SERMO 354/A

 

EX SERMONE DE BONO NUPTIARUM

 

Matrimonii coniugium pro venia datur iis qui se non continent.

1. Qui potest capere, capiat 1. " Sed non possum ", inquit. Non potes? " Non possum ". Suscipit te nutricatoria quaedam Apostoli auctoritas, ut si se non continent, nubant. Fiat aliquid, unde perveniatur ad veniam. Pertineat ad veniam, ne irruatur in aeternam poenam. Fiat quod licet, unde ignoscatur quod non licet. Hoc indicat, quod sequitur: Mallem eos nubere, quam uri 2. Concessit, inquam, aliquid incontinentiae, quia maius timuit: timuit poenas aeternas, timuit quod exspectat, et manet adulteros. Etiam hoc quod coniugati victi concupiscentia utuntur invicem ultra necessitatem liberos procreandi, ponam in his pro quibus quotidie dicitur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 3.