SERMO 352

 

DE UTILITATE AGENDAE PAENITENTIAE

 

Sermoni occasio data ex lectione.

1. 1. Vox paenitentis agnoscitur in verbis quibus psallenti respondimus: Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele 1. Unde cum sermonem ad vestram Caritatem non praepararemus, hinc nobis esse tractandum Domino imperante cognovimus. Volebamus enim hodierna die vos in ruminatione permittere, scientes quam abundantes epulas ceperitis. Sed quia salubriter quod apponitur accipitis, quotidie multum esuritis. Praestet ergo Dominus ipse Deus noster, et nobis virium sufficientiam, et vobis utilem audientiam. Neque enim ignoramus, esse serviendum bonae vestrae et utili voluntati. Adiuvemur ergo a vobis et voto et studio; voto ad Deum, studio ad verbum; ut ea dicamus quae vobis esse utilia ipse iudicat, qui vos pascit per nos. Vox igitur in his verbis paenitentis agnoscitur: Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnia facinora mea dele. Proinde aliquid de paenitentia dicere divinitus iubemur. Neque enim nos istum psalmum cantandum lectori imperavimus: sed quod ille censuit vobis esse utile ad audiendum, hoc cordi etiam puerili imperavit. Dicamus aliquid de utilitate paenitentiae: praesertim, quia et dies iam sanctus anniversarius imminet, quo propinquante humiliari animas et domari corpora studiosius decet.

Poenitentia ante Baptismum.

1. 2. Triplex autem consideratio agendae paenitentiae in sacra Scriptura invenitur. Nam neque ad Baptismum Christi, in quo omnia peccata delentur, quisquam bene accedit, nisi agendo paenitentiam de vita pristina. Nemo enim eligit vitam novam, nisi quem veteris paenitet. Hoc autem etiam auctoritate divinorum Librorum probare debemus, utrum baptizandi egerint paenitentiam. Quando Spiritus Sanctus missus est ante promissus, et implevit Dominus fidem pollicitationis suae; accepto Spiritu Sancto discipuli, ut nostis, coeperunt loqui omnibus linguis, ut in illis qui aderant, linguam suam quisque cognosceret. Hoc autem miraculo territi, consilium vitae ab Apostolis petierunt. Tunc eis Petrus annuntiavit eum colendum quem crucifixerunt, ut eius iam sanguinem biberent credentes, quem fuderant saevientes. Annuntiato autem illis Domino nostro Iesu Christo, et agnoscentibus reatum suum, ut impleretur in eis quod propheta ante praedixerat: Conversus in aerumnam meam, dum configitur spina; compuncti sunt. Conversi enim sunt in aerumnam doloris, cum configeretur spina peccati recordationis. Nihil enim mali se fecisse putaverant, nondum infixa erat spina. Loquente autem Petro, ut agnoscas infixam spinam, Scriptura dixit: Petro loquente compuncti sunt corde. Proinde in eodem psalmo, cum dictum est: Conversus sum in aerumnam meam, dum configitur spina; sequitur: Peccatum cognovi, et facinus meum non operui. Dixi: Proloquar adversum me delictum meum Domino; et tu dimisisti impietatem cordis mei 2. Cum ergo spina illa recordationis compuncti dicerent Apostolis: Quid ergo faciemus? ait illis Petrus: Agite paenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Iesu Christi; et remittentur vobis peccata 3. Ergo interim nunc, si qui forte adsunt ex eo numero, qui baptizari disponunt (credimus enim eos adesse tanto ad verbum studiosius, quanto ad indulgentiam vicinius), hos primum paucis alloquimur, ut erigant mentes in spem. Ament fieri quod non sunt, oderint quod fuerunt. Novum hominem nasciturum iam voto concipiant: quidquid de vita praeterita remordebat, quidquid angebat conscientiam, quidquid omnino vel magnum vel parvum, vel dicendum vel non dicendum, non dubitent posse dimitti; ne forte quod vult dimittere Dei miseratio, contra se teneat humana dubitatio.

Christus figura in iis quae Israelitis contigerunt.

1. 3. Exemplum etiam in primo illo populo exhibitum unusquisque fideliter recordetur. Ait enim Apostolus: Omnia haec figurae nostrae fuerunt: cum de rebus talibus loqueretur. Quid enim dixerat? Nolo enim vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt; et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari; et omnes eumdem cibum spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt. Bibebant enim de spiritali sequente petra. Petra autem erat Christus 4. Has figuras nostras fuisse ille dixit, cui nemo fidelis umquam contradixit. Et cum multa enumeraret, unam rem solam solvit, quia dixit: Petra autem erat Christus. Solvendo unum aliquid, cetera proposuit inquirenda: sed ne recedens a Christo inquisitor erraret, ut firmus quaerat, in petra fundatus; Petra, inquit, erat Christus. Dixit illas figuras nostras fuisse, et obscura erant omnia. Quis evolveret involucra ista figurarum? quis aperiret? quis discutere auderet? In quibusdam quasi dumetis densissimis et crassa umbra lumen accendit: Petra, inquit, erat Christus. Iam ergo lumine illato, quaeramus quid cetera significent; quid sibi velint, mare, nubes, manna. Haec enim non exposuit, sed petra quid esset ostendit. Per mare transitus, Baptismus est. Sed quia baptismus, id est, salutis aqua non est salutis, nisi Christi nomine consecrata, qui pro nobis sanguinem fudit, cruce ipsius aqua signatur. Hoc ut significaret ille Baptismus, mare Rubrum fuit. Manna de caelo aperte ab ipso Domino exponitur. Patres vestri manducaverunt, inquit, manna in eremo, et mortui sunt 5. Quando enim viverent, cum figura praenuntiare vitam posset, vita esse non posset? Manducaverunt, inquit, manna, et mortui sunt; id est, manna quod manducaverunt non illos potuit de morte liberare: non quia ipsum manna mors eis fuit, sed quia eos a morte non liberavit. Ille enim liberaturus erat a morte, qui per manna figurabatur. De caelo certe manna veniebat, attendite quem figurabat: Ego sum, inquit, panis vivus, qui de caelo descendi 6. Sicut studiosi autem et bene vigilantes verba dominica attendite, ut proficiatis et legere et audire noveritis. Eumdem, inquit, cibum spiritalem manducaverunt. Quid est, eumdem, nisi quia eum quem etiam nos? Video aliquantum esse ad promendum explicandumque difficile quod dicere institui: sed adiuvabor benevolentia vestra, haec mihi a Domino impetret facultatem. Eumdem, inquit, cibum spiritalem manducaverunt. Suffecerat ut diceret: Cibum spiritalem manducaverunt. Eumdem, inquit. Eumdem non invenio quomodo intellegam, nisi eum quem manducamus et nos. Quid ergo, ait aliquis, hoc erat manna illud, quod ego nunc accipio? Ergo nihil modo venit, si ante iam fuit. Ergo evacuatum est scandalum crucis. Quomodo ergo eumdem, nisi quia addidit spiritalem? Nam qui manna illud sic acceperunt, ut tantummodo indigentiae suae corporali satisfieri putarent, et ventrem suum pasci, non mentem; nihil magnum manducaverunt, factum satis est eorum indigentiae. Alios Deus pavit, aliis aliquid nuntiavit. Hi tales cibum corporalem manducaverunt, non cibum spiritalem. Quos ergo dicit patres nostros cibum spiritalem eumdem manducavisse? Quos putamus, fratres, nisi qui vere patres nostri fuerunt? immo patres nostri non fuerunt, sed sunt. Omnes enim illi vivunt. Sic enim quibusdam illis infidelibus dicit Dominus: Patres vestri manducaverunt manna in eremo, et mortui sunt. Quid est enim: Patres vestri, nisi, quos infidelitate imitamini, quorum vias non credendo et Deo resistendo sectamini? Secundum quem intellectum quibusdam dicit: Vos a patre diabolo estis 7. Neque enim diabolus aliquem hominem vel potentia creavit, vel generando procreavit; et tamen dicitur pater impiorum, non propter generationem, sed propter imitationem. Sicut e contra de bonis dicitur: Ergo semen Abrahae estis 8: cum loquatur Gentibus, quae stirpem carnis ex Abrahae genere non ducebant. Filii enim erant, non nascendo, sed imitando. Abrogatur autem et alienatur a perfidis pater Abraham, quando eis Dominus dicit: Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae faceretis 9. Et ut malae arbores de Abrahae paternitate gloriantes eradicarentur, filii Abrahae de lapidibus promittuntur 10. Sicut ergo hoc loco dicit: Patres vestri manducaverunt manna in eremo, et mortui sunt: non enim intellexerunt quod manducaverunt; itaque non intellegentes, cibum nonnisi corporalem acceperunt: sic et Apostolus dicit, patres nostros, non patres infidelium, non patres impiorum, manducantes et morientes; sed patres nostros, patres fidelium, spiritalem cibum manducasse, et ideo eumdem. Patres nostri, inquit, eumdem cibum spiritalem manducaverunt, et eumdem potum spiritalem biberunt. Erant enim ibi qui quod manducabant, intellegebant: erant ibi quibus plus Christus in corde, quam manna in ore sapiebat. Quid de aliis loquamur? Inde erat primitus ipse Moyses famulus Dei, fidelis in tota domo eius 11, sciens quid dispensaret, et quia illo tempore ita dispensari deberent clausa praesentium, aperta futurorum. Breviter ergo dixerim quicumque in manna Christum intellexerunt, eumdem quem nos cibum spiritalem manducaverunt; quicumque autem de manna solam saturitatem quaesierunt, patres infidelium manducaverunt, et mortui sunt. Sic etiam eumdem potum: Petra enim Christus. Eumdem ergo potum quem nos, sed spiritalem; id est, qui fide capiebatur, non qui corpore hauriebatur. Audistis eumdem potum: Petra erat Christus; non enim alter Christus tunc, alter nunc. Altera quidem illa petra 12, alter lapis quem sibi posuit ad caput Iacob 13; alter agnus occisus ut manducaretur Pascha 14, alter aries haerens in vepribus immolandus, quando filio suo pepercit Abraham iussus, quem iussus obtulerat 15; altera ovis et altera ovis, alter lapis et alter lapis, idem tamen Christus; ideo eumdem cibum, ideo eumdem potum. Denique percussa est ipsa petra ligno, ut aqua deflueret: virga enim percussa est 16. Quare ligno, non ferro, nisi quia crux ad Christum accessit, ut nobis gratiam propinaret? Eumdem ergo cibum, eumdem potum, sed intellegentibus et credentibus. Non intellegentibus autem, illud solum manna, illa sola aqua; ille cibus esurienti, potus iste sitienti; nec ille, nec iste credenti: credenti autem idem qui nunc. Tunc enim Christus venturus, modo Christus venit. Venturus et venit, diversa verba sunt, sed idem Christus.

Moysi dubitatio figurativa.

1. 4. Aliquid etiam, quoniam res venit in medium, de dubitatione famuli Dei Moysi volo dicere. Figura enim erat veterum etiam ista sanctorum. Dubitavit ad aquam Moyses, quando petram virga percussit ut aqua flueret, dubitavit. Dubitationem autem eius legens quisque forte transiret, nec intellegeret, quia nec quaerere auderet. Domino autem Deo dubitatio illa displicuit, et eam notavit, non solum arguendo, sed etiam vindicando. Nam propter hanc dubitationem dicitur Moysi: Non introduces tu populum in terram promissionis 17. Ascende in montem et morere 18. Deus hic utique apparet iratus. Quid ergo de Moyse, fratres mei? Omnis ille labor eius, omnis pro populo aestus eius, et illa caritas, dicens: Si dimittis illis peccatum, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo 19, hac subita et repentina dubitatione damnata est? Et quid est quod conclusit lector cum Apostolum legeret: Caritas numquam cadit 20? Cum quaedam solvenda proponerem, studium vestrum me fecit et aliud poponere, quod forte non quaereretis. Videamus ergo, et adhuc quantum possumus conemur penetrare mysterium. Irascitur Deus, dicit eum non introducturum populum in terram promissionis; iubet ut ascendat in montem et moriatur. Et tamen multa iniungit agenda eidem Moysi: iubet quid agat, quomodo populum disponat, quomodo non relinquat passim et negligenter. Numquam ista damnato iniungere dignaretur. Aliud accipite mirabilius. Quoniam dictum est Moysi (hoc enim placuit Deo certi mysterii dispensationisque gratia) quod ipse in terram promissionis non introduceret populum, eligitur alius Iesus Nave; et iste homo non hoc nomine vocabatur, vocabatur Auses 21. Et cum ei introducendum populum Moyses commendaret, vocavit eum, et mutavit ei nomen, et appellavit eum Iesum: ut non per Moysen, sed per Iesum, id est non per legem, sed per gratiam populus Dei in terram promissionis intraret. Sicut autem Iesus ille non verus, sed figuratus; ita etiam terra promissionis illa non vera, sed figurata. Illa enim populo primo temporalis fuit: nobis quae promissa est, aeterna erit. Sed figuris temporalibus promittebantur et praenuntiabantur aeterna. Sicut ergo ille non verus Iesus, nec illa terra promissionis vera, sed figurata: ita manna non cibus vere caelestis, sed figuratus; ita petra illa non vere Christus, sed figuratus, et sic omnia. Quam ergo sibi exigit considerationem dubitatio Moysi? Ne forte et ibi aliqua figura expressa sit, et innuerit intellegenti, et ad inquirendum commoverit et provocaverit animum. Video enim et post illam dubitationem, et post iram Dei, et post minas mortis, et post remotionem ab introductione populi in terram promissionis, multa Deum sic dicere ad Moysen, tamquam ad amicum, quomodo et antea loquebatur: usque adeo ut ipsi Iesu Nave oboedientiae exemplum de Moyse proponatur, et hoc eum moneat Deus, ut sic ei serviat, quomodo servivit Moyses; et sic se pollicetur cum eo futurum, quomodo cum Moyse. Evidenter, carissimi, constringit nos ipse Deus, non passim reprehendere, sed intellegere dubitationem Moysi. Figura petra iacens, figura virga percutiens, figura aqua fluens, figura et Moyses dubitans. Et ibi dubitavit, ubi percussit. Hinc facta est dubitatio Moysi, quando lignum accessit ad petram. Iam veloces praevolant, immo tardos patienter exspectent. Dubitavit Moyses quando lignum accessit ad petram: dubitaverunt discipuli quando viderunt Dominum crucifixum. Horum figuram gerebat Moyses. Figura erat Petri illius ter negantis. Quare Petrus dubitavit? Quia lignum petrae propinquavit. Cum mortis suae genus, id est, crucem ipsam praenuntiaret Dominus, ipse Petrus expavit: Absit a te, Domine, non erit hoc 22. Dubitas, quia petrae imminere virgam vides. Ideo spem suam, quam gerebant de Domino discipuli, tunc perdiderunt: quodam modo intercepta est, quando crucifixum viderunt, quando planxerunt occisum. Invenit eos post resurrectionem loquentes inter se de hac re, tristi colloquio; et tenens oculos eorum ne ab eis agnosceretur, non se auferens credentibus, sed differens dubitantes, se tamquam tertium collocutorem sermoni commiscuit, et quaesivit ab eis unde loquerentur. Mirantur illi, quia solus ignorat quod in eo factum fuerat qui quaerebat. Tu solus, inquiunt, peregrinaris in Ierusalem? Et commemorant quae gesta sint de Iesu. Et continuo iam desperationis suae medullas aperiunt, et vulnus medico licet nescientes ostendunt: Nos autem, inquiunt, sperabamus quod in illo redemptio esset Israel 23. Ecce facta est dubitatio, quia lignum accessit ad petram: impleta est figura Moysi.

Moyses in monte moriens quid adumbraverit.

1. 5. Videamus et hanc: Ascende in montem, et morere 24. Per mortem corporalem Moysi figurata est mors ipsius dubitationis; sed in monte. O mira mysteria! Hoc certe expositum et intellectum, quanto dulcius quam manna? Ad petram nata est dubitatio, in monte mortua est. Quando fuit humilis Christus in passione, quasi petra iacebat ante oculos: merito in illo dubitabatur, humilitas illa nihil magnum praetendebat. Merito ipsa humilitate factus est lapis offensionis: resurrectione autem clarificatus magnus apparuit, iam mons est. Iam ergo illa dubitatio, quae nata erat ad petram in monte moriatur. Agnoscant discipuli salutem suam, revocent spem suam. Attende quemadmodum moriatur illa dubitatio, attende quemadmodum moriatur Moyses in monte. Non intret in terram promissionis: nolumus ibi dubitationem; moriatur. Ostendat nobis eam Christus mori. Trepidavit Petrus: et negavit ter. Petra enim erat Christus 25. Resurrexit, mons factus est: firmavit et Petrum. Sed moritur dubitatio. Quomodo moritur? Petre, amas me? Cordis inspector, cordis cognitor interrogat; et vult audire quod ametur, et parum est semel. Interrogat hoc, audit prope cum taedio ipsius Petri: miratur enim interrogari se a praescio, sed etiam toties interrogari cum semel sufficeret respondere etiam nescienti. Sed tamquam tibi diceret Dominus: Exspecto, numerus legitimus impleatur: tertio confiteatur per amorem 26, quia ter negaverat per timorem 27. Quod ergo Dominus toties interrogabat, dubitationem illam in monte occidebat.

Ad Baptismum invitat. Manus Moysi contra Amalech nunc extentae, nunc demissae.

1. 6. Quid ergo, carissimi, si patent haec? Non ad fraudem, sed ad iucunditatem clausa erant. Neque enim tam dulciter caperentur, si prompta vilescerent. Respiciat ergo negotium suum competiturus Baptismum, quem alloqui coeperam. Mare Rubrum Baptismus erat, populus transiens baptizabatur: transitus ipse Baptismus erat, sed in nube. Adhuc enim nubilabatur quod praenuntiabatur: adhuc occultabatur quod promittebatur. Iam modo recessit nubes, manifestae veritatis serenitas facta est: quia recessit et velum, per quod loquebatur Moyses. Hoc velum et in templo pendebat, ne secreta templi viderentur: sed in cruce Domini velum conscissum est, ut paterent. Veni ergo ad Baptismum: ingredere intrepidus viam per mare Rubrum; noli esse de peccato praeterito tamquam de Aegyptio sequente sollicitus. Premebant te peccata tua duro onere servitutis, sed in Aegypto, in amore huius saeculi, in peregrinatione longinqua; cogebant te sectari opera terrena, tamquam lateres facere, opera lutea operabaris. Premunt te peccata, veni securus ad Baptismum: usque ad aquam hostis sequi poterit, ibi morietur. Time aliquid de vita praeterita, crede aliquid remansurum tuorum peccatorum, si aliquis remansit Aegyptiorum. Audio vocem pigrorum: Ego, inquit, de praeteritis peccatis non timeo, omnia mihi in aqua sancta per Ecclesiae etiam caritatem dimitti non dubito; sed timeo futura peccata. Placet ergo in Aegypto remanere? Interim hostem praesentem evade, qui iam te pressit, et iam subiugavit. De futuris quid tibi hostes meditaris? Quod iam fecisti, etsi nolueris erit: quod facturum te putas, si volueris non erit. Sed periculosa est via: neque enim cum Rubrum mare transiero, iam ero in terra promissionis: ductus est ille populus per longa deserta. Interim ab Aegypto liberare. Quid ergo, putas defuturum tibi auxiliatorem in via, eum qui te eruit de vetusta captivitate? Novos tuos inimicos non compescit, qui te a vetustis hostibus liberavit? Tantum intrepidus transi, intrepidus ambula, oboediens esto: noli amaricare Moysi illi, cuius typum ille portabat in hac oboedientia. Fateor, non desunt hostes. Sicut enim non deerant qui sequerentur fugientes, ita non deerant qui impedirent ambulantes. Prorsus, carissimi, figurae nostrae fuerunt. Interim in te non sit quod contristet Moysen: noli esse aqua amara, quam post mare Rubrum non potuit ille populus bibere. Erat enim et ibi tentatio. Et tamen ista quando eveniunt, quando amaricat populus, ostendimus eis Christum, quae pro illis tulerit, quomodo pro eis sanguinem fuderit: et mitescunt, tamquam nobis lignum in aquam mittentibus. Plane hostem adversantem itineri tuo Amalech habebis. Tunc orabat Moyses, tunc extendebat manus: et ubi deponebat manus, convalescebat Amalech; ubi extendebat manus, deficiebat Amalech. Et tuae manus extentae sint, deficiat Amalech tentator et huius itineris impeditor: esto vigil et sobrius in orationibus, in operibus bonis, non tamen praeter Christum, quia extensio illa manuum, Christi crux fuit. In illa extenditur Apostolus, cum dicit: Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo 28. Ergo deficiat Amalech, vincatur, et non impediat transitum populi Dei. Si dimittis manus a bono opere, a cruce Christi; praevalebit Amalech. Tamen noli omni modo aut continuo te fortem futurum putare, aut penitus desperando deficere. Alternatio enim illa defectus et fortitudinis in manibus servi Dei Moysi, forte alternatio tua fuit. Aliquando enim in tentationibus deficis, sed non succumbis. Deponebat ille paulum manus, non omnino ruebat. Si dicebam: Motus est pes meus; ecce misericordia tua, Domine, adiuvabat me 29. Noli ergo timere: adest in itinere auxiliator, qui in Aegypto non defuit liberator. Noli timere, aggredere viam, praesume securus. Aliquando ille deponebat manus, aliquando erigebat; tamen victus est Amalech 30. Rebellare potuit, superare non potuit.

Altera poenitentia quae omnium est quotidiana.

2. 7. Itaque admonemur iam de altera loqui paenitentia. Triplicem quippe eius considerationem in sancta Scriptura esse proposui. Illa prima competentium est et ad Baptismum venire sitientium: hanc de Scripturis sanctis ostendi. Est alia quippe quotidiana. Et ubi illam ostendimus paenitentiam quotidianam? Non habeo ubi melius ostendam, quam in oratione quotidiana, ubi Dominus orare nos docuit, quid ad Patrem dicamus ostendit, et in his verbis posuit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 31. Quae debita, fratres? Quandoquidem debita hic intellegi non possunt nisi peccata; quae debita dimisit in Baptismo, iterum ut dimittat oramus? Certe mortuus est omnis Aegyptius qui sequebatur. Si nihil de sequentibus hostibus residuum factum est, quid oramus ut dimittatur, nisi propter manus deficientes contra Amalech? Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus. Constituit medicinam, firmavit pactum. Hic preces dictat, ibi precanti respondet: novit quo iure res agatur in caelo, quomodo impetrari possint desiderata. Dimitti vis? Dimitte, ait. Quid enim habes quod Deo praestes, a quo vis ut praestetur tibi? Numquid iam Christus salvator in terra ambulat? Numquid suscipit illum modo in domum gaudens Zacchaeus 32? Numquid ei hospitium et epulas praeparat Martha 33? Nihil horum indiget, ad dexteram Patris sedet. Sed quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 34. Haec est extensio manuum, sub qua defecit Amalech. Et erogas quidem pauperi, quando aliquid das esurienti: forte id quod dederis minus habebis, sed in domo, non in caelo. Sed hic quoque in terra, quo iubente praestitisti, ipse supplet quod dedisti. De hac re cum loqueretur Apostolus, ait: Qui administrat semen seminanti, et panem in escam subministrabit 35. Operarius enim Dei es, quando das egenti: seminas hieme, quod metas aestate. Quid ergo metuis, infidelis, ne in hac magna domo tantus paterfamilias non pascat operarium suum? Erit et ibi, sed quod sufficiat tibi. Dabit Deus necessitati totum, non cupiditati. Operare ergo intrepidus, extende manus, deficiat Amalech. Sed hinc, ut dixi, aliquid in domo tua cum dederis, vel minus vides quod ibi videbas: non ibi vides cum dederis, donec iterum det Deus. Dic mihi, cum ignoscis de corde, quid perdis? Cum ignoscis ei qui peccat in te, quid minus habebis in corde tuo? Inde enim dimittis, sed nihil amittis. Immo vero unda quaedam caritatis ibat in corde tuo, et tamquam de vena interiore manabat: tenes odium contra fratrem, obturasti fontem. Non solum ergo nihil perdis, cum ignoscis; sed abundantius irrigaris. Caritas non angustatur. Ponis ibi lapidem offensionis, et tu tibi facis angustias. Vindicabo me, ulciscar me, ego illi ostendam, ego faciam: aestuas, laboras, cui licet ignoscendo esse securum, securum vivere, securum orare. Nam ecce quid acturus es? Oraturus es. Quid dicam quando? Hodie oraturus es. An non es oraturus? Ira et odio impletus, vindictam minaris: non dimittis ex corde. Ecce oras, ecce venit orandi hora, incipis verba illa vel audire vel dicere. Dictis et auditis superioribus, venturus es ad hunc versum. Aut si non venturus, quo iturus? Ne ignoscas inimico, deviabis a Christo? Plane si in oratione deviabis, ut nolis dicere: Dimitte nobis debita nostra; quia non potes dicere: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; ne tibi cito respondeatur: Sic dimitto quomodo et tu dimittis: ergo quia hoc non potes dicere, et non vis dimittere, deviabis ab hoc versu, et praetermittes, et dices quod sequitur: Ne nos patiaris induci in tentationem 36; ibi te capiet creditor tuus, cuius quasi faciem devitabas. Quomodo quisque in vico cum occurrerit ei cui aliquid debet, si ad manum est diverticulum, dimittit quo ibat; et it per aliam partem, ne faciem videat creditoris. Hoc tu in isto versu te fecisse arbitratus es: devitasti dicere: Dimitte, sicut ego dimitto; ne sic dimitteret, id est non dimitteret, quia non dimittis; et noluisti dicere, devitans faciem creditoris. Quem devitas? quis devitas? Quo ibis, ubi tu esse possis et ille non esse? Dicturus es: Quo abibo a spiritu tuo? et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades. Quantum potest a Christo debitor fugere, quam ut eat in infernum? Adest iste creditor et ibi. Quid facturus es, nisi quod sequitur? Si assumpsero pennas meas in directum, et volavero in extrema maris 37; id est, spe mea finem saeculi meditabor, in praeceptis tuis vivam, duabus alis caritatis attollar. Imple ergo duas alas caritatis. Dilige proximum sicut te ipsum 38; et non teneas odium, unde fugias creditorem.

Tertium genus poenitentiae pro mortiferis peccatis. Veniae non desperandum.

3. 8. Restat paenitentiae tertium genus, unde aliquid breviter dicam, ut adiuvante Domino proposita et promissa persolvam. Est paenitentia gravior atque luctuosior, in qua proprie vocantur in Ecclesia paenitentes, remoti etiam a Sacramento altaris participandi, ne accipiendo indigne, iudicium sibi manducent et bibant. Illa ergo paenitentia luctuosa est. Grave vulnus est: adulterium forte commissum est, forte homicidium, forte aliquod sacrilegium, gravis res, grave vulnus, lethale, mortiferum: sed omnipotens medicus. Iam post suggestionem facti et delectationem et consensionem et perpetrationem, quasi quatriduanus mortuus putet: sed nec ipsum Dominus deseruit, sed clamavit: Lazare, prodi foras. Cessit voci misericordiae moles sepulturae: cessit mors vitae, cessit infernus superno. Elevatus est Lazarus, processit de tumulo: et ligatus erat, sicut sunt homines in confessione peccati agentes paenitentiam. Iam processerunt a morte: nam non confiterentur, nisi procederent. Ipsum confiteri, ab occulto et a tenebroso procedere est. Sed quid Dominus Ecclesiae suae? Quae solveritis, inquit, in terra, soluta erunt et in caelo 39. Proinde Lazaro procedente, quia implevit Dominus misericordiae suae bonum, perducere ad confessionem mortuum latentem, putentem; iam cetera implet Ecclesiae ministerium: Solvite illum, et sinite abire 40. Sed, carissimi, hoc genus paenitentiae nemo sibi proponat, ad hoc genus nemo se praeparet: tamen si forte contigerit, nemo desperet. Iudam traditorem non tam scelus quod commisit, quam indulgentiae desperatio fecit penitus interire. Non erat dignus misericordia, ideo ei non fulsit lumen in corde, ut ad eius indulgentiam concurreret quem tradiderat, sicut illi qui eum crucifixerant; sed desperando se occidit, et laqueo suspendit se, suffocavit se. Quod fecit in corpore suo, hoc factum est in anima ipsius. Spiritus enim dicitur etiam iste ventus aeris huius. Quomodo ergo qui sibi collum ligant, inde se occidunt, quia non ad eos intrat spiritus aeris huius: sic illi qui desperant de indulgentia Dei, ipsa desperatione intus se suffocant, ut eos Spiritus Sanctus visitare non possit.

Pagani, poenitentiae permissione, peccandi licentiam dari infitiantur.

3. 9. Solent inde Christianis Pagani insultare de paenitentia quae instituta est in Ecclesia: et contra nonnullas haereses tenuit Ecclesia catholica istam veritatem de paenitentia agenda. Fuerunt enim qui dicerent, quibusdam peccatis non esse dandam paenitentiam; et exclusi sunt de Ecclesia, et haeretici facti sunt. In quibuscumque peccatis non perdit viscera pia mater Ecclesia. Ergo solent inde etiam Pagani quasi insultare nobis, nescientes quid loquantur; quia ad verbum Dei, quod linguas infantium facit disertas, nondum pervenerunt. Vos, inquiunt, facitis ut peccent homines, cum illis promittitis veniam, si egerint paenitentiam. Dissolutio est ista, non admonitio. In hanc sententiam exaggerant verba, quanta quisque potest; lingua vel sonanti, vel titubanti, non tacent: tamen et quando eis loquimur, etsi vincantur, non consentiunt. Tamen quomodo vincantur, breviter accipiat Caritas vestra, quia Domini misericordia totum optime constituit in Ecclesia sua. Dicunt nos dare peccatis licentiam, quia portum paenitentiae pollicemur. Si clauderetur aditus paenitentiae, nonne ille peccator tanto magis adderet peccata peccatis, quanto magis sibi desperaret ignosci? Diceret enim sibi: Ecce peccavi, ecce scelus admisi, iam mihi veniae nullus est locus; paenitentia infructuosa est, damnandus sum: quare iam non vivo ut volo? Quia ibi non invenio caritatem, hic saltem pascam cupiditatem. Quare enim me abstineam? Ibi mihi locus omnis clausus est, hic quidquid non fecero, perdo; quia vita quae post hanc futura est, non mihi dabitur. Quare ergo non servio libidinibus meis, ut eas impleam et saturem, et faciam quidquid non licet, sed libet? Diceretur ei fortassis: Sed miser capieris, accusaberis, torqueberis, punieris. Sciunt ista homines mali ab hominibus dici, et inter homines servari; attendunt multos male et scelerate viventes impunita habere peccata: occultare possunt, redimere quae occultare non possunt; redimere usque in senectutem vitam lascivam, blasphemam, sacrilegam, perditam. Enumerant sibi: Quid? ille qui tanta fecit, non senex mortuus est? Numquid attendis ideo illum peccatorem et sceleratum senem mortuum, ut ostenderet in illo Deus patientiam, exspectans paenitentiam? Unde Apostolus dicit: Ignoras quia patientia Dei ad paenitentiam te adducit? Ille autem secundum duritiam cordis sui et cor impaenitens, thesaurizavit sibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua 41. Opus est ergo ut hic timor mentes possideat, opus est ut ille qui peccare non vult, praesentem Deum sibi cogitet, non in publico solum, sed etiam in domo; non in domo solum, sed et in cubiculo, in nocte, in lecto suo, in corde suo. Ergo si tuleris portum paenitentiae, desperatione augebunt peccata. Ecce nihil dicunt illi, qui putant ideo augeri peccata, quia portus paenitentiae in christiana fide proponitur. Quid ergo? Deus, ne per illam spem indulgentiae rursus augerentur peccata, non dehinc providere debuit? Quomodo enim providit ne desperando augeantur, sic providere debuit ne sperando augeantur. Quomodo enim revera auget peccata qui desperaverit, sic potest augere peccata et qui veniam speraverit: ut dicat sibi: Faciam quod volo, Deus bonus est, quando me convertero, ignoscet mihi. Ita plane dic tibi: Quando me convertero, ignoscet mihi; si crastinus dies certus est tibi. Nonne ad hoc te admonet Scriptura, dicens: Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem; subito enim veniet ira eius, et in tempore vindictae disperdet te 42? Ecce ad utrumque vigilavit pro nobis providentia Dei. Ne desperando augeamus peccata, propositus est paenitentiae portus: rursus ne sperando augeamus, datus est dies mortis incertus.