SERMO 360

 

AD VIGILIAS MAXIMIANI, DE QUODAM DONATISTA QUI REVERSUS EST AD ECCLESIAM

 

Oratio eius qui conversus est. Ipse comparatur cum Paulo.

1. Deo gratias, fratres, congratulamini fratri vestro, qui mortuus erat et revixit, perierat et inventus est 1. Gratias patientiae et misericordiae Domini Dei nostri: patientiae, quia sustinuit tardantem; misericordiae, quia suscipere dignatus est redeuntem. Haec est vinea, ubi non operabar, et vires meas in aliena consumpseram. O vinea dilecta Domino meo, non solum labor meus nihil tibi proderat, verum etiam contra te inimico tuo serviebam. Magno sudore spargebam, quando tibi non colligebam 2. Gratias plantatori tuo, apud quem non manet merces operariorum etiam hora novissima vocatorum 3. Serus advenio, sed denarium non despero. Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus adversum te: sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci 4. Tenebam enim verba parentum meorum, non Patriarcharum, non Prophetarum, non Apostolorum; sed parentum carnis meae. Non acquievi carni et sanguini; sed acquievi superatus veritati, et requievi redditus unitati. Numquid non easdem Scripturas legebam, quas et nunc lego? Sed etiam ille Doctor Gentium vas electionis, ex Saulo Paulus, ex elato minimus, ex praedone pastor, ex lupo aries, Hebraeus erat ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus 5, ad pedes Gamalielis doctoris legem eruditus 6: et tamen Christum, quem legebat in Prophetis, nec sedere noverat in caelis, nec coli permittebat in terris. Fidem passionis et resurrectionis eius nesciens ore cantabat, et saeviens errore vastabat. Secundum Prophetas, in quibus natus erat et creverat, iam Christus surgens a mortuis sedebat in caelo; et ille adhuc in parentum suorum caecabatur mendacio, quia eum discipuli eius furati fuerant de sepulcro. Sic et ego de Ecclesia catholica toto orbe diffusa circumtundebar divinarum vocibus Litterarum; et me surdum faciebant a parentibus intentata falsa crimina traditorum. Non me Pauli meritis comparo, sed peccatis. Etiamsi tam bonus esse non merui, non tamen sine medicina correptionis tam malus fui. Nec ille sponsum agnoscebat in Libris quos legebat, nec ego sponsam. Qui revelavit illi de Christi clarificatione quod scriptum est: Exaltare super caelos, Deus; ipse revelavit mihi de Ecclesiae effusione quod sequitur: Super omnem terram gloria tua 7. Utraque testimonia aperta sunt videntibus, sed clausa caecis. Illi oculos aperuit Baptismus Christi, mihi pax Christi. Illum lavacrum aquae sanctae reddidit novum: meorum autem caritas cooperuit multitudinem peccatorum 8.