SERMO 358/A

 

TRACTATUS SANCTI AUGUSTINI DE BONO MISERICORDIAE

 

Vera misericordia facit nos alieni doloris participes.

1. De bono misericordiae sanctitatem vestram admonere desideramus: quamquam in omni opere bono pronos vos esse saepe experti sumus, tamen ut de hac re studiose conlatum sermonem habeamus necesse est. Tractamus igitur, quid est misericordia? Non aliud nisi cordis quaedam contracta miseria. De dolore miseri misericordia dicta est: utrumque ibi sonat, et miseria et cor. Cum ergo tangit et percutit cor tuum aliena miseria, misericordia dicitur. Attendite itaque, fratres mei, omnia bona opera, quae in vita agimus, ad misericordiam pertinere. Verbi causa, porrigis panem esurienti: ex corde porrige misericordiam, noli ex contemptu; ne veluti canem habeas tibi similem hominem. Cum ergo facis misericordiam, sive panem porrigas, dole esurientem: si potum dederis, dole sitientem: si vestem porrexeris, dole nudum: si hospitio receperis, dole peregrinum: si visitas languidum, dole aegrotum: si sepelis defunctum, dole mortuum: si concordas contentiosum, dole litigantem. Haec omnia, si Deum et proximum diligimus, sine dolore cordis non facimus. Haec sunt opera bona, quae nos christianos esse confirmant. Nam sanctus Apostolus dicit: Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes 1. Itemque ipse de ipso bono opere quid ait in eodem loco? Hoc autem dico: quia qui parce seminat, parce et metet 2. Induxit sementem, promisit messem.

Opera misericordiae in caelo non erunt. Exemplo agricolae mittendum nunc semen in terram.

2. Sed quando seminas, quia opus misericordiae facis, dum doles illi cui facis, in lacrimis seminas 3. Aliquando tamen post finem nostrum non erunt opus semina ista misericordiae; quia in illo regno, qui hic propter Deum angustiati sunt, non erunt miseri. Sed re vera in illa retributione cui panem porrigis, ubi nemo esurit? quem nudum vestias, ubi omnes immortalitate vestiti sunt? cui praebeas hospitium, quando omnes in sua patria vivent? quem visites aegrotum, ubi est aeterna sanitas? quem sepelias mortuum, ubi semper vivitur? quos litigiosos concordes, ubi plena est pax illa, quae hic promissa est? Nulla ergo opera erunt ibi, misericordia nulla. Quare? quia iam gremia portas, non semina iactas. Ergo non deficiamus: cum lacrimis seminamus, id est de labore et dolore. In opere itaque misericordiae non deficiatis: recipietis enim mercedem seminis vestri 4. Hiems in labore seminat: sed si deterruit aliquando rusticum asperitas hiemis, ne proiceret in terram fructum tanto labore purgatum? Procedit, et proicit in terram, quod de terra collegerat, quod de terra purgatum erat: procedit, et proicit in terram, tremens frigore, impiger. Unde impiger in frigore? Excutiunt pigritiam fides et spes. Numquid messem videt? Sed credit surgere. Numquid fructus iam colligit? sed sperat se collecturum; et animat se hac fide, hac spe, ut labore magno frigoris mittat semen in terra, et securus donante Deo secundum opus laboris sui fructus uberes capere valeat. Explicit.