SERMO 356

 

SERMO EIUSDEM SANCTI AUGUSTINI SECUNDO
DE MORIBUS CLERICORUM SECUM HABITANTIUM

 

Modus vivendi primae Ecclesiae exemplum monasterio hipponensi.

1. Caritati vestrae de nobis ipsis sermo reddendus est. Quod enim ait Apostolus: spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus 1; qui nos amant, quaerunt quod laudent in nobis; qui autem nos oderunt, detrahunt nobis. Nos autem in utrorumque medio constituti, adiuvante Domino Deo nostro, et vitam nostram et famam nostram sic custodire debemus, ut non erubescant detractoribus laudatores. Quomodo autem vivere velimus, et quomodo Deo propitio iam vivimus, quamvis de Scriptura sancta multi noveritis, tamen ad commemorandos vos, ipsa de libro Actuum Apostolorum vobis lectio recitabitur, ut videatis ubi descripta sit forma, quam desideramus implere. Dum ergo recitatur vos intentiossimos volo, ut post eius recitationem, quod institui loquar, Domino donante, intentioni vestrae. Et Lazarus diaconus legit: Cum orassent, motus est locus in quo erant congregati, et impleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia omni volenti credere. Multitudinis autem erat credentium anima et cor unum: et nemo eorum quae possidebat, dicebat aliquid suum esse, sed erant illis omnia communia. Et virtute magna reddebant testimonium Apostoli resurrectionis Domini Iesu: gratiaque magna erat super omnes illos. Neque enim egens quisquam fuit inter illos. Quotquot enim possessores praediorum vel domorum erant, vendentes afferebant pretia illorum, et ponebant ante pedes Apostolorum. Distribuebatur autem unicuique prout cuique opus erat. Cumque Lazarus diaconus recitans episcopo codicem tradidisset, Augustinus episcopus dixit: Et ego legere volo. Plus enim me delectat huius verbi esse lectorem, quam verbi mei disputatorem. Cum orassent, motus est locus in quo erant congregati, et impleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia omni volenti credere. Multitudinis autem erat credentium anima et cor unum: et nemo eorum quae possidebat, dicebat aliquid suum esse, sed erant illis omnia communia. Et virtute magna reddebant testimonium Apostoli resurrectionis Domini Iesu: gratiaque magna erat super omnes illos. Neque enim egens quisquam fuit inter illos. Quotquot enim possessores praediorum vel domorum erant, vendentes afferebant pretia illorum, et ponebant ante pedes Apostolorum. Distribuebatur autem unicuique prout cuique opus erat 2.

Cumque episcopus legeret, dixit:

Quid de monasterio dicatur.

2. Audistis quid velimus: orate ut possimus. Contigit autem quaedam necessitas, ut haec diligentius agerem: quoniam, sicut iam nostis, presbyter in nostra societate constitutus, quali societati perhibet testimonium lectio, quam modo cum recitaremus audistis, moriens testamentum fecit, quia habuit unde faceret. Erat quod diceret suum, cum in ea societate viveret, ubi nemini licebat dicere aliquid suum, sed essent illis omnia communia. Si quis dilector et laudator noster apud detractorem nostrum istam praedicaret societatem et diceret: Cum episcopo Augustino sic vivunt omnes cohabitatores eius, quomodo scriptum est in Actibus Apostolorum, continuo ille detractor caput movens, dentem promovens, diceret: Itane vero sic vivitur, quomodo dicis? Quare mentiris? Quare falsa laude honoras indignos? Nonne ibi modo in eorum societate positus presbyter testamentum fecit, et quod habuit quomodo voluit disposuit, et reliquit? Certe omnia ibi sunt communia? Certe nemo dicit aliquid suum? Sub his verbis quid ageret ille laudator meus? Nonne os eius quasi plumbo oppilaret ille detractor? Nonne illum laudasse paeniteret? Nonne reverentia perfusus et illius sermone confusus, vel nobis vel testatori illi malediceret? Haec fuit necessitas, ut ad hanc diligentiam veniremus.

Quid de paupertate inventum est. De Patricio et Valente.

3. Nuntio ergo vobis unde gaudeatis. Omnes fratres et conclericos meos, qui mecum habitant, presbyteros, diaconos, subdiaconos, et Patricium nepotem meum, tales inveni, quales desideravi. Sed qui de sua qualicumque paupertate, quod statuerunt, nondum fecerunt, hi duo sunt, Valens subdiaconus, et paulo ante dictus nepos meus. Subdiaconum et matris vita impediebat, quia inde vivebat, et exspectabatur in illo etiam legitimae aetatis accessus, ut quod faceret, firmissime faceret. Nondum autem fecit, quia ipsos agellos habet cum fratre suo communes, et pro indiviso possidentur. Sic autem eos cupit ecclesiae conferre, ut inde alantur sui qui sunt in proposito sanctitatis, quo usque in hac vita degunt. Scriptum est enim, et hoc Apostolus loquitur: Quisquis autem suis, et maxime domesticis, non providet, fidem denegat, et est infideli deterior 3. Adhuc autem mancipia sunt ei similiter cum fratre communia, nondum divisa. Disponit ea manum mittere, et non potest antequam dividat. Qui enim ad ipsum pertineant, adhuc ignorat. Ad ipsum sane, qui maior est, pertinet divisio; et ad fratrem eius electio. Et ipse frater eius Deo servit, subdiaconus est cum sancto fratre meo et coepiscopo Severo in Ecclesia Milevitana. Hoc agitur, hoc sine dilatione peragendum est, ut illi servuli dividantur, manum mittantur, et sic det Ecclesiae, ut eorum excipiat alimentum. Nepos autem meus ex quo conversus est, et mecum esse coepit, impediebatur et ipse aliquid de agellis suis agere vita usufructuariae matris suae. Hoc anno defuncta est. Inter ipsum et sorores eius sunt quaedam causae in Christi adiutorio cito finiendae : ut et ipse faciat quod Dei servum decet, quod ipsa professio, et ista exigit lectio.

De diaconis. Faustinus,

4. Diaconus Faustinus, sicut pene omnes nostis, hic de militia saeculi ad monasterium conversus est: hic baptizatus, inde diaconus ordinatus. Sed quia exiguum est quod videtur possidere, sicut iurisperiti loquuntur, iure, non corpore, reliquerat illud, et ab eius fratribus tenebatur. Numquam inde cogitavit ex quo conversus est, nec ipse aliquid quaesivit a fratribus suis, nec ab illo aliquid est quaesitum. Modo quia ventum est ad hunc articulum temporis, cum consilio meo divisit ipsam rem: et dimidiam donavit fratribus suis, dimidiam Ecclesiae pauperi in loco eodem constitutae.

Severus,

5. Diaconus Severus sub qua Dei disciplina et flagello sit, nostis: lumen tamen non perdidit mentis. Unam domum hic emerat propter matrem et sororem suam, quas de sua patria huc desiderabat adducere. Emerat autem non de sua pecunia, quam non habebat, sed ex collatione religiosorum, quos mihi quaerenti etiam nominans indicavit. De ipso non possum dicere quid fecerit, aut quid disponat, nisi quod totum et ipse in mea posuit voluntate, ut quod ipse velim, hoc inde fieret. Sed habet quasdam causas cum matre sua, quarum causarum me iudicem posuit, ut cum illae causae fuerint terminatae, fiat de ipsa domo quod ego voluero. Quid autem velle potero, Deo regente, nisi quod iustitia iubet, et pietas postulat? Habet etiam in patria sua aliquos agellos: disponit eos sic distribuere, ut etiam illic in ipso loco positae pauperi largiatur Ecclesiae.

hipponensis diaconus,

6. Diaconus Hipponiensis homo pauper est: quid alicui conferat, non habet. Tamen de laboribus suis antequam esset clericus emerat aliquos servulos: hodie illos in conspectu vestro manum missurus est episcopalibus Gestis.

Eraclius.

7. Diaconus Eraclius ante vestros oculos versatur, opera eius lucent coram oculis nostris. De opere eius expensa pecunia eius memoriam sancti martyris habemus. De pecunia sua emit etiam possessionem ex consilio meo, nam ipsam pecuniam volebat per manus meas erogari, sicut mihi placeret. Ego si pecuniae avidus essem, aut necessitates ipsas meas, quas pro pauperibus habeo, in hac causa plus curarem, pecuniam acciperem. Quare, dicit aliquis? Quia possessio illa quae ab illo empta Ecclesiae donata est, adhuc nihil praestat Ecclesiae. Minus enim habebat ad pretium. Quod mutuatus fuerat, hoc de eius adhuc fructibus redditur. Homo sum senex, quantus mihi de illa possessione fructus accedere potest? Numquid promitto mihi tot annos esse victurum, donec suum pretium illa persolvat? Quod ergo vix diu partibus reddidit, de proximo haberem totum, si accipere voluissem. Non feci, aliud attendi. Fateor enim vobis, et ipsi suspecta mihi adhuc eius aetas fuit, et verebar ne forte, ut sunt homines, matri eius displiceret, et diceret inductum a me fuisse adulescentem, ut bona eius paterna consumerem, et eum egentem relinquerem. Ideo volui eius pecuniam in illa possessione servari, ut si aliquid, quod Deus avertat et avertat, aliter quam volumus evenisset, redderetur villa, ne culparetur episcopi fama. Scio enim quantum vobis necessaria sit fama mea: nam mihi sufficit conscientia mea. Emit etiam spatium ab ista postera ecclesiae notum vobis; et sua pecunia aedificavit domum: et hoc nostis; ante paucos dies priusquam sermonem de hac re haberem vobiscum, eam donavit Ecclesiae: notum est vobis. Exspectabat enim eam perficere, ut perfectam donaret. Fabricandi autem domum necessitas illi nulla erat, nisi quia cogitavit matrem suam huc esse venturam. Si ante venisset, in re filii sui habitaret: modo si venerit, in opere filii sui habitabit. Testimonium ei perhibeo, pauper remansit: sed in caritatis possessione permansit. Aliqui servuli ei reliqui fuerant, iam quidem in monasterio viventes, quos tamen Gestis ecclesiasticis manumissurus est hodie. Nemo ergo dicat: Dives est; nemo existimet, nemo male loquatur, nemo se ipsum et animam suam suis dentibus laniet. Pecuniam non habet, pecuniam servatam : utinam quam debet restituat!

Subdiaconi.

8. Ceteri, id est, diaconi, pauperes sunt, Deo propitio, misericordiam Dei exspectant. Unde ipsi faciant non habent: nullas habentes facultates, finierunt mundi cupiditates. Vivunt nobiscum in societate communi: nemo eos distinguit ab eis qui aliquid attulerunt. Caritatis unitas cuius praeponenda est terrenae commodo hereditatis.

De presbiteris.

9. Restant presbyteri. Sic enim ad eos gradatim ascendere volui. Cito dixerim, pauperes Dei sunt. Nihil ad domum societatis nostrae attulerunt, nisi ipsam, qua nihil est carius, caritatem. Verumtamen quoniam scio natos fuisse rumores de divitiis ipsorum, non a me ad aliquid compellendi, sed vobis meo sermone purgandi sunt.

Leporius.

10. Vobis dico, qui forte nescitis, nam vestrum plurimi sciunt: presbyterum Leporium, quamvis saeculi natalibus clarum, et apud suos honestissimo loco natum, tamen iam Deo servientem, cunctis quae habebat relictis, inopem suscepi: non quia nihil habuit, sed quia iam fecerat quod lectio ista persuadet. Hic non fecit, sed nos scimus ubi fecit. Unitas Christi est, Ecclesia una est. Ubicumque sit opus bonum, pertinet et ad nos, si congaudeamus. Hortus est unus ubi nostis: ibi monasterium suis constituit, quia et ipsi Deo serviunt. Ille hortus ad Ecclesiam non pertinet, sed nec ad ipsum. Et ad quem, dixerit aliquis? Ad illud quod ibi est monasterium. Sed quod verum est, usque ad hoc tempus curam pro illis ita gerebat, ut sumpticulos, quibus sustentantur, apud se haberet, et ipse, ut videbatur, impenderet. Sed ne propter hoc daretur locus hominibus suspiciones suas rodentibus et ventrem non implentibus, hoc placuit et mihi et ipsi, ut sic se illi transigant, quasi iste iam de saeculo exierit. Numquid enim cum obierit, ipse illis dispensaturus est aliquid? Melius est ut videat illos bene conversantes, regente Deo, in disciplina Christi sic viventes, ut de illis tantummodo gaudeat, non eorum necessitatibus occupetur. Ergo et ipse ullam pecuniam non habet, quam suam dicere possit aut audeat. Xenodochium aedificandum modo videtis aedificatum. Ego illi iniunxi, ego iussi. Obtemperavit mihi libentissime, et sicut videtis, operatus est: quomodo meo iussu etiam basilicam ad octo martyres fabricavit, de his quae per vos Deus donat. Coepit enim de pecunia quae data erat Ecclesiae propter xenodochium, et cum coepisset aedificare, ut sunt religiosi desiderantes opera sua in caelo scribi, adiuverunt prout quisque voluit, et fabricavit. Opus ante oculos habemus: omnis homo quid factum sit videat. De pecunia, quia non habet mihi credant, dentem compescant, ne frangant. Emerat de ipsa pecunia xenodochii quamdam domum in Carraria, quam sibi existimabat propter lapides profuturam, sed lapides eius domus fabricae necessarii non fuerunt, quoniam aliunde provisi sunt. Domus ergo ipsa sic remansit, pensionem praestat, sed Ecclesiae, non presbytero. Nemo amplius dicat: In domum presbyteri, ad domum presbyteri, ante domum presbyteri. Ecce ubi est domus presbyteri: ubi est domus mea, ibi est domus eius : alibi non habet domum, sed ubique habet Deum.

De Ianuarii filiis.

11. Quid amplius quaeritis? nisi quia me illud memini etiam promisisse, ut ad vos perferrem quid egissem inter duos, fratrem videlicet et sororem, filios Ianuarii presbyteri, quia orta inter illos fuerat controversia pecuniaria, sed tamen sicut inter fratres, salva, Deo propitio, caritate. Promiseram ergo audire inter illos et quidquid esset, iudicando finirem. Paraveram me iudicem: sed antequam iudicarem, ipsi unde iudicaturus fueram, finierunt. Non inveni unde iudicarem, sed unde laetarer. Acquieverunt omnino concorditer voluntati meae et consilio meo, ut pares essent in pecunia, quam reliquit pater eorum, Ecclesia renuntiante.

De detractoribus.

12. Post sermonem meum locuturi sunt homines, sed quodlibet homines loquantur, qualicumque aura flante, perducetur inde aliquid ad aures meas. Et si fuerit tale, ut sit nos iterum necesse purgare, respondebo maledicis, respondebo detractoribus, respondebo incredulis, non nobis credentibus praepositis suis, respondebo ut potero quod Dominus dederit: interim modo non est necesse, quia nihil forte dicturi sunt. Qui nos amant, libere gaudeant; qui nos oderunt, tacite dolebunt. Tamen si linguas exseruerint, audient, Deo propitio, vobiscum responsionem meam, non litem meam. Non enim homines nominaturus sum et dicturus: Ille hoc dixit, ille sic detraxit, cum fortasse ad me falsa, quoniam et hoc potest fieri, perferantur. Verumtamen quaecumque perlata fuerint, si oportere videbitur, loquar inde Caritati vestrae. Ante oculos vestros volo sit vita nostra. Scio quaerentes licentiam faciendi, quaerunt sibi exempla male viventium, et multos infamant, ut socios invenisse videantur. Ideo quod nostrum est, fecimus: plus quod facere, non habemus. Ante oculos vestros sumus. Nullius aliquid desideramus, nisi bona opera vestra.

Dona quae offeruntur.

13. Et vos exhortor, fratres mei, si aliquid vultis clericis dare, sciatis quia non debetis quasi vitia eorum fovere contra me. Omnibus offerte quod vultis offerre de voluntate vestra. Quod commune erit, distribuetur unicuique sicut cuique opus erit. Gazophylacium attendite, et omnes habebimus. Valde me delectat, si ipsum fuerit praesepe nostrum, ut nos simus iumenta Dei, vos ager Dei. Nemo det birrum, lineam tunicam, nisi in commune. De commune accipiet, quia accipiet. Mihi ipsi, cum sciam commune velle habere quidquid habeo, nolo talia offerat Sanctitas vestra, quibus ego solus quasi decentius utar. Offertur mihi, verbi gratia, birrus pretiosus : forte decet episcopum, quamvis non deceat Augustinum, id est, hominem pauperem, de pauperibus natum. Modo dicturi sunt homines, quia induo pretiosas vestes, quas non possem habere vel in domo patris mei, vel in illa saeculari professione mea. Non decet: talem debeo habere, qualem possim, si non habuerit, fratri meo dare. Qualem potest habere presbyter, qualem potest habere decenter diaconus et subdiaconus, talem volo accipere: quia in commune accipio. Si quis meliorem dederit, vendo: quia et facere soleo, ut quando non potest vestis esse communis, pretium vestis possit esse commune; vendo, et erogo pauperibus. Si hoc eum delectat, ut ego habeam, talem det, de qua non erubescam. Fateor enim vobis, de pretiosa veste erubesco: quia non decet hanc professionem, non decet hanc admonitionem, non decet haec membra, non decet hos canos. Etiam illud dico: si forte in nostra domo, in nostra societate aeger est aliquis, vel post aegritudinem, ut necesse sit eum ante horam prandii reficere: non prohibeo religiosos vel religiosas mittere quod eis videtur ut mittant: prandium tamen et cenam extra nemo habebit.

Clericorum albo expungendum statuit, qui paupertatis propositum violaverit.

14. Ecce dico, audistis, audiunt. Qui habere voluerit aliquid proprium et de proprio vivere, et contra ista nostra praecepta facere, parum est ut dicam, non mecum manebit, sed clericus non erit. Dixeram enim, et scio me dixisse, ut si nolint suscipere socialem vitam mecum, non illis tollerem clericatum; seorsum manerent, seorsum viverent, quomodo possint Deo viverent. Et tamen ante oculos posui, quantum mali sit a proposito cadere. Malui enim habere vel claudos, quam plangere mortuos. Qui enim hypocrita est, mortuus est. Quomodo ergo quicumque voluisset extra manere et de suo vivere, non ei tollerem clericatum: ita modo quia placuit illis, Deo propitio, socialis haec vita, quisquis cum hypocrisi vixerit, quisquis inventus fuerit habens proprium, non illi permitto ut inde faciat testamentum, sed delebo eum de tabula clericorum. Interpellet contra me mille concilia, naviget contra me quo voluerit, sit certe ubi potuerit: adiuvabit me Dominus, ut ubi ego episcopus sum, ille clericus esse non possit. Audistis, audierunt. Sed spero in Deo nostro et misericordia eius, quia sicut dispositionem meam istam hilariter acceperunt, sic eam pure fideliterque servabunt.

Quid de Barnaba dicant detractores.

15. Dixi aliquid suum non habere presbyteros cohabitatores meos, inter quos est et presbyter Barnabas. Sed et de illo audivi quaedam fuisse iactata, ante omnia quia emit villam a dilecto et honorabili filio meo Eleusino. Hoc falsum est: monasterio donavit ille, non vendidit. Ego sum testis. Quid amplius quaeratis, ignoro. Ego sum testis: donavit ille, non vendidit. Sed dum non creditur donare potuisse, creditus est vendidisse. Beatus homo, qui tam bonum opus fecit, ut non crederetur! Tamen vel modo credite, et detractores audire libenter desinite. Iam dixi, ego sum testis. Dictum est de illo etiam quod anno praepositurae suae per industriam debita fecerit, ut dum volo ego reddi debita, darem illi poscenti fundum victorianensem: tamquam dixisset mihi: Ut reddam debita mea, da mihi in decem annos fundum victorianensem. Et hoc falsum est. Sed fuit unde rumor nasceretur. Fecit debita reddenda. A nobis reddita sunt partim, unde potuerunt. Remansit aliquid quod debebatur etiam monasterio illi quod per ipsum Deus instituit. Cum ergo remansisset, coepimus quaerere unde debitum redderemus. Ad conductionem illius fundi nullus accessit, nisi quadraginta solidos offerens pensionem. Sed vidimus posse fundum amplius dare, ut celerius debitum redderetur; et commisi fidei eius, ut de ipsa conductione lucra non quaererent fratres, sed quidquid daret fundus, de ipsis fructibus imputarent ad debitum. Fide agitur. Paratus est presbyter ut alium constituam, qui de fructibus fratribus reddat. Ex numero vestro sit aliquis, cui hoc committam, ex numero ipsorum, qui ad nos talia pertulerunt. Sunt enim in vobis homines religiosi, qui eum rumore falso reprehensum esse doluerunt, et tamen crediderunt factum. Ex ipsis ergo aliquis veniat ad nos, suscipiat possessionem, omnes fructus pretiis suis fideliter eroget, ut reddi possit facilius quod debetur, et hodie recedit inde cura presbyteri. Locus etiam ipse, in quo monasterium constitutum est a memorato honorabili filio meo Eleusino, ipsi presbytero Barnabae donatus est antequam ordinaretur presbyter: in ipso loco monasterium instituit. Sed tamen quia nomine ipsius donatus erat locus, mutavit instrumenta, ut nomine monasterii possideatur. De fundo victorianensi, ego rogo, ego hortor, ego peto, ut si quis religiosus est, fide agat, et exhibeat ecclesiae istam operam, ut cito debitum reddatur. Quod si nemo de laicis inventus fuerit, ego praepono alium: iam iste illuc non accedet. Quid vultis amplius? Nemo laceret servos Dei, quia non expedit lacerantibus. Servorum Dei quidem merces falsis detractionibus crescit, sed crescit etiam poena detrahentium. Nam non sine causa dictum est: Gaudete et exsultate, quando detrahunt de vobis, dicentes falsa: quia merces vestra magna est in caelis 4. Nolumus cum detrimento vestro magnam habere mercedem. Minus ibi habeamus, et tamen vobiscum ibi regnemus.