamus istam defectibilem infirmitatem, cui etsi cibus numquam desit, sed subinde reparet vires, non tamen efficit ut mors non sit futura (totus enim ille status corporis per succedentes aetates, etiamsi diutius hic vivatur, venit aliquando ad terminum senectutis, et ultra quo porrigatur non inveniet nisi mortem. Nam et lucerna ipsa, etiamsi subinde semper mittas oleum, non valet semper ardere; quia, ut aliis casibus non exstinguatur, ipsa stupa deficit, et quadam quasi senectute consumitur); quamdiu ergo talia corpora gerimus, ex defectu indigemus, ex indigentia esurimus, ex esurie manducamus. Angelus vero non ex indigentia manducat. Aliud est enim ex potestate aliquid facere, aliud ex necessitate. Manducat homo, ne moriatur: manducat angelus, ut mortalibus congruat. Si enim mortem non timet angelus, non ex defectu reficitur: si non ex defectu reficitur, non ex indigentia manducat. Qui autem videbant angelum manducare, tamquam esurientem putabant. Hoc est quod ait: Visu vestro videbatis. Non enim dixit: Videbatis me manducare, sed non manducavi: Videbatis, inquit, me manducare, sed visu vestro videbatis; id est, ego manducabam ut vobis congruerem, non quia famem ullam aut indigentiam patiebar, qua cogente vos manducare consuevistis, et ideo quos manducare videritis, ex indigentia id fieri suspicamini, qui ex vestra consuetudine metimini quod videtis: hoc est, visu vestro videbatis.
12. 12. Quid ergo, fratres mei? Scimus, sicut dicit Apostolus, quia Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo 20. Si ergo ille iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur; sic nos resurrecturos speremus, ut in eo statu semper simus, in quem resurgendo mutabimur. Manducandi autem et bibendi etiamsi potestas erit, necessitas non erit. Erat autem tunc cur hoc faceret Dominus, quia erant adhuc in carne quibus vellet congruere, quibus etiam cicatrices ostendere voluit. Non enim qui fecit oculos caeci, quos in matris utero non acceperat, sine cicatricibus resurgere non valebat. Qui si vellet ipsius carnis suae mortalem indigentiam ante mortem ita commutare, ut non haberet aliquam necessitatis inopiam, posset utique: in manu enim habebat, quia Deus erat in carne, et omnipotens Filius, sicut omnipotens Pater. Nam et ipsam carnem suam ante mortem mutavit in quod voluit. In monte quippe cum discipulis cum esset, sicut sol splenduit vultus eius 21. Hoc autem potestate fecit, ostendere volens quia et ipsam carnem suam posset ab omni indigentia commutare, ut non moreretur si nollet. Potestatem, inquit, habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo eam tollit a me 22. Potestas haec magna, qua posset et non mori: sed maior misericordia, qua voluit mori. Ad hoc enim fecit per misericordiam, quod posset et non facere per potestatem, ut nobis constitueret fundamentum resurrectionis: ut illud quod propter nos mortale portabat, et moreretur, quia morituri sumus; et ad immortalitatem resurgeret, ut immortalitatem speremus. Ideoque ante mortem non solum scriptum est quia manducavit et bibit, sed etiam quia esurivit et sitivit 23; post resurrectionem tantum quia et manducavit et bibit, non autem quia esurivit et sitivit; quia in corpore non amplius morituro non erat illa indigentia corruptionis, ut esset necessitas refectionis, sed erat potestas edendi. Factum est causa congruendi, non ut subveniretur inopiae carnis, sed ut suaderetur veritas corporis.
13. 13. Adversus hanc tantam evidentiam, nonnulli nobis ex Apostolo faciunt quaestionem: contra istam quippe disputationem, vide quid obiciunt. Non, inquiunt, resurget caro: si enim resurget, possidebit regnum Dei; aperte autem dicit Apostolus: Caro et sanguis regnum Dei non possidebit 24. Audistis, cum Apostolus legeretur. Dicimus carnem resurgere, et clamat Apostolus: Caro et sanguis regnum Dei non possidebit. Ergo contra Apostolum praedicamus, aut ipse contra Evangelium praedicavit? Evangelium divina voce testatur: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 25. Si caro factum est, vera caro factum est. Nam si non vera caro, nec caro. Sicut vera caro Mariae, vera caro Christi, quae inde suscepta est. Haec vera caro comprehensa, flagellata, colaphizata, suspensa; haec vera caro mortua, haec vera caro sepulta est; haec vera caro a morte etiam resurrexit. Reddunt testimonia cicatrices: vident oculi discipulorum, et adhuc fluctuat admiratio; compalpat manus, ne dubitet animus. Contra tantam evidentiam, fratres, quam hoc modo voluit Dominus noster Iesus Christus persuadere discipulis eam per orbem terrarum praedicaturis; contra hanc evidentiam pugnare videtur Apostolus, dicens: Caro et sanguis regnum Dei non possidebit?
13. 14. Possemus hanc quaestionem ita solvere, et resistere vanis calumniatoribus: verumtamen et sic solvetur, quomodo potest cito responderi, et diligentius, quod ait Apostolus, considerabimus unde sit dictum. Dico ergo quomodo possimus facillime respondere. Quid habet Evangelium? Quod resurrexit Christus in eo corpore, quo sepultus est: quia visus, quia contrectatus est, quia discipulis ait putantibus quod spiritus esset: Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere 26. Quid contra Apostolus? Caro et sanguis, inquit, regnum Dei non possidebunt. Amplector utrumque, nec dico ista pugnantia, ne ego ipse contra stimulum pugnem. Quomodo ergo amplector utrumque? Cito, ut dixi, possem sic respondere: Apostolus ait: Caro et sanguis regnum Dei hereditate possidere non possunt 27. Recte dixit; non est enim carnis possidere, sed possideri. Non enim corpus tuum aliquid possidet, sed anima tua per corpus possidet, quae ipsum etiam corpus possidet. Si ergo sic resurgit caro, ut habeatur, non habeat; ut possideatur, non possideat: quid mirum si caro et sanguis regnum Dei non possidebit, quia utique possidebitur? Nam eos possidet caro, qui non sunt regnum Dei, sed regnum diaboli, et ideo subditi sunt voluptatibus carnis. Unde et ille paralyticus grabato portabatur: sed sanato Dominus ait: Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam 28. Sic ergo paralysi sanata tenet carnem suam, et ducit quo vult: non quo non vult a carne ipse trahitur, et portat potius corpus, quam portatur a corpore. Manifestum est quod in illa resurrectione non habebit caro illecebrarum tractum, ut ducat animam per quasdam titillationes atque blanditias, quo anima non vult, et plerumque superatur, dicens: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Adhuc portatur grabato paralyticus, nondum portat: exclamet ergo: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Respondeatur: Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 29. Cum ergo resurrexerimus, non nos caro portabit, sed nos eam portabimus: si nos portabimus, nos eam possidebimus: si nos eam possidebimus, non ab ea possidebimur; quia liberati a diabolo regnum Dei sumus: atque ita caro et sanguis regnum Dei non possidebit. Ergo calumniatores illi conticescant, qui vere sunt caro et sanguis, et nihil possunt nisi carnaliter cogitare. Quia etiam de illis in eadem prudentia carnis perseverantibus, unde caro et sanguis merito appellantur, recte dici potuit: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt.
14. 14. Etiam hoc modo solvatur haec questio: quia tales homines, qui caro et sanguis appellantur (de talibus enim etiam Apostolus dicit: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem 30), si non se ad spiritalem vitam converterint, et spiritu facta carnis mortificaverint, regnum Dei possidere non poterunt.
14. 15. Verumtamen quid ait Apostolus, dixerit aliquis? Ille enim verior sensus est, qui circumstantia lectionis aperitur. Itaque ipsum potius audiamus, et ex tota quae circa est contextione Scripturae, quid in eo loco intellegi voluerit, videamus. Sic enim ait: Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de caelo. Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis caelestis, tales et caelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem eius qui de caelo est. Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei non possidebit; neque corruptio incorruptionem 31. Singula ergo videamus. Primus homo, inquit, de terra, terrenus; secundus homo de caelo. Qualis terrenus, tales et terreni, id est, omnes morituri: et qualis caelestis, tales et caelestes, id est, omnes resurrecturi. Iam enim caelestis homo resurrexit, et ascendit in caelum: cui per fidem nunc incorporamur, ut sit ipse caput nostrum; membra autem ordine suo sequantur caput suum, et quod praemonstratum est in capite, tempore suo demonstretur in membris: modo autem hoc fide portemus, ut ad ipsam rem et speciem suo tempore veniamus. Sic enim alio loco dicit: Si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram 32. Sicut ergo cum in nobismetipsis nondum surreximus, sicut Christus in corpore, per fidem tamen cum Christo resurrexisse nos dicimur: ita imaginem caelestis hominis, id est, qui iam in caelis est, fide interim portare nos iubet.
14. 16. Si quis autem quaerit cur hominem secundum non in caelo dixerit, sed de caelo, cum et ipse Dominus de terra corpus acceperit, quia utique Maria ex Adam et Eva erat progenita; intellegat terrenum hominem secundum terrenam concupiscentiam dictum: et quoniam affectus ille terrenus est, quo per concubitum maris et feminae nascuntur homines, trahentes etiam ex parentibus originale peccatum; corpus autem Domini nullo tali affectu ex utero virginali creatum est, quamvis de terra Christus assumpserit carnem, quod intellegitur Spiritus Sanctus significare, dicens: Veritas de terra orta est 33; non tamen terrenus, sed caelestis homo, et de caelo dicitur. Si enim suis hoc fidelibus per gratiam praestitit, ut recte dicat Apostolus: Nostra enim conversatio in caelis est 34; quanto magis ipse caelestis homo, et de caelo dicendus est, in quo nullum umquam peccatum fuit? Propter peccatum enim dictum est homini: Terra es, et in terram ibis 35. De caelo ergo caelestis homo ille rectissime dicitur, cuius conversatio de caelo numquam recessit: quamvis Dei Filius etiam hominis filius factus de terra corpus assumpserit, id est, formam servi. Non enim ascendit, nisi qui descendit. Quia etsi ceteri, quibuscumque donaverit ascendunt, vel potius eius gratia levantur in caelum, etiam sic ipse ascendit, quia corpus eius fiunt; et secundum hoc unus ascendit: quoniam sacramentum magnum in Christo et Ecclesia exponit Apostolus, quo scriptum est: Et erunt duo in carnem unam 36. Unde etiam dicitur: Igitur non iam duo, sed una caro 37. Quapropter nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, Filius hominis, qui est in caelo 38. Propter hoc enim addidit, qui est in caelo, ne quisquam eius conversationem de caelo recessisse arbitraretur, cum per terrenum corpus in terra hominibus appareret. Ergo sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem eius qui de caelo est 39, interim fide, per quam etiam cum illo resurreximus: ut et sursum cor habeamus, ubi Christus est in dextera Dei sedens; et ideo quae sursum sunt quaeramus, atque sapiamus, non quae super terram.
15. 17. Sed quia de resurrectione corporis agebat: nam ita proposuerat: Sed dicit aliquis: Quomodo resurgunt mortui? Quo autem corpore veniunt? 40 et propterea dixerat: Primus homo de terra terrenus, secundus homo, de caelo. Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis caelestis, tales et caelestes; ut hoc speremus in nostro corpore futurum, quod in Christi corpore praecessit; atque hoc quamquam nondum reipsa percepimus, interim fide teneamus. Ideo subiunxerat: Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem eius qui de caelo est. Ne ad talia nos resurrecturos crederemus, qualia secundum primum hominem corruptibiliter agebamus, subiecit statim: Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei hereditate possidere non possunt 41. Atque ostendere volens quid dixerit carnem et sanguinem, quia non ipsam speciem corporis, sed corruptionem significat nomine carnis et sanguinis, quae corruptio tunc non erit. Corpus enim sine corruptione, non proprie dicitur caro et sanguis, sed corpus. Si enim caro est, corruptibilis atque mortalis est: si autem iam non moritur, iam non corruptibilis; et ideo sine corruptione manente specie, non iam caro, sed corpus dicitur: et si dicitur caro, non iam proprie dicitur, sed propter quamdam speciei similitudinem. Sicut possumus forte propter eamdem similitudinem, etiam Angelorum carnem dicere, cum sicut homines apparuerunt hominibus; cum essent corpus, non caro: quia corruptionis indigentia non inerat. Quia ergo possumus secundum similitudinem carnem appellare etiam corpus quod iam non corrumpitur, secutus sollicitus Apostolus exponere voluit, quid dixerit carnem et sanguinem: quia secundum corruptionem hoc dixit, non secundum speciem: et subiecit statim: Neque corruptio incorruptionem hereditate possidebit 42: tamquam diceret: Quod dixi: Caro et sanguis regnum Dei non possidebit; hoc dixi, quoniam corruptio incorruptionem non possidebit.
15. 18. Et ne quisquam diceret: Si ergo incorruptio a corruptione non potest possideri, quomodo ibi erit corpus nostrum? Audite quod sequitur. Quasi enim diceretur Apostolo: Quid est ergo quod dicis? frustrane credidimus carnis resurrectionem? Si caro et sanguis regnum Dei non possidebit, frustra credidimus resurrexisse Dominum nostrum a mortuis in corpore in quo natus et crucifixus est, in eo ascendisse in caelum coram oculis discipulorum suorum, de quo caelo ad te clamavit: Saule, Saule, quid me persequeris? 43 Occurrit hoc Paulo sancto et beato apostolo, et pia caritate parturienti filios suos in Christo per Evangelium genitos 44, quos adhuc parturiebat donec Christus in eis reformaretur 45, id est, donec portarent per fidem imaginem eius qui de caelo est. Nolebat enim eos in ea ruina remanere, ut arbitrarentur se talia facturos in regno Dei, in illa aeterna vita, qualia faciebant in hac vita, in voluptatibus manducandi et bibendi, nubendi, uxores ducendi, et eos carnaliter generandi: haec enim opera corruptio carnis habet, non ipsa species carnis. Iam ergo quia non ad talia resurrecturi sumus, praescripsit, ut iam dudum dixeram, Dominus in evangelica lectione quae modo recitata est. Iudaei enim resurrectionem quidem credebant carnis, sed talem futuram putabant, ut ea vita esset in resurrectione, qualem in hoc saeculo gerebant; atque ita carnaliter cogitantes, Sadducaeis respondere non poterant proponentibus de resurrectione quaestionem, cuius erit uxor mulier, quam septem fratres sibi succedentes habuerunt, cum vellet unusquisque fratri suo mortuo ex eius uxore semen excitare. Sadducaei enim secta erat quaedam Iudaeorum, quae non credebat resurrectionem. Iudaei ergo Sadducaeis istam quaestionem proponentibus fluctuantes et haesitantes respondere non poterant, quia regnum Dei a carne et sanguine, id est, incorruptionem a corruptione possideri posse arbitrabantur. Venit Veritas, interrogatur a deceptis et deceptoribus Sadducaeis, proponitur illa quaestio Domino. Et Dominus qui sciret quid diceret, et quod nesciebamus credere nos vellet, respondet auctoritate maiestatis suae quod credamus. Apostolus autem exposuit quantum ei datum est: quod, quantum possumus, intellegamus. Quid ergo Dominus Sadducaeis? Erratis, inquit, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei. In resurrectione enim neque nubunt, neque uxores ducunt; neque enim incipiunt mori, sed erunt aequales Angelis Dei. Magna virtus Dei. Quare non nubunt, neque uxores ducunt? Quia non incipient mori. Ibi enim successor, ubi decessor. Nulla ergo ibi talis corruptio. Et ille Dominus per aetates ab infantia usque ad iuventutem cucurrit, quia carnis adhuc mortalis gerebat substantiam: posteaquam resurrexit in aetate in qua sepultus est, numquid credimus eum in caelo senescere? Ergo erunt, inquit, aequales Angelis Dei. Abstulit de medio suspicionem Iudaeorum, refellit calumnias Sadducaeorum: quia Iudaei credebant quidem resurrecturos mortuos, sed ad quae opera resurgerent, carnaliter sentiebant. Erunt aequales, inquit, Angelis Dei. Audisti de virtute Dei, audi etiam de Scripturis. De resurrectione, inquit, non legistis, quomodo locutus sit Dominus ad Moysen de rubo, dicens: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob? Non est Deus mortuorum, sed vivorum 46.
16. 19. Quod ergo resurgamus, dictum est: et quoniam ad vitam Angelorum resurgimus, a Domino audivimus: in qua vero specie resurgamus, ipse ostendit in resurrectione sua. Quia vero ipsa species corruptionem non habebit, Apostolus dicit: Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei hereditate possidere non possunt; neque corruptio incorruptionem hereditate possidebit; ut ostenderet nomine carnis et sanguinis corruptionem mortalis animalisque corporis se intellegere voluisse. Deinde solvit iam ipse quaestionem, quam possent ab eo solliciti auditores exquirere: quia sollicitior ipse de intellectu filiorum, quam filii sunt de verbis parentum. Subiungit ergo, et dicit: Ecce mysterium vobis dico. Quiescat cogitatio tua, o homo, quisquis es. Coeperas enim cogitare de verbis Apostoli, quod caro humana non resurgat, cum audires: Caro et sanguis regnum Dei non possidebit: sed praebe aurem consequentibus verbis, et corrige praesumptionem cogitationis. Ecce, inquit, mysterium dico vobis: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Quid est hoc? Mutatio quippe aut in peius est, aut in melius. Si ergo posita est mutatio, ut nondum videamus qualis erit, utrum in aliquid melius, an in aliquid deterius: ergo sequatur, et ipse exponat; quid nobis est suspicari? Et fortasse humana suspicione labi in errorem te non permittit in coniecturas tuas apostolica auctoritas, et hoc liquide exponit, cuiusmodi mutationem velit intellegi. Quid ergo? Cum dixisset: Omnes resurgemus, non tamen omnes immutabimur: video omnes resurrecturos et bonos et malos; sed qui immutabuntur, videamus; et hinc intellegamus mutationem, utrum in melius an in deterius sit futura. Si enim malorum est ista mutatio, in peius; si autem bonorum, in melius erit. In atomo, inquit, in ictu oculi, in novissima tuba. Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur 47. Iam ergo in melius erit ista mutatio, cum dicit: Et nos immutabimur; sed nondum expressum est quantum exprimi oportuit, quousque corpus nostrum commutatur in melius. Quid est ipsum melius, nondum dictum est. Nam et ab infantia in adolescentiam cum mutatur, potest dici in melius commutari, ubi etsi minus infirmum, adhuc tamen infirmum et mortale est.
17. 20. Ergo singula diligentius retractemus. In atomo, inquit. Difficile videtur hominibus resurgere mortuos: sed mirum est quemadmodum abstulerit Apostolus omnes ancipites difficultates de cordibus fidelium. Dicis tu: Non resurgunt mortui: ego non solum resurgere mortuum dico, sed tanta celeritate, quanta non conceptus et natus es. Quanta enim mora est ut formetur homo in utero, ut perficiatur, ut nascatur, ut aetatum successione roboretur? Numquid forte sic resurrecturus est? Non: sed in atomo, inquit. Multi nesciunt quid sit atomus. Atomus dictus est a , quod est sectio: graece quod secari non potest. Sed dicitur atomus in corpore, dicitur in tempore. In corpore dicitur, si quid inveniri potest quod quidem dividi non posse perhibetur, corpusculum aliquod tam minutum, ut iam non habeat ubi secari possit. Atomus autem in tempore momentum est breve, quod iam non habet ubi dividatur. Verbi gratia, ut possint etiam corda tardiora capere quod dico: lapis est; divide eum in partes, et partes ipsas divide in lapillos, lapillos quidem in grana, veluti sunt arenae, rursusque ipsa arenae grana divide in minutissimum pulverem, donec si possit pervenias ad aliquam minutiam, qualis iam dividi non potest. Haec est atomus in corporibus. In tempore vero sic intellegitur. Annus, verbi gratia, dividitur in menses, menses dividuntur in dies, dies adhuc in horas dividi possunt, horae adhuc in partes horarum quasdam productiores, quae admittunt divisiones, quousque venias ad tantum temporis punctum, et quamdam momenti stillam, ut per nullam morulam produci possit, et ideo iam dividi non possit: haec est atomus temporis. Dicebas ergo non resurgere mortuos: non solum resurgunt, sed tanta celeritate resurgunt, ut in atomo temporis futura sit omnium resurrectio mortuorum.
18. 20. Et exponens tibi atomi celeritatem, cum dixisset: in atomo, adiunxit continuo, quantum fieri possit actionis ac motus in atomo temporis: In ictu oculi, ait. Scivit enim obscure dixisse: in atomo, et planius dicere voluit quod facilius intellegeretur. Quid est ictus oculi? Non quo palpebris claudimus oculum vel aperimus: sed ictum dicit oculi emissionem radiorum ad aliquid cernendum. Mox enim ut conieceris aspectum, emissus radius in caelum pervenit, ubi solem et lunam et stellas et sidera contuemur, tam immenso intervallo a terra separata. Tubam vero novissimam, signum novissimum dicit. Canet enim, inquit, tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur 48. Nos utique fideles dixit, et priores resurgentes ad vitam aeternam. Ergo illa mutatio, quia piorum atque sanctorum est, in melius erit, non in deterius.
18. 21. Sed quae est ista mutatio? quid est illud quod ait: Immutabimur? Species amittitur quae nunc est, an sola corruptio, propter id quod dictum est: Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt; neque corruptio incorruptionem hereditate possidebit? Quod ne auditorem moveret ad desperandam carnis resurrectionem, subiecit: Ecce mysterium vobis dico: omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur. Et ne putaremus immutationem in peius futuram: et nos, inquit, immutabimur. Restat ergo ut dicat qualis immutatio futura sit. Oportet enim hoc corruptibile, inquit, induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Si corruptibile hoc induetur incorruptione, et mortale hoc induetur immortalitate; iam non erit corruptibilis caro. Si ergo non erit corruptibilis caro, cessabit nomen corruptionis in carne et sanguine, cessabit etiam nomen proprium carnis et sanguinis; quia mortalitatis sunt ista nomina. Et si ita est et caro resurget, et quia immutatur et fit incorrupta, caro et sanguis regnum Dei non possidebit. Quod si illam immutationem in eis aliquis intellegere voluerit, quos tunc adhuc vivos ille dies inventurus est: ut qui iam mortui erant, resurgant, qui autem adhuc vivunt, immutentur; ut eorum personam suscepisse credatur Apostolus, cum ait: Et nos immutabimur; eadem tamen ratio consequetur, quia illa incorruptio ad omnes utique pertinebit, cum corruptibile hoc induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem. Tunc fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Corpus autem quod iam mortale non est, non proprie dicitur caro et sanguis, quae terrena sunt corpora: sed corpus dicitur, quod iam caeleste dici potest. Sicut idem Apostolus cum diceret de carnium differentia: Non omnis, inquit, caro eadem caro. Alia quidem est hominum, alia pecorum, alia piscium, alia volucrum, alia serpentium. Et corpora, inquit, caelestia, et corpora terrestria 49. Nullo modo autem diceret carnes caelestes; quamvis carnes possint dici corpora, sed terrestria. Omnis enim caro corpus est: non autem omne corpus caro; non solum quia caeleste corpus non dicitur caro, sed etiam quaedam ipsa terrestria, sicut ligna et lapides, et si quid eiusmodi est. Etiam sic ergo caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: quia resurgens caro in tale corpus commutabitur, in quo iam non erit mortalis corruptio, et propterea nec carnis et sanguinis nomen.
19. 22. Sed intendite, fratres, rogamus vos; non est res parvi pendenda, de fide nostra agitur: cui non tam a paganis cavendum est, quam a quibusdam perversis, qui se Christianos dici et videri volunt. Non enim deerant etiam sub Apostolis, qui dicerent resurrectionem iam factam esse, et fidem quorumdam perverterent, de quibus Apostolus: Qui circa veritatem, inquit, erraverunt, dicentes resurrectionem iam factam esse; et fidem quorumdam subverterunt 50. Non autem vacat quod non ait: A veritate aberraverunt; sed: circa veritatem, non tamen veritatem tenuerunt. Mors ergo tollitur, et non erit quodam modo: sicut Apostolus ait: Absorbebitur mortale a vita 51. Sic enim dictum est et de Domino, quia deglutivit mortem 52. Non enim quasi recedit mors habens aliquam substantiam suam: sed in ipso corpore ubi erat, esse desinet, ut speciem videas, speciem teneas, quaeras corruptionem et mortalitatem, et non invenias. Discessit ergo aliquo corruptio? Non: sed ibi interempta est, ibi absorpta est. Propterea cum dixisset: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc immortalitatem induere: tunc fiet, inquit, sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Et non ait: Discessit mors in victoriam; sed: Absorpta est mors in victoriam. Quomodo ergo illi circa veritatem aberraverunt? Quia veram dixerunt resurrectionem unam, sed aliam negaverunt.
20. 23. Est enim resurrectio secundum fidem, in qua omnis qui credit, resurgit in spiritu. Etenim ille bene resurget in corpore, qui primo resurrexit in spiritu. Nam qui antea in spiritu per fidem non resurrexerint, non ad illam commutationem resurgent in corpore, ubi assumetur et absorbebitur omnis corruptio, sed ad illam poenalem integritatem. Nam integra erunt et corpora impiorum, nihil ex eis imminutum apparebit; sed ad poenam erit integritas corporis, et quaedam, ut ita dicam, quaedam firmitas corporis, corruptibilis firmitas: quia ubi dolor esse poterit, non potest dici non esse corruptio; quamvis non deficiat illa infirmitas in doloribus, ne dolor ipse moriatur. Nam ipsam corruptionem nomine vermis prophetice significatam non incongrue creditur, et ipsum dolorem nomine ignis. Sed quia firmitas tanta erit, ut nec doloribus cedat in mortem, nec ad incorruptionem, in qua nullus dolor est, commutetur; propterea sic scriptum est: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur 53. Commutatio vero quae corruptionem non habebit, sanctorum erit. Illorum ergo erit, qui modo habent resurrectionem spiritus per fidem; de qua resurrectione dicit Apostolus: Si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Quomodo morimur secundum spiritum, et resurgimus secundum spiritum: sic postea morimur secundum carnem, et resurgimus secundum carnem. Secundum spiritum mors est, non credere vana quae credebat, non facere mala quae faciebat. Secundum spiritum resurrectio est credere salubria quae non credebat, et facere bona quae non faciebat. Qui terrena idola et figmenta deos putabat, unum Deum cognovit, in eum credidit, mortuus est in idololatria, resurrexit in fide christiana. Ebriosus erat, sobrius est; mortuus est ab ebrietate, resurrexit in sobrietate. Sic ab omnibus malis operibus cum receditur, mors quaedam fit in anima, et in eius bonis operibus resurgit. Mortificate, inquit Apostolus, membra vestra quae sunt super terram, immunditiam, perturbationem, concupiscentiam malam, et avaritiam, inquit, quae est idolorum servitus 54. Mortificatis ergo istis membris, resurgimus in bonis quae sunt istis contraria; in sanctitate, in tranquillitate, in caritate, in eleemosynis. Quomodo autem praecedit mors secundum spiritum, resurrectionem quae est secundum spiritum: sic praecessura est mors secundum carnem, resurrectionem quae futura est secundum carnem.
21. 24. Utramque ergo noverimus, et spiritalem et corporalem. Ad spiritalem pertinet quod dictum est: Surge, qui dormis; et exsurge a mortuis 55; et illud: Qui sedebant in umbra mortis, lux orta est eis 56; et illud quod paulo ante commemoravi: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite 57. Ad corporalem autem resurrectionem pertinet quod nunc dicit Apostolus, qui talem sibi quaestionem proposuerat: Sed dicit aliquis, quomodo resurgunt mortui? quo autem corpore venient? 58 Agebat ergo de resurrectione corporis, in qua praecessit Dominus Ecclesiam suam; de hac ergo ait: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem 59. Propter illud quod dixerat: Caro et sanguis regnum Dei non possidebit 60. Habemus autem alio loco apertissime ipsius apostoli Pauli testimonium de resurrectione secundum spiritum, et de resurrectione secundum carnem. Corpus enim mortale, quod animatum est vel animatum fuit, caro dicitur. Sic ergo Apostolus loquitur: Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam. Ecce iam resurrectio spiritus per iustitiam facta intellegitur: vide utrum speranda sit etiam corporis resurrectio. Mortale enim corpus noluit appellare mortale, sed mortuum; et tamen hoc se significasse in consequentibus aperit. Sequitur itaque, et dicit: Si ergo spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Dominum nostrum Iesum, vivificabit et mortalia corpora vestra per habitantem Spiritum eius in vobis 61. Quapropter illi circa veritatem aberraverunt, unam negaverunt resurrexionem. Si enim omni modo eam negarent, a veritate aberrarent, non circa veritatem. Quia vero circa veritatem aberraverunt, confessi sunt unam, quae secundum spiritum fit; negaverunt autem alteram, quae per carnis resurrectionem speratur, dicentes resurrectionem iam factam esse: quod nisi ita dicerent, ut illam quae in corpore futura est credi et sperari prohiberent, non de his diceretur: Fidem quorumdam subvertunt 62.
22. 25. Sed audite iam manifestissimum testimonium ipsius Domini in Evangelio secundum Ioannem, uno loco ambas resurrectiones, et quae secundum spiritum modo fit, et quae secundum carnem postea futura est, ita declarantem, ut omnino dubitare non possit, qui quoquo modo Christianum se dicit, et evangelicae auctoritati subiectus est; ut nullus aditus calumniatoribus restet, et quasi per fidem christianam volentibus evertere Christianos, inserendo venena sua, ut occidant animas infirmorum. Sed ex ipso codice audite. Propterea enim non tantum disputatoris, sed etiam lectoris fungor officio, ut sermo iste noster sanctarum Scripturarum auctoritate fulciatur, non humanis suspicionibus super arenam aedificetur, si forte aliquid non memoriter occurrerit. Audite ergo Evangelium secundum Ioannem. Dominus loquitur: Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam; et in iudicium non venit, sed transitum fecit a morte in vitam. Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso; et potestatem dedit ei et iudicium facere, quia filius hominis est. Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes qui in monumento sunt, audient vocem eius: et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii 63. Arbitror quidem multos intellegere ab ipso Domino in hoc loco utramque resurrectionem, et secundum spiritum per fidem, et secundum carnem, per illam notissimam tubam distincte aperteque declaratam. Tamen haec eadem verba diligenter consideremus, ut omnibus audientibus manifestum sit. Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam; et in iudicium non venit, sed transitum fecit a morte in vitam. Secundum spiritum resurrectio est, quae fit modo per fidem. Sed ne ita proposita videretur, quasi adhuc longe futura sit; quamquam non dixerit: Transiturus est a morte in vitam; sed: transitum fecit a morte in vitam: tamen ne verbo praeteriti temporis figurate usus videretur, sicut est: Foderunt manus meas et pedes 64, quod adhuc futurum praenuntiabatur; sequitur, et hoc ipsum planius explicat: Amen, amen dico vobis, inquit, quia venit hora et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint vivent. Quod supra dixit: Transiit a morte in vitam; hoc nunc dicit: vivent. Sed ne illud quod ait: Venit hora, per finem saeculi speraretur, quando etiam corporum resurrectio futura est; addidit: et nunc est. Non enim ait tantum: Venit hora; sed: Venit hora, et nunc est. Qui autem audierint hanc vocem, vivent; scilicet vita quam superius significavit, dicens: Transiit a morte ad vitam. Hic ergo eos significavit qui ad poenam iudicii non pertinent; quia praeveniunt iudicium fide sua, et transitum faciunt a morte ad vitam.
23. 26. Restat ergo ut iudicium futurum ostendat inter bonos et malos: quia hic bonos tantum commemoravit ad praesentem resurrectionem, quae secundum spiritum est, pertinere. Sequitur itaque, et dicit: Et potestatem dedit ei et iudicium facere, quia filius hominis est. Insinuavit secundum quid acceperit potestatem iudicii: quia filius, inquit, hominis est. Nam secundum id quod Filius Dei est, sempiternam cum Patre habet potestatem. Iam quomodo sit futurum iudicium, consequenter exponit: Nolite, inquit, mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem eius; et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii. Superius cum dixisset: Venit hora; adiecit: et nunc est: ne illa hora praenuntiata putaretur, qua in fine saeculi futura est corporum resurrectio. Hic ergo quia ipsam volebat intellegi, cum dixisset: Venit hora; non adiecit: et nunc est. Item superius mortuos dixit audire vocem Filii Dei, monumentorum autem nullam commemorationem fecit; ut distingueremus mortuos per mentis errorem qui resurgunt modo per fidem, ab eis mortuis quorum cadavera in monumentis sunt resurrectura in ultimo saeculi. Hic ergo ut illa in fine speraretur corporum resurrectio: Omnes, ait, qui in monumentis sunt, audient vocem eius, et procedent. Item superius: Audient, inquit, vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent 65. Quid opus erat addere: Qui audierint, cum posset ita dici: Audient vocem Filii Dei, et vivent; nisi quia de his dicebat qui secundum mentis errorem mortui sunt, quorum multi audiunt et non audiunt, id est, non obtemperant, non credunt? Qui vero sic audiunt, quomodo volebat audiri, cum diceret: Qui habet aures audiendi, audiat 66, ipsi vivent. Audient ergo multi, sed qui audierint, vivent, id est, qui crediderint. Nam qui sic audient, ut non credant, non vivent: unde apparet de qua morte, et de qua vita eo loco dixerit: de morte scilicet quae ad solos malos pertinet, eo ipso quo mali sunt; et de vita quae ad solos bonos pertinet, eo ipso quo boni fiunt.
24. 26. Hic autem, ubi secundum corpora resurrecturos pronuntiat, non ait: Audient vocem eius, et qui audierint, procedent. Omnes enim novissimam tubam audient, et procedent, quia omnes resurgemus. Sed quia non omnes immutabimur, sequitur et dicit: Qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii 67. Superius itaque ubi per fidem secundum spiritum reviviscitur, ad eamdem sortem omnes reviviscunt; ut vita eorum non distribuatur in beatitudinem et miseriam, sed ad bonam partem omnes pertineant. Et ideo cum dixisset: Qui audierint, vivent 68; non adiecit: Qui bona egerunt, in vitam aeternam; qui vero mala egerunt, in poenam aeternam. Hoc enim ipsum quod dictum est, vivent, in bono tantummodo accipi voluit; sicut etiam superius: Transitum, inquit, fecit a morte ad vitam 69; nec dixit ad quam vitam; quia per fidem a morte reviviscere, non potest esse mala vita. Hic autem primo non: Audient vocem eius et vivent; ipsum enim, vivent, per totam istam lectionem in bono intellegi voluit; sed dixit: audient, et procedent 70, quo verbo significavit corporalem motum corporum de locis sepulturarum suarum. Sed quia procedere de monumentis non omnibus ad bonum erit: Qui bona, inquit, fecerunt, in resurrectionem vitae; etiam hic vitam in bono tantum intellegi voluit; qui vero mala egerunt, inquit, in resurrectionem iudicii, iudicium scilicet pro poena posuit.
25. 27. Iam ergo, fratres, nemo quaerat perversa subtilitate cuiusmodi figura erit corporum in resurrectione mortuorum, quanta statura, qualis motus, qualis incessus. Sufficit tibi quod resurgit caro tua in ea specie, in qua Dominus apparuit, in hominis utique specie. Sed noli propter speciem timere corruptionem: si enim non timueris corruptionem, non timebis et illam sententiam: Caro et sanguis regnum Dei non possidebit 71; nec incides in laqueum Sadducaeorum, quem propterea non possis evitare, quia putas ad hoc resurgere homines, ut ducant uxores, et generent filios, et agant opera vitae mortalis. Si quaeris qualis erit vita, quis hominum hoc poterit explicare? Vita erit Angelorum. Quicumque tibi potuerit ostendere vitam Angelorum, ostendet vitam eorum; quia aequales futuri erunt Angelis. Si autem Angelorum vita occulta est, nemo quaerat amplius; ne per errorem non perveniat ad id quod quaerit, sed ad quod sibi ipse confinxerit. Praepropere enim quaerit, et festinans quaerit. Tu in via ambula; venies ad patriam, si non deseras viam. Tenete ergo Christum, fratres, tenete fidem, tenete viam: ipsa vos perducet ad id quod videre modo non potestis. In illo enim capite apparuit quod speretur in membris; in illo fundamento demonstratum est quod in nostra aedificetur fide, ut postea perficiatur in specie: ne forte cum putatis vos cernere, appareat vobis aliquid per imaginem falsam quasi esse quod non est, et dimissa via in errorem devietis, et ad patriam quo ducit via, id est, ad speciem quo ducit fides, non perveniatis.
26. 28. Dices: Quomodo vivunt Angeli? Sufficit tibi scire hoc, quod non corruptibiliter vivunt. Facilius enim tibi potest dici quid ibi non erit, quam quid ibi erit. Possum enim et ego, fratres mei, breviter vobis percurrere quaedam quae ibi non erunt: et hoc propterea possum, quia ista experti sumus, et novimus ea quae ibi non erunt. Quid autem ibi erit nondum sumus experti. Per fidem enim ambulamus, nondum per speciem: quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino 72. Quid ergo ibi non erit? Ducere uxorem, ut filii propagentur; quia non est ibi mors: non ibi erit crescere, quia nec senescere: non erit refectio, quia nec defectio: non ibi erunt negotia, quia nec indigentia: nec ipsa laudabilia opera hominum innocentium, quae cogit operari egestas et necessitas huius vitae. Non enim dico tantummodo non ibi futura opera latronum aut feneratorum, sed ipsa quae innocentes homines operantur propter indigentiam sublevandarum humanarum necessitatum, non ibi erunt.
27. 28. Sabbatum erit perpetuum, quod a Iudaeis celebratur temporaliter, a nobis autem in aeternum intellegitur. Quies erit ineffabilis, quae explicari non potest; sed, ut dixi, utcumque explicatur, cum dicuntur quae ibi non erunt. Ad illam quietem tendimus, ad illam spiritaliter regeneramur. Sicut enim ad labores carnaliter nascimur, ita ad quietem spiritaliter renascimur: clamante illo: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos 73. Hic pascit, ibi perficit: hic promittit, ibi reddit: hic significat, ibi exprimit. Cum autem in illa beatitudine et spiritu et corpore perfecti salvique fuerimus, ista negotia non erunt; nec illa ibi erunt, quae hic laudantur in bonis operibus Christianorum. Quis enim non laudatur christianus porrigendo panem esurienti potumque sitienti, vestiendo nudum, suscipiendo peregrinum, pacando litigiosum, visitando aegrotum, sepeliendo mortuum, consolando lugentem? Magna opera, plena misericordiae, plena laudis et gratiae. Sed nec ipsa ibi erunt: quia opera misericordiae necessitas miseriae comparavit. Quem pascis, ubi nemo esurit? Cui potum das, ubi nemo sitit? An vestiturus es nudum, ubi omnes ipsa immortalitate vestiti sunt? Audisti paulo ante tunicas sanctorum, loquente Apostolo: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem 74. Ubi induere sonat, indumentum indicat. Hoc indumentum Adam perdidit, ut pelles acciperet. An peregrinum suscepturus es, ubi omnes in patria sua vivunt? Aegrotos visitabis, ubi omnes eadem incorruptionis firmitate vigebunt? Mortuum sepulturus, ubi semper vivunt? Litigantes concordaturus, ubi omnia in pace sunt? Tristes consolaturus, ubi omnes in aeternum gaudebunt? Quia ergo cessabunt simul miseriae, cessabunt haec opera misericordiae.
28. 29. Quid ergo ibi agetur? Nonne iam dixi, facilius me dicere quid ibi non erit, quam quid ibi erit? Illud scio, fratres, quod non sumus dormitaturi vacando, quia et ipse somnus subsidium defectionis datus est animae. Quippe intentionem perpetuam mortales sensus agitantem non ferret fragile corpus, nisi sensibus consopitis ad eamdem agitationem ferendam repararetur ipsa fragilitas; et quemadmodum ex morte innovatio futura est, sic nunc ex somno vigilatio fieret. Ibi ergo non erit. Ubi enim non est mors, nec imago mortis erit. Nec tamen cuiquam subrepat timor taediorum, cum ei dicitur quod semper vigilabit, et non aget aliquid. Possum dicere, et quomodo quidem futurum sit, non possum dicere, quia nec videre adhuc possum: tamen aliquid non impudenter dico, quia de Scripturis dico, quae ibi erit actio nostra. Tota actio nostra, Amen et Alleluia erit. Quid dicitis, fratres? Video quod auditis et gavisi estis. Sed nolite iterum carnali cogitatione contristari, quia si forte aliquis vestrum steterit et dixerit quotidie: Amen et Alleluia, taedio marcescet, et in ipsis vocibus dormitabit, et tacere iam volet: et propterea putet sibi esse aspernabilem vitam, et non desiderabilem, dicentes vobismetipsis: Amen et Alleluia semper dicturi sumus, quis durabit? Dicam ergo, si potero, quantum potero. Non sonis transeuntibus dicemus Amen et Alleluia, sed affectu animi. Quid est enim Amen? quid Alleluia? Amen, est verum: Alleluia, laudate Deum. Quia ergo Deus veritas est incommutabilis, sine defectu, sine provectu, sine detrimento, sine augmento, sine alicuius falsitatis inclinatione perpetua, et stabilis, et semper incorruptibilis manens; haec autem quae agimus in creatura et in ista vita, velut figurae sunt rerum per significationes corporum, et quaedam in quibus ambulamus per fidem; cum viderimus facie ad faciem quod nunc videmus per speculum in aenigmate 75, tunc longe alio et ineffabiliter alio affectu dicemus: Verum est; et cum hoc dicemus, Amen utique dicemus, sed insatiabili satietate. Quia enim non deerit aliquid, ideo satietas: quia vero illud quod non deerit semper delectabit, ideo quaedam, si dici potest, insatiabilis satietas erit. Quam ergo insatiabiliter satiaberis veritate, tam insatiabili veritate dices: Amen. Iam quale est quis potest dicere: quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 76? Quia itaque sine aliquo fastidio et cum perpetua delectatione videbimus verum, et certissima evidentia contuebimur, amore ipsius veritatis accensi et inhaerentes ei dulci et casto amplexu eodemque incorporeo, tali etiam voce laudabimus eum, et dicemus: Alleluia. Exsultantes enim se ad parilem laudem flagrantissima caritate invicem et in Deum, omnes cives illius civitatis dicent: Alleluia, quia dicent: Amen.
29. 30. Haec igitur vita sanctorum etiam corpora eorum commutata in caelestem et angelicum statum sic implebit, atque immortaliter vegetabit, ut ab illa beatissima contemplatione et laude veritatis, nulla corruptio necessitatis avertat aut avocet. Ita illis cibus erit ipsa veritas: ipsa autem requies tamquam recubitus. Quod enim dictum est, quia recumbentes epulabuntur, sicut dicit Dominus: Quia multi venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno Patris mei 77: hoc significatum est, quoniam magna requie pascentur cibo veritatis. Talis enim cibus reficit, et non deficit; implet et integer est: tu consummaris, ipse non consumitur. Talis est ille cibus, non qualis iste, qui deficit ut reficiat, et ne vitam finiat qui eum accipit, ipse finitur. Recubitus ergo ille, sempiterna requies erit: epulae illae, veritas incommutabilis erit: epulatio illa, vita aeterna erit, id est, ipsa cognitio. Quia haec est, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum 78.
30. 31. Nam quia illa vita in contemplatione veritatis non solum ineffabiliter, sed quia et delectabiliter permanebit, multis locis Scriptura testatur, quae omnia commemorare non possumus. Inde est illud: Qui diligit me, mandata mea custodit; et ego diligam eum; et ostendam me ipsum illi 79. Tamquam enim fructus et merces ab eo quaereretur, quia mandata eius custodiuntur: Ostendam, inquit, me ipsum illi; perfectam beatitudinem ponens, ut cognoscatur sicuti est. Inde est et illud: Dilectissimi, filii Dei sumus, sed nondum apparuit quid erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus; quia videbimus eum sicuti est 80. Ideo et apostolus Paulus: Tunc, inquit, facie ad faciem 81: quia etiam dixit alio loco: In eamdem imaginem transformamur a gloria in gloriam, tamquam a Domini Spiritu 82. Et in Psalmis dicit: Vacate, et videte quia ego sum Dominus 83. Tunc ergo optime videbitur, quando summe vacabitur. Quando autem summe vacabitur, nisi cum transierint tempora laboriosa, tempora necessitatum, quibus modo obstricti sumus, quamdiu terra parit homini peccatori spinas et tribulos, ut in sudore vultus sui manducet panem suum? Temporibus ergo terreni hominis omni ex parte transactis, et die caelestis hominis omni ex parte perfecto, summe videbimus; quia summe vacabimus. Finita enim corruptione et indigentia in resurrectione fidelium, non erit propter quod laboretur. Quasi enim diceretur: Recumbite et manducate; ita dictum est: Vacate et videte. Vacabimus ergo et videbimus Deum sicuti est; et videntes laudabimus Deum. Et haec erit vita sanctorum, haec actio quietorum, quia sine defectu laudabimus. Non uno die laudabimus: sed sicut dies ille non habet terminum temporis, ita laus nostra non habebit terminum cessationis; et ideo in saecula saeculorum laudabimus. Audi etiam hoc Scripturam dicentem Deo, quod nos desideramus: Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te 84. Conversi ad Dominum, ipsum deprecemur pro nobis et pro omni plebe sua astante nobiscum in atriis domus suae: quam custodire protegereque dignetur; per Iesum Christum filium eius Dominum nostrum, qui cum eo vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.