DE MORIBUS CLERICORUM SERMO PRIMUS
1. Propter quod volui et rogavi hesterna die, ut hodie frequentior conveniret caritas vestra, hoc est quod dicturus sum. Vobiscum hic vivimus, et propter vos vivimus: et intentio votumque nostrum est, ut apud Christum vobiscum sine fine vivamus. Credo autem ante oculos vestros esse conversationem nostram; ut et nos dicere fortassis audeamus, quamvis multum illi impares, quod dixit Apostolus: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi 1. Et ideo nolo ut aliquis de nobis inveniat male vivendi occasionem. Providemus enim bona, ait idem apostolus, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus 2. Propter nos, conscientia nostra sufficit nobis: propter vos, fama nostra non pollui, sed pollere debet in vobis. Tenete quod dixi, atque distinguite. Duae res sunt conscientia et fama. Conscientia tibi, fama proximo tuo. Qui confidens conscientiae suae neglegit famam suam, crudelis est: maxime in loco isto positus, de quo loco dicit Apostolus scribens ad discipulum suum: Circa omnes te ipsum bonorum operum praebens exemplum 3.
2. Ut ergo non vos diu teneam, praesertim quia ego sedens loquor, vos stando laboratis: nostis autem omnes, aut pene omnes, sic nos vivere in domo ea quae dicitur domus episcopi, ut, quantum possumus, imitemur eos sanctos, de quibus loquitur liber Actuum Apostolorum: Nemo dicebat aliquid proprium, sed erant illis omnia communia 4. Quia forte aliqui vestrum non sunt tam diligentes vitae nostrae scrutatores, ut hoc sic noverint, quomodo vos volo nosse; dico quid sit, quod breviter dixi. Ego, quem Deo propitio videtis episcopum vestrum, iuvenis veni ad istam civitatem: multi vestri noverunt. Quaerebam ubi constituerem monasterium, et viverem cum fratribus meis. Spem quippe omnem saeculi reliqueram, et quod potuissem esse nolui: non quaesivi tamen quod sum. Elegi in domo Dei mei abiectus esse, magis quam habitare in tabernaculo peccatorum 5. Ab eis qui diligunt saeculum secrevi me: sed eis qui praesunt populis, non me coaequavi. Nec in convivio Domini mei superiorem locum elegi, sed inferiorem abiectum : et placuit illi dicere mihi: Ascende sursum 6. Usque adeo autem timebam episcopatum, ut quoniam coeperat esse iam alicuius momenti inter Dei servos fama mea, in quo loco sciebam non esse episcopum, non illo accedere. Cavebam hoc, et gemebam quantum poteram, ut in loco humili salvarer, non in alto periclitarer. Sed, ut dixi, Domino servus contradicere non debet 7. Veni ad istam civitatem propter videndum amicum, quem putabam me lucrari posse Deo, ut nobiscum esset in monasterio; quasi securus, quia locus habebat episcopum. Apprehensus, presbyter factus sum, et per hunc gradum ad episcopatum perveni. Non attuli aliquid, non veni ad hanc Ecclesiam, nisi cum his indumentis quibus illo tempore vestiebar. Et quia hoc disponebam, esse in monasterio cum fratribus, cognito instituto et voluntate mea, beatae memoriae senex Valerius dedit mihi hortum illum, in quo est nunc monasterium. Coepi boni propositi fratres colligere, compauperes meos, nihil habentes, sicut habebam, et imitantes me: ut quomodo ego tenuem paupertatulam meam vendidi et pauperibus erogavi, sic facerent et illi qui mecum esse voluissent, ut de communi viveremus; commune autem nobis esset magnum et uberrimum praedium ipse Deus. Perveni ad episcopatum: vidi necesse habere episcopum exhibere humanitatem assiduam quibusque venientibus sive transeuntibus: quod si non fecisset episcopus, inhumanus diceretur. Si autem ista consuetudo in monasterio missa esset, indecens esset. Et volui habere in domo ista episcopi monasterium clericorum. Ecce quomodo vivimus. Nulli licet in societate habere aliquid proprium. Sed forte aliqui habent. Nulli licet: si qui habent, faciunt quod non licet. Bene autem sentio de fratribus meis, et semper bene credens ab hac inquisitione dissimulavi: quia et ista quaerere, quasi male sentire videbatur mihi. Noveram enim, et novi omnes, qui mecum viverent, nosse propositum nostrum, nosse legem vitae nostrae.
3. Venit ad nos etiam presbyter Ianuarius. Quod videbatur habere honeste, erogando quasi consumpsit, et non consumpsit: remansit illi quaedam pecunia, id est, argentum, quod diceret esse filiae suae. Filia ipsius, Deo propitio, in monasterio feminarum est bonae spei. Gubernet illam Dominus, ut impleat quod de illa speramus, in illius misericordia, non eius meritis. Et quia infra annos erat, et de sua pecunia nihil facere poterat - quamvis enim videremus fulgorem professionis, tamen ludibrium timebamus aetatis - factum est ut argentum ipsum quasi puellae servaretur, ut cum ad legitimos annos veniret, faceret inde quod virginem Christi deceret, quando optime iam facere posset. Dum hoc exspectatur, coepit ille morti propinquare: quamdiu tamquam de suo iure, non filiae, testamentum fecit. Testamentum, inquam, fecit presbyter socius noster, nobiscum manens, de Ecclesia vivens, communem vitam profitens. Testamentum fecit, heredes instituit. O dolor illius societatis! O fructus natus, non de arbore quam plantavit Dominus! Sed Ecclesiam scripsit heredem. Nolo munera ista, non amo amaritudinis fructum. Ego illum Deo quaerebam, societatem professus erat, hanc teneret, hanc exhiberet. Nihil habebat ? Testamentum non faceret. Habebat aliquid? Non se nostrum socium quasi Dei pauperem fingeret. Magnus mihi dolor est inde, fratres. Dico Caritati vestrae, propter hunc dolorem statui hereditatem ipsam in Ecclesia non suscipere. Filiorum ipsius sit quod reliquit, ipsi inde faciant quod voluerint. Videtur enim mihi quia si eam suscepero, in isto facto, quod mihi displicet, et quod doleo, eius particeps ero. Hoc volui non latere Caritatem vestram. Filia ipsius in monasterio feminarum est; filius ipsius in monasterio virorum est. Ambos exheredavit: illam cum laude, istum cum elogio, id est, cum vituperatione. Commendavi autem Ecclesiae ut non accipiant ipsas portiunculas, quae pertinent ad exheredatos, nisi cum ad legitimam aetatem pervenerint. Hoc eis servat Ecclesia. Deinde litem misit inter filios suos, in qua laboro. Puella dicit: Meum est, nostis quia hoc dicebat semper pater meus. Puer dicit: Credatur patri meo, quia moriens mentiri non potuit. Et ista contentio quale malum est! Sed si pueri ipsi servi Dei sunt, litem hanc inter illos cito finimus. Audio illos ut pater, et forte melius quam pater ipsorum. Videbo quid sit inter, et sicut Dominus voluerit, cum fratribus fidelibus honoratis, Deo propitio, de numero vestro, id est, de plebe ista, audio inter illos causam, et sicut Dominus donaverit, finio.
4. Tamen rogo vos, nemo me reprehendat, quia istam hereditatem nolo suscipiat Ecclesia. Primum, quia factum illius detestor; deinde, quia institutum meum est. Multi quod dicturus sum laudant, sed aliqui et reprehendunt. Utrisque facere satis valde difficile est. Audistis modo cum Evangelium legeretur: Cantavimus vobis, et non saltastis; planximus vobis, et non luxistis. Venit Ioannes - Baptista - non manducans neque bibens, et dicunt: Daemonium habet; venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, potator vini, amicus publicanorum 8. Quid ergo facio inter illos, qui parant me reprehendere, et dentes in me ducere, si suscepero hereditates eorum qui filios suos irati exheredant? Iterum quid sum facturus eis quibus canto, et nolunt saltare? qui dicunt: Ecce quare nemo donat Ecclesiae Hipponensi aliquid; ecce quare non eam faciunt qui moriuntur heredem: quia episcopus Augustinus de bonitate sua - laudando enim mordent, labiis mulcent, et dentem figunt - donat totum, non suscipit. Plane suscipio, profiteor me suscipere oblationes bonas, oblationes sanctas. Si quis autem irascitur filio suo, et moriens exheredet eum, si viveret, non eum placarem? Non ei filium reconciliare deberem? Quomodo ergo cum filio suo volo ut habeat pacem, cuius appeto hereditatem? Sed plane, si faciat quod saepe hortatus sum: unum filium habet, putet Christum alterum; duos filios habet, putet Christum tertium; decem habet, Christum undecimum faciat, et suscipio. Quia ergo feci hoc in quibusdam rebus, iam volunt bonitatem meam vel commendationem famae meae in aliud vertere, ut alio modo me reprehendant, qui oblationes devotorum hominum nolo suscipere. Considerent quam multa susceperim. Quid opus est ea numerare? Ecce unum dico, filii Iuliani hereditatem suscepi. Quare? Quia sine filiis defunctus est.
5. Bonifati, id est Fati, hereditatem suscipere nolui: non misericordia, sed timore. Naviculariam nolui esse Ecclesiam Christi. Multi sunt quidem, qui etiam de navibus acquirunt. Tamen una temptatio si esset, si iret navis, et naufragaret: homines ad tormenta daturi eramus, ut de submersione navis secundum consuetudinem quaereretur, et torquerentur a iudice qui essent de fluctibus liberati? Sed nos eos daremus? Nullo pacto enim hoc facere deceret Ecclesiam. Onus ergo fiscale persolveret? Sed unde persolveret? Enthecam nobis habere non licet. Non est episcopi reservare aurum, et revocare a se mendicantis manum. Quotidie tam multi petunt, tam multi gemunt, tam multi inopes interpellant, ut plures tristes relinquamus, quia quod dare omnibus non habemus; et servaremus enthecam propter naufragium? Ergo, hoc vitando feci, non donando. Nemo ibi laudet, sed nemo et vituperet. Plane quando donavi filio, quod iratus pater moriens abstulit, bene feci. Laudent qui volunt, parcant qui laudare nolunt. Quid plura, fratres mei? Quicumque vult exheredato filio heredem facere Ecclesiam, quaerat alterum qui suscipiat, non Augustinum: immo Deo propitio neminem inveniat. Quam laudabile factum sancti et venerandi episcopi Aurelii Carthaginensis, quomodo implevit omnibus qui sciunt, os laudibus Dei! Quidam cum filios non haberet, neque speraret, res suas omnes retento sibi usufructu donavit Ecclesiae. Nati sunt illi filii, et reddidit episcopus nec opinanti quae ille donaverat. In potestate habebat episcopus non reddere, sed iure fori, non iure caeli.
6. Sane etiam hoc noverit Caritas vestra dixisse me fratribus meis, qui mecum manent, ut quicumque habet aliquid, aut vendat et eroget, aut donet aut commune illud faciat: Ecclesia habeat, per quam nos Deus pascit. Et dedi dilationem usque Epiphaniam, propter eos qui vel cum fratribus suis non diviserunt, et dimiserunt quod habent apud fratres suos, vel nondum de re sua aliquid egerunt, quia exspectabatur aetas legitima. Faciant inde quod volunt: dum tamen sint pauperes mecum, simul exspectemus misericordiam Dei. Si autem nolunt, qui forte nolunt: certe ego sum qui statueram, sicut nostis, nullum ordinare clericum, nisi qui mecum velit manere: ut si vellet descissere a proposito, recte illi tollerem clericatum, quia desereret sanctae societatis promissum coeptumque consortium; ecce in conspectu Dei et vestro, muto consilium: qui volunt habere aliquid proprium, quibus non sufficit Deus et Ecclesia eius, maneant ubi volunt et ubi possunt, non eis aufero clericatum. Nolo habere hypocritas. Malum est, quis nesciat? malum est cadere a proposito; sed peius est simulare propositum. Ecce dico: cadit qui societatem communis vitae iam susceptam, quae laudatur in Apostolorum Actibus, deserit: a voto suo cadit, a professione sancta cadit. Observet iudicem, sed Deum, non me. Ego ei non aufero clericatum. Quantum sit periculum, ante oculos eius posui: faciat quod vult. Novi enim quia si aliquem hoc facientem degradare voluero, non ei deerunt patroni, non ei deerunt suffragatores, et hic apud episcopos, qui dicant: Quid mali fecit? Non tecum potest tolerare istam vitam: extra episcopum vult manere, de proprio vivere, ideone perderet clericatum? Ego scio quantum mali sit profiteri sanctum aliquid, nec implere. Vovete, inquit, et reddite Domino Deo vestro, et 9: Melius est non vovere, quam vovere et non reddere 10. Virgo est: si numquam fuit in monasterio, et virgo sacra est, nubere illi non licet. Esse in monasterio non compellitur; si autem coepit esse in monasterio, et deseruit, et tamen virgo est, dimidia ruit. Sic et clericus duas res professus est, et sanctitatem, et clericatum: interim sanctitatem - nam clericatum per populum suum Deus imposuit cervicibus ipsius: magis onus est quam honor, sed quis sapiens et intellegit haec? 11 - ergo professus est sanctitatem: professus est communiter vivendi societatem, professus est quam bonum et quam iucundum, habitare fratres in unum 12. Si ab hoc proposito ceciderit, et extra manens clericus fuerit, dimidius et ipse cecidit. Quid ad me? Non eum iudico. Si foris servat sanctitatem, dimidius cecidit; si intus habuerit simulationem, totus cecidit. Nolo habeat necessitatem simulandi. Scio quomodo homines ament clericatum: nemini eum tollo nolenti mecum communiter vivere. Habet Deum, qui mecum manere vult. Si paratus est pasci a Deo per Ecclesiam ipsius, non habere aliquid proprium, sed aut erogare pauperibus, aut in commune mittere, maneat mecum. Qui hoc non vult, habeat libertatem: sed videat utrum habere possit felicitatis aeternitatem.
7. Sufficiant haec nunc interim Caritati vestrae. Quod egero cum fratribus meis - spero enim bona quod omnes mihi libenter oboediant nec inventurus sum aliquos habere aliquid, nisi aliqua necessitate religionis, non occasione cupiditatis - quod ergo egero, post Epiphaniam Caritati vestrae in Domini voluntate enuntiabo; et quomodo litem finiero inter duos fratres, filios presbyteri Ianuarii, non vobis tacebo. Multa locutus sum, date veniam loquaci senectuti, sed timidae infirmitati. Ego, sicut videtis, per aetatem modo senui; per infirmitatem corporis olim sum senex. Tamen si Deo placet quod dixi modo, ipse dat vires, non vos desero. Orate pro me, ut quantum inest anima in hoc corpore, et qualescumque vires suppetunt, in verbo Dei serviam vobis.