SERMO 358

 

DE PACE ET CARITATE

 

Difficilis pax adeunda. Victi victores.

1. Curam nostram pro vobis, et pro inimicis nostris et vestris, pro salute omnium, pro quiete, pro pace communi, pro unitate quam Dominus iussit, Dominus diligit, adiuvent preces sanctitatis vestrae, ut de illa identidem et ad vos loquamur, et vobiscum gaudeamus. Etenim de pace et caritate loqui, si semper amamus, semper debemus, multo magis ergo isto tempore, quando pax sic amatur, ut in periculo eius amandae et tenendae constituti illi, quibus malum pro malo non reddimus 1, et cum quibus, sicut scriptum est, odio habentibus pacem sumus pacifici 2, et quia loquimur eis, debellare nos volunt gratis: illi ergo qui tales sunt, periclitantur inter amorem pacis et confusionem pudoris, nec id agunt, cum vinci nolunt, ut invicti sint. Qui enim vinci a veritate nolunt, ab errore vincuntur. O si eos caritas potius quam animositas superaret! Inde victores fierent, unde victi essent. Nos pro Ecclesia catholica, ad cuius pacem et reconciliationem invitamus inimicos eius, non humanis opinionibus, sed divinis testimoniis, amamus, tenemus, defendimus. Quid cum illo agam, qui pro parte clamat, et contra totum litigat? Nonne bonum illi est vinci, quia si victus fuerit, totum tenebit; si vicerit, in parte remanebit? immo si vincere sibi videbitur, nam non vincit nisi veritas: victoria veritatis est caritas.

De unitate quid sacra Scriptura monet.

2. Quid ergo vobis, fratres, Ecclesiam catholicam toto orbe terrarum fructificantem atque crescentem commendem multis verbis, et meis. Habemus verba Domini pro illa, et pro nobis. Dominus, inquit, dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae 3. Quare ergo, fratres, de possessione litigamus, et non potius sanctas tabulas recitamus? Venisse nos opinentur ad iudicem. De possessione contentio est: et haec contentio non litis, sed dilectionis est. Denique litigator terrenae possessionis ad hoc litigat, ut excludat adversarium: nos ut intromittamus. Litigator terrenae possessionis, cum audierit adversarium dicentem: Possidere volo; respondet: Non permitto. Ego autem fratri dico: Possideas mecum volo; ille litigando dicit: Nolo. Non itaque timeo ne contemnat me Dominus et corripiat, sicut illos fratres, vel illum fratrem, qui eum interpellavit in populo, et ait: Domine, dic fratri meo, ut dividat mecum hereditatem. Continuo Dominus proferens correptionem, quia oderat divisionem: Dic homo, inquit, quis me constituit iudicem, aut divisorem hereditatis inter vos? Ego dico vobis, cavete ab omni cupiditate 4. Istam correptionem non timeo. Interpello enim Dominum meum: fateor, interpello. Non tamen dico: Domine, dic fratri meo, dividat hereditatem mecum; sed dico: Domine, dic fratri meo, teneat mecum unitatem. Ecce possessionis huius tabulas recito, non ad hoc ut solus possideam, sed ut fratrem meum mecum nolentem possidere convincam. Ecce tabulas, frater: Postula a me, inquit, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae. Christo dictum est. Nobis ergo dictum est, quia Christi membra sumus. Quid curris in parte? aut remanes in parte? Ecce totum tene quod in tabulis. Quaeris inter quem et quem possideas, quomodo solent instrumentis quaeri possessores, inter quos sint affines. Qui tibi dedit omnes fines, nullos dimisit affines.

Aliud testimonium.

3. Audi sanctarum aliud testimonium tabularum. De Domino dicitur Christo in figura Salomonis: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Coram illo decident Aethiopes, et inimici eius terram lingent. Reges Tharsis et insulae munera offerent: reges Arabum et Saba dona adducent. Et adorabunt eum omnes reges terrae: omnes gentes servient illi 5. Quando dicebatur, credebatur: quando impletur, negatur. Tene ergo mecum hereditatem a mari usque ad mare, et a flumine, scilicet Iordane, ubi coeptum est Christi magisterium, usque terminos orbis terrae. Quare non vis? Quare huic promissioni et hereditati, divitiis tuis, inimicus es? Quare non vis? Propter Donatum? Propter Caecilianum? Quis fuit Donatus? Quis Caecilianus? Utique homines. Si boni, bono suo, non meo: ergo et si mali, malo suo, non meo. Tu Christum accipe, et zelantem Christo Apostolum eius adtende: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis? 6. Ut autem hoc diceret, vide quid horruit: Unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ego autem Christi. Divisus est Christus? Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis? Si non in nomine Pauli, multo minus in nomine Caeciliani; multo amplius, et multo minus in nomine Donati. Et tamen adhuc post apostolicas voces, post Ecclesiae declarationem et toto mundo dilatationem, dicetur mihi: Non dimitto Donatum, non dimitto nescio quem Gaium, Lucium, Parmenianum. Mille nomina, mille scissuras. Privabis te, sequendo hominem, tanta hereditate, de qua modo audisti: A mari usque ad mare, a flumine usque ad terminos orbis terrae. Quare illam non tenes? Quia hominem amas. Quid est homo, nisi animal rationale factum de terra? Ideo ergo inimicus es, quia terram linges. Despice hoc potius. Noli lingere terram, ut spem ponas in eum qui fecit caelum et terram. Haec spes nostra, haec testimonia: Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram, a solis ortu usque ad occasum 7. Noli remanere in terra, sed quo vocata est terra.

Caritatis amplitudo.

4. Et quis potest omnia de tabulis sanctis possessionis huius testimonia recitare? Quare ergo non convertuntur ad Ecclesiam, nisi quia ipsius est vox Ecclesiae: Convertantur ad me qui timent te, et cognoscant testimonia tua 8? Vidit hoc Ecclesia, quod dixit in Psalmo. Modo audistis, recentia verba sunt in auribus et cordibus vestris: Omnis consummationis vidi finem. Quid est: Omnis consummationis vidi finem? Consummationis, perfectionis non consumptionis; et finem, perfectionis non abolitionis. Omnis consummationis vidi finem: latum mandatum tuum valde 9. Omnis consummationis vidi finem. Quis est iste finis? Latum mandatum tuum valde. Finis enim praecepti est, iam vos dicite mecum. Omnes dixistis, quod non infructuose semper audistis. Finis praecepti est caritas de corde puro 10. Finis quo perficimur, non quo consumimur. Iste finis latus est, quia mandatum Dei est et cui dictum est: Latum mandatum tuum valde. Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis 11. Vide latitudinem mandati huius. Ubi latum est? Numquid in carne? In corde potius. Nam si et in carne latum esset, auditores studiosi, angustias non pateremini. In corde latum est. Ubi latum est vide, si sit unde videas, et hinc audi Apostolum, quam latum est mandatum caritatis: Caritas autem Dei diffusa est in cordibus nostris 12. Non dixit, inclusa, sed diffusa. Verbum enim quod est, inclusa, quasi angustias sonat: quod est diffusa, latitudinem insinuat. Latum ergo mandatum tuum valde. Domine Deus noster, approba quia propter ipsam latitudinem fratres nostros ad possessionem pacis invitamus. Episcopi vultis esse? Nobiscum estote. Non vult populus duos episcopos? Nobiscum in hereditate fratres estote. Non propter honores nostros impediamus pacem Christi. Quem honorem in caelesti pace accepturi sumus, si honorem nostrum nunc in terrena lite defendamus? Tollatur paries erroris, et simul simus. Agnosce me fratrem: agnosco te fratrem: sed excepto schismate, excepto errore, excepta dissensione. Hoc corrigatur, et meus es. An non vis esse meus? Ego, si te corrigas, volo esse tuus. Ergo sublato errore de medio, tamquam pariete maceriae contradictionis et divisionis, esto frater meus, et ego sim frater tuus, ut ambo simus eius, qui Dominus est et meus et tuus.

Causa conferatur.

5. Haec dicimus amore pacis, non diffidentia veritatis. Hoc enim rescripsimus, hoc propositum legistis: quia causam conferendam non fugimus, immo ut conferatur instamus; ut cum demonstravero possessionem, sic cum illo communicem hereditatem. Intrepidus veniat, securus veniat, doctus veniat: nolo auctoritate praeiudicare. Aperiamus oculos ad illum qui errare non potest: ipse nos doceat quae sit Ecclesia. Audistis testimonia eius. Non eam contaminant humana delicta, quam non redimit humana iustitia. Et tamen, cum alia sit causa Ecclesiae, alia hominum, et omnino distincta sint, nec hominum causam formidamus, quos accusaverunt, et convincere non potuerunt. Purgatos novimus, purgatos legimus. Qui si non essent purgati, non in causa eorum Ecclesiam constituerem, nec aedificarem super arenam, et deicerem de petra: quia super hanc petram, inquit, aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non vincent eam 13. Petra autem erat Christus 14. Numquid Paulus pro vobis crucifixus est?<D> 15. Haec tenete, haec amate, haec fraterne et pacifice dicite.

Admonitio ad fratres.

6. Ad collationis locum nullus vestrum irruat, fratres mei. Prorsus, si fieri potest, etiam per ipsum locum transitum devitate, ne forte aliquis contentionis et litis aditus inveniatur, vel occasio aliqua praebeatur, et inveniant ipsam occasionem qui quaerunt occasionem, maxime quoniam qui parum Deum timent, aut admonitionem nostram parvi pendunt, vel quia praesentia diligunt, debent saltim terrenae potestatis severitatem metuere. Edictum viri illustris publice propositum legistis: quod quidem non propter vos propositum est qui Deum timetis; et admonitionem episcoporum vestrorum non contemnitis; sed ne quis ista non curet, ne quis ista contemnat. Videant ergo qui tales sunt: ne forte illis eveniat quod dixit Apostolus: Qui enim resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Principes enim non sunt timori bono operi <D>, sed malo<D> 16. Vitemus omnem seditionem, omnes casus seditionis. Forte dicetis : intenti sumus, quod facturi sumus. Est quod vobis iniungamus: partes forte uberes pietatis. Nos disputamus pro vobis: vos orate pro nobis. Orationes etiam vestras, sicut iam ante praemonuimus, ieiuniis et eleemosynis adiuvate. Addite illis pennas, quibus volent ad Deum. Hoc agentes negotium, fortasse utiliores nobis eritis, quam nos vobis. Nemo enim nostrum in hac disputatione de se praesumit: in Deo est tota spes. Neque enim meliores sumus Apostolo, qui dicit: Orate pro nobis. Orate, inquit, pro me, ut detur mihi sermo 17. Illum ergo pro nobis rogatis, in quo spem posuimus, ut de nostra disputatione gaudeatis. Tenete ista, fratres, obsecramus vos, per nomen ipsius Domini, per auctorem pacis, institutorem pacis, per plantatorem pacis, oramus vos, ut eum pacifice oretis, pacifice deprecemini; et memineritis esse filii eius, de quo dictum est: Beati pacifici, quia ipsi filii Dei vocabuntur 18.