SERMO 351

 

DE UTILITATE AGENDAE PAENITENTIAE

 

Ad Deum excelsum humilitate propinquatur.

1. 1. Quam sit utilis et necessaria paenitentiae medicina, facillime homines intellegunt, qui se homines esse meminerunt. Scriptum est enim: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 1. Et Dominus in Evangelio dicit: Quoniam qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur 2; magisque iustificatus descendit de templo publicanus ille peccatorum confessione sollicitus, quam pharisaeus meritorum enumeratione securus. Quamvis enim et ipse gratias egerit Deo, dicens: Gratias tibi ago, Deus, quoniam non sum sicut ceteri homines, iniusti, adulteri, raptores; quomodo et publicanus iste. Ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quaecumque possideo; tamen ei praelatus est ille, qui de longinquo stabat, neque oculos audebat ad caelum levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori 3. Non enim ille pharisaeus tam sua sanitate, quam morborum alienorum comparatione gaudebat. Utilius autem illi erat, quoniam ad medicum venerat, ea de quibus aegrotabat, confitendo monstrare, quam dissimulare a vulneribus suis, et de cicatricibus alienis audere gloriari. Non ergo mirum si publicanus magis curatus abscessit, quem non puduit ostendere quod dolebat. In rebus quippe visibilibus, ut excelsa quisque contingat, in excelsum erigitur: Deus autem cum sit omnium excellentissimus, non elatione, sed humilitate contingitur. Unde Propheta dicit: Prope est Dominus his qui obtriverunt cor 4. Et iterum: Excelsus Dominus, et humilia respicit, et excelsa a longe cognoscit 5. Excelsa ipsa posuit pro superbis. Illa ergo respicit, ut attollat; ista cognoscit, ut deiciat. Cum enim ait, quod a longe excelsa cognoscit, satis eum ostendit humilia de proximo attendere: ipsum tamen Dominum excelsum esse praedixit. Solus enim Deus arrogans non est, quantacumque se praedicatione laudaverit. Non ergo se arbitretur ab oculis Dei abscondi superbia: Deus enim excelsa cognoscit. Nec se rursus Deo coniunctam putet: exelsa enim a longe cognoscit. Quisquis itaque paenitentiae recusat humilitatem, Deo propinquare non cogitat. Aliud est enim levare se ad Deum; aliud est levare se contra Deum. Qui ante illum se proicit, ab illo erigitur: qui adversus illum se erigit, ab illo proicitur. Alia est enim soliditas magnitudinis, alia est inanitas inflationis. Qui foris tumescit, intus tabescit. Qui eligit abici in domo Dei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum 6; eligit illum Deus, ut inhabitet in atriis eius; et nihil sibi assumentem ille in sedem beatitatis assumit. Unde in Psalmo suavissime et verissime canitur: Beatus vir cuius est susceptio eius abs te, Domine 7. Ne putes eum qui se humiliat semper iacere; cum dictum sit: Exaltabitur. Et ne opineris eius exaltationem in oculis hominum per sublimitates fieri corporales; cum enim dixisset: Beatus vir, cuius est susceptio eius abs te, Domine; consequenter annexuit et ostendit eiusdem susceptionis celsitudinem spiritalem: Ascensus, inquit, in corde eius disposuit in convalle plorationis, in locum quem disposuit 8. Ubi ergo disposuit ascensus? In corde, in convalle scilicet plorationis. Hoc est: Qui se humiliat, exaltabitur. Sicut enim ascensus exaltationem indicat; ita vallis humilitatem, et convallis plorationes. Sicut enim comes paenitentiae dolor est; ita lacrimae sunt testes doloris. Optime autem sequitur, et dicit: Etenim benedictionem dabit, qui legem dedit 9. Ad hoc enim lex data est, ut vulnera ostenderet peccatorum, quae gratiae benedictio sanaret. Ad hoc lex data est, ut superbo infirmitatem suam notam faceret, infirmo paenitentiam suaderet. Ad hoc lex data est, ut diceremus in convalle plorationis: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis: et cum ipso ploratu clamaremus: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? et succurreret nobis, exaudiente illo qui erigit elisos, solvit compeditos, illuminat caecos 10, gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 11.

Tria poenitentia genera. Prima poenitentia: ante baptismum.

2. 2. Tres sunt autem actiones paenitentiae, quas mecum vestra eruditio recognoscit. Sunt enim usitatae in Ecclesia Dei, et diligenter attendentibus notae. Una est quae novum hominem parturit, donec per Baptismum salutare omnium praeteritorum fiat ablutio peccatorum: ut tamquam puero nato dolores transeant, quibus viscera urgebantur ad partum, et tristitiam laetitia consequatur. Omnis enim qui iam arbiter voluntatis suae constitutus est, cum accedit ad Sacramenta fidelium, nisi eum paeniteat vitae veteris, novam non potest inchoare. Ab hac paenitentia, cum baptizantur, soli parvuli sunt immunes: nondum enim uti possunt libero arbitrio. Quibus tamen ad consecrationem remissionemque originalis peccati prodest eorum fides, a quibus offeruntur; ut quascumque maculas delictorum per alios, ex quibus nati sunt, contraxerunt, aliorum etiam interrogatione ac responsione purgentur. Verissime quippe in Psalmis plangitur: Ecce in iniquitate conceptus sum, et in peccatis mater mea me in utero aluit 12. Item quod scriptum est, non esse mundum in conspectu Dei, nec infantem, cuius est vita diei unius super terram 13. Exceptis ergo talibus, de quorum ordine ac merito in futura illa, quae promittitur, sorte sanctorum, velle amplius quaerere, hominum modulum excedit; pie tamen creditur eis prodesse ad spiritalem salutem, quod ecclesiasticae auctoritatis per totum orbem terrarum tam firmo robore custoditur: ceterorum hominum nullus transit ad Christum, ut incipiat esse quod non erat, nisi eum paeniteat fuisse quod erat. Haec prima paenitentia praecipitur Iudaeis, dicente apostolo Petro: Paenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Iesu Christi 14. Talis ab ipso Domino imperabatur, cum diceret: Paenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum 15. De hac etiam Ioannes Baptista, plenus Spiritu Sancto, praecursor et praeparator viae Domini, ita dicit: Generatio viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? Facite ergo fructum dignum paenitentiae 16.

Altera poenitentia quae hic omnium est ac perpetua.

3. 3. Altera vero paenitentia est, cuius actio per totam istam vitam, qua in carne mortali degimus, perpetua supplicationis humilitate subeunda est. Primo, quia nemo vitam aeternam, incorruptibilem, immortalemque desiderat, nisi eum vitae huius temporalis, corruptibilis, mortalisque paeniteat. Non enim sic quisque in vitam novam per sanctificationem Baptismi nascitur, ut quemadmodum deponit ibi omnia peccata praeterita, ita etiam statim mortalitatem ipsam carnis corruptionemque deponat. Quod si non ita est, restat ut illud quod scriptum est, quod etiam quisque in se sentit adhuc, dum in hac vita est, corpus quod corrumpitur aggravet animam, et deprimat terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 17. Quod tunc in illa beatitudine quia non erit, cum absorbebitur mors in victoriam 18; quis dubitet in quacumque temporali felicitate versemur, paenitere tamen nos debere huius vitae, ut ad illam incorruptionem tota aviditate curramus? Inde est enim quod etiam Apostolus ait: Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem 19. Quis ergo festinat atque optat ad patriam remeare, et illam speciem quae est facie ad faciem contemplari, nisi quem peregrinationis suae paenituerit? Ex quo dolore paenitentis, etiam vox illa miserabilis erumpit et sonat: Heu me! quoniam peregrinatio mea longinqua facta est. Et ne putes nondum fidelem ista loqui, vide quid sequitur: Inhabitavi in tabernaculis Cedar: cum his qui oderunt pacem, eram pacificus; cum loquerer eis, impugnabant me valde 20. Non solum hominis fidelis, sed etiam evangelistae firmissimi et martyris fortissimi haec verba sunt. Nam inde est etiam illud Apostoli: Scimus enim, quia et si terrena nostra domus huius habitationis dissolvatur, aedificationem habemus ex Deo, domum non manu factam, aeternam in caelis. Etenim in hoc ingemiscimus, habitaculum nostrum, quod de caelo est, superindui cupientes: si tamen et induti, non nudi inveniamur. Etenim qui sumus in hac habitatione, ingemiscimus gravati, in quo nolumus spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita 21. Quid ergo cupimus, nisi ita non esse ut nunc sumus? Et quid ingemiscimus, nisi paenitendo quia ita sumus? Sed quando ita non erimus, nisi terrena domo resoluta, ut caelestem habitationem et animo et corpore totius hominis immutatione sortiamur? Quapropter et sanctus Iob non ait esse tentationem in hac vita, sed hanc ipsam vitam tentationem dixit esse, ita loquens: Numquid non tentatio est vita humana super terram? Quo in loco etiam mysterium lapsi hominis mirabiliter tetigit dicens: Tamquam servus fugiens Dominum suum, et consecutus umbram 22. Non enim haec vita dicenda est potius, quam umbra vitae. Nec immerito fugitivus Adam post offensionem peccati abscondit se a facie Domini, tectus foliis arborum, quibus opacantur umbracula, tamquam fugiens Dominum suum, sicut dictum est, et consecutus umbram.

Dispensatoribus verbi Dei et Sacramentorum unde poenitentiae causa.

3. 4. Quae universa ad hoc dicta sunt, ne quis per Baptismum quamvis iustificatus sit a prioribus peccatis, tamen superbire audeat, si nihil committat, unde ab altaris communione separetur, quasi iam de plena securitate se iactans; sed potius servet humilitatem, quae pene una disciplina christiana est: nec superbiat terra et cinis 23, donec ista nox tota transeat, in qua pertranseunt omnes bestiae silvae, catuli leonum rugientes, quaerentes a Deo escam sibi 24. In hanc escam Iob ipse petitus est, qui dixit: Tentatio est vita humana super terram. Etiam Dominus: In hac nocte, inquit, postulavit satanas vexare vos sicut triticum 25. Quis itaque sanae mentis non ingemiscat? Cui non per paenitentiam sic esse displiceat? Quis non tota humilitate supplicans divino adiutorio se exaudibilem praebeat, donec transeat omnis ista tentationum materies atque umbra terrena: et ille qui numquam deficit, etiam nobis illucescat sempiternus dies, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo 26? Deinde quamvis se quisque glorietur sic habere corpus edomitum, ut mundo crucifixus ab omni opere malo, in servitutem redacta membra castiget, ne iam regnet peccatum in eius mortali corpore, ad oboediendum desideriis eius; solum unum verum Deum colat, nulli simulacrorum ritui deditus, nullis sacris daemoniorum irretitus, non accipiens in vanum nomen Domini Dei sui, quietem sempiternam certus exspectans, debitum honorem parentibus reddens, nec cruentus homicidio, nec fornicatione turpatus, nec furto fraudulentus, nec mendacio duplicatus, nec rei vel uxoris alienae concupiscentia sordidus; non in suis etiam rebus aut luxuria diffluat, aut arescat avaritia; non sit contentiosus, non sit contumeliosus, non maledicus; vendat postremo omnia sua, et det pauperibus, et sequatur Christum, atque thesauro caelesti radicem cordis infigat: quid videtur addi posse ad tam plenam iustitiam? Tamen nolo glorietur. Intellegat haec omnia praestita sibi esse, non a se existere. Quid enim habet, quod non accepit? Quod si accepit, quid gloriatur, quasi non acceperit 27? Eroget sane pecuniam dominicam: consulat proximo, sicut sibi sentit esse consultum. Nec putet satis esse servare integrum quod accepit, ne dicatur ei: Serve nequam et piger, dares pecuniam meam, et ego veniens cum usuris exigerem 28: ne auferatur ab eo quod accepit, ne proiciatur in tenebras exteriores. Quam vehementissimam poenam si timere debent illi, qui servare integrum possunt quod acceperunt; quae spes illorum est, qui hoc impie scelerateque disperdunt? Versabitur ergo iste in rebus humanis, non carnalis, sed spiritalis acquisitionis devinctus officio; non quidem negotiis saecularibus obligatus, sed tamen quia militat Deo, non otio desidiae torpidus et abiectus. Det ergo, si potest, suas eleemosynas omnes cum hilaritate, sive cum carnalibus necessitatibus pauperum aliquid erogat, sive cum panis caelestis dispensator invicta adversus diabolum castra in credentium cordibus construit. Hilarem enim datorem diligit Deus 29. Non itaque taedio frangatur in difficultatibus rerum, quae necesse est existant, ut ostendatur homini quod homo est. Non ira subrepat in eum qui aut odiose irruit, aut inopportune inopia coactus petit; aut negotio suo, cum tu maiore occupatus es, indifferenter flagitat subveniri; aut in verbo manifestae iustitiae resistit caeca cupiditate, aut miserabili tarditate. Non det quidquam amplius vel minus quam oportet: non loquatur amplius quam opus est, aut cum etiam non opus est. Speciosi enim pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona 30. Sed tamen de terra sicca pulverem contrahunt, qui sane in iudicium eorum excutitur, qui sibi banc exhibitionem perversa voluntate contemnunt. Non solum ergo propter ipsam vitae huius mortalitatem et ignorantiam, et propter diei malitiam, quae utinam sufficeret, sicut de illa dictum est: Sufficit diei malitia sua 31; quam iubemur ferre atque portare, donec transeat, et sustinere Deum viriliter agendo, ut fructum afferamus cum tolerantia; sed etiam propter ipsum pulverem mundi huius, qui per itinera consulendi consulentium pedibus adhaerescit, et damna quae in ipsa negotiosissima dispensationis actione contingunt, quae Dominus praestet ut cum lucris maioribus compensentur, quotidianam debemus habere paenitentiam.

Laicorum peccata quotidiana et poenitentia.

3. 5. Sed si hoc dispensatores verbi Dei et ministri Sacramentorum eius, milites Christi; quanto magis cetera stipendiaria multitudo, et quaedam provincia magni regis? Quam ne forte vel falsa suspicione avaritiae miles ille fidelissimus atque fortissimus apostolus Paulus offenderet, suis stipendiis militavit: et ubi forte defuit sumptus necessarius: Alias, inquit, Ecclesias exspoliavi, accipiens ab eis stipendium ad vestram ministrationem 32. Quanto ergo magis Ecclesiae provinciales saecularibus negotiis obligati, quotidianam debent agere paenitentiam? Qui quamvis a furtis, a rapinis, a fraudibus, ab adulteriis et fornicationibus omnique luxuria, a crudelitate odiorum et inimicitiarum pertinacia, ab omni denique idololatriae foeditate, spectaculorum nugacitate, haeresum atque schismatum impia vanitate, atque ab omnibus huiuscemodi flagitiis et facinoribus immunes, puri atque integri esse debeant: tamen propter administrationem rerum familiarium, et coniugiorum arctissima vincula, tam multa peccant, ut non tam de istius mundi pulvere aspergi, quam luto obliniri videantur. Hoc est quod Apostolus eis dicit: Iam quidem omnino delictum est in vobis, quia iudicia habetis vobiscum. Quare non magis iniquitatem patimini? Quare non potius fraudamini? Nam illud exsecrabile est, quod propter quosdam addit et dicit: Sed vos iniquitatem facitis, et fraudatis, et hoc fratribus 33. Exceptis tamen iniquitatibus et fraudibus, hoc ipsum habere inter se iudicia et lites de saecularibus rebus, delictum esse dicit: quod tamen ferendum esse admonet, si vel ecclesiastico iudicio lites huiuscemodi finiantur. Hinc est etiam illud: Qui sine uxore est, cogitat ea quae sunt Dei, quomodo placeat Deo: qui autem matrimonio coniunctus est, cogitat ea quae sunt mundi, quomodo placeat uxori 34. Quod etiam de femina similiter notat. Vel illud cum ait: Et iterum ad idipsum estote, ne vos tentet satanas propter intemperantiam vestram. Quod ut peccatum esse demonstraret, sed infirmitati concessum; subiecit statim: Hoc autem dico secundum veniam, non secundum imperium 35. Sola enim generandi causa est inculpabilis sexus utriusque commixtio. Quam multa sunt alia peccata, sive in loquendo de rebus et negotiis alienis, quae non ad te pertinent; sive in vanis cachinnationibus, cum scriptum sit: Stultus in risu exaltat vocem suam, sapiens autem vix tacite ridebit 36; sive in ipsis escis, quae ad necessitatem sustentandae huius vitae praeparantur, avidior atque immoderatior appetitus, saepe excessum modum postridiana cruditate contestans: sive in vendendis et emendis rebus caritatis et vilitatis vota perversa. Piget cuncta colligere, quae quisque in se ipso certius comprehendit atque reprehendit, si divinarum Scripturarum speculum non neglegenter attendat. Quae quamvis singula non lethali vulnere ferire sentiantur, sicuti homicidium et adulterium, vel cetera huiusmodi: tamen omnia simul congregata velut scabies, quo plura sunt necant, aut nostrum decus ita exterminant, ut ab illius sponsi speciosi forma prae filiis hominum 37 castissimis amplexibus separent, nisi medicamento quotidianae paenitentiae desiccentur .

Cotidie poenitendum est.

3. 6. Quod si falsum est, unde quotidie tundimus pectora? Quod nos quoque antistites ad altare assistentes cum omnibus facimus. Unde etiam orantes dicimus, quod in tota ista vita oportet ut dicamus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 38. Non enim ea dimitti precamur, quae iam in Baptismo nisi dimissa credimus, de ipsa fide dubitamus: sed utique de quotidianis peccatis hoc dicimus, pro quibus etiam sacrificia eleemosynarum, ieiuniorum, et ipsarum orationum ac supplicationum quisque pro suis viribus offerre non cessat. Quisquis itaque se diligenter attendens, nulla se ipsum adulatione seducit, satis intellegit cum quanto periculo mortis aeternae, et cum quanta penuria perfectae iustitiae peregrinetur a Domino; quamvis iam in Christo, hoc est, in via constitutus redire conetur. Nam si non habemus peccata, et tundentes pectora dicimus: Dimitte nobis debita nostra; ex hoc ipso certe et graviter nullo dubitante peccamus, cum inter ipsa Sacramenta mentimur. Quamobrem, in quantum Deo nostro fide, spe et caritate connectimur, et eum in quantum possumus, imitamur, non peccamus, sed filii Dei sumus: in quantum autem ex occasione carnalis infirmitatis, quia nondum morte resoluta, nondum resurrectione mutata est, motus reprehensibiles improbique subrepunt, peccamus. Quod utique fateri nos convenit; ne dura cervice, non languoris nostri sanitatem, sed damnationem superbiae mereamur. Unde utrumque verissime scriptum est: et: Qui natus est ex Deo, non peccat 39; et quod in eadem Ioannis Epistola legimus: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos decipimus, et veritas in nobis non est 40. Illud enim ex primitiis novi hominis, hoc ex reliquiis veteris dictum est: utrumque enim agimus in hac vita. Paulatim autem novitas accedit, et paulatim vetustate cedente succedit. Cum vero utrumque agitur, in stadio sumus; nec solum percutimus adversarium bonis operibus, sed etiam peccata incautius evitando percutimur. Neque nunc quis nostrum vicerit, sed quis crebrius feriat, quis fortius confligat attenditur; donec alios secum in sempiternam mortem pertrahat, qui homini stanti lapsus invidit, et ab aliis triumphantibus in fine dicatur: Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? 41. Sed neque facilius ab inimico deicimur, quam cum eum superbiendo imitamur; nec vehementius eum prosternimus, quam cum humilitate Dominum sequimur; nec acriores ei dolores infligimus, quam cum plagas peccatorum nostrorum confitendo et paenitendo sanamus.

Tertia poenitentia: severior pro peccatis mortiferis.

4. 7. Tertia actio est paenitentiae, quae pro illis peccatis subeunda est. Quae Legis decalogus continet; et de quibus Apostolus ait: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt 42. In hac ergo paenitentia, maiorem quisque in se severitatem debet exercere; ut a se ipso iudicatus, non iudicetur a Domino, sicut idem Apostolus ait: Si enim nos iudicaremus, a Domino non iudicaremur 43. Ascendat itaque homo adversum se tribunal mentis suae; si timet illud quod oportet nos exhiberi ante tribunal Christi, ut illic recipiat unusquisque quod per corpus gessit, sive bonum, sive malum 44. Constituat se ante faciem suam, ne hoc ei postea fiat. Nam minatur hoc Deus peccatori, dicens: Arguam te, et statuam te ante faciem tuam 45. Atque ita constituto in corde iudicio, adsit accusatrix cogitatio, testis conscientia, carnifex timor. Inde quidam sanguis animi confitentis per lacrimas profluat. Postremo ab ipsa mente talis sententia proferatur, ut se indignum homo iudicet participatione corporis et sanguinis Domini: ut qui separari a regno caelorum timet per ultimam sententiam summi iudicis, per ecclesiasticam disciplinam a Sacramento caelestis panis interim separetur. Versetur ante oculos imago futuri iudicii: ut cum alii accedunt ad altare Dei, quo ipse non accedit, cogitet quam sit contremiscenda illa poena, qua percipientibus aliis vitam aeternam, alii in mortem praecipitantur aeternam. Ad hoc enim altare, quod nunc in Ecclesia est in terra positum, terrenis oculis expositum, ad mysteriorum divinorum signacula celebranda, multi etiam scelerati possunt accedere: quoniam Deus commendat in hoc tempore patientiam suam, ut in futuro exserat severitatem suam. Accedunt enim ignorantes quoniam patientia Dei ad paenitentiam eos adducit. Illi autem secundum duritiam cordis sui et cor impaenitens, thesaurizant sibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua 46. Ad illud autem altare, quo praecursor pro nobis introiit Iesus, quo caput Ecclesiae praecessit, membris ceteris secuturis, nullus eorum accedere poterit, de quibus, ut iam commemoravi, dixit Apostolus: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Solus enim sacerdos, sed plane ibi totus assistet, adiuncto scilicet corpore qui caput est, quod iam ascendit in caelum. Ipse est cui dixit apostolus Petrus: Plebs sancta, regale sacerdotium 47. Quomodo ergo in interiora veli, et in illa invisibilia Sancta sanctorum intrare audebit aut poterit, qui medicinam caelestis disciplinae contemnens, noluit paulisper a visibilibus separari? Qui enim noluit humiliari, ut exaltaretur; cum exaltari voluerit, deicietur; et in aeternum seiungetur ab aeternis sanctis, quisquis hoc tempore per merita oboedientiae et per satisfactionem paenitentiae non sibi providit locum in corpore sacerdotis. Qua enim fronte impudentiae tunc volet averti faciem Dei a peccatis suis, qui nunc toto corde non dicit: Quoniam facinus meum ego agnosco, et peccatum meum ante me est semper 48? Quo pacto, quaeso, Deus dignatur ignoscere, quod in se ipse homo dedignatur agnoscere?

Regnum caelorum quibus promittitur.

4. 8. Aut illud quale est, in quo sibi blandiuntur, qui sua se vanitate seducunt? Perseverantes enim in malitiis atque luxuriis suis, cum audiunt Apostolum dicentem: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt 49: audent sibi praeter Dei regnum salutem, quam desiderant, polliceri; atque ita inter se loquuntur, dum recusant agere paenitentiam pro peccatis suis, et perditos mores aliquando in melius commutare: Regnare nolo, sufficit mihi salvum me esse. In quo primum eos fallit, quia eorum nec salus ulla est; quorum iniquitas perseverat. Quod enim ait Dominus: Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum; qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 50; salutem utique promisit perseverantibus in caritate, non in iniquitate. Ubi autem caritas est, opera illa mala a regno Dei separantia esse non possunt. Omnis enim lex in uno sermone impleta est, in eo quod scriptum est: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum 51. Deinde si est aliqua differentia inter regnantes et non regnantes; oportet tamen ut in uno regno sint omnes, ne in hostium aut alienorum numero deputentur. Omnes enim Romani Romanum regnum possident; quamvis non omnes in eo regnent, sed ceteris regnantibus pareant. Non autem ait Apostolus: Qui talia agunt, non regnabunt cum Deo; sed regnum Dei non possidebunt 52. Quod etiam de carne et sanguine dictum est: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt; quia corruptibile hoc induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem 53; ut iam non caro et sanguis, sed ex animali corpore spiritalis corporis habitum naturamque mereatur. Vel illa eos terreat ultima sententia iudicis nostri, quam propterea nunc aperiri voluit, ut ab eius fidelibus praecaveatur; dans metuentibus se significationem, ut fugiant a facie arcus 54. Exceptis enim eis qui cum illo etiam iudicabunt, quibus et promisit, dicens: Sedebitis super duodecim thronos, iudicantes duodecim tribus Israel 55. In quo numero iudicantium omnes intelleguntur, qui propter Evangelium omnia sua dimiserunt, et secuti sunt Dominum. Duodenarius quippe numerus ad quamdam universitatem refertur. Non enim Paulus apostolus ibi non erit, quia inter illos duodecim non fuit. Exceptis ergo illis, quos etiam nomine Angelorum significavit, quando ait: Cum venerit Filius hominis iudicare cum Angelis suis 56. Angeli enim utique nuntii sunt. Nuntios autem rectissime accipimus omnes qui salutem caelestem hominibus nuntiant. Unde etiam Evangelistae boni nuntii possunt interpretari: et de Ioanne Baptista dictum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam 57. His ergo, ut dicere coeperam, exceptis, cetera omnium hominum multitudo, sicut in ipsius verbis Domini manifestum est, in duas partes dividetur. Positurus est enim oves ad dexteram, haedos ad sinistram: et dicetur ovibus, id est iustis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est a constitutione mundi. De hoc utique regno dixit Apostolus, cum enumeraret opera mala: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Audi quid audiant qui a sinistris erunt: Ite, inquit, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius 58. Quapropter, praesumere quis audeat de nomine christiano, et non cum omni oboedientia et timore audiat Apostolum dicentem: Hoc enim scitote, cognoscentes quoniam omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hereditatem in regno Christi et Dei? Nemo vos seducat inanibus verbis: propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae. Nolite itaque effici participes eorum 59. Latius autem ad Corinthios haec dicit: Nolite errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt. Sed videte quemadmodum timorem et desperationem salutis abstulerit eis, qui haec in vita veteri commiserunt. Et haec quidem, inquit, fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi, et in Spiritu Dei nostri 60.

Claves ecclesiae.

4. 9. Quisquis ergo post Baptismum aliquorum pristinorum malorum opere obligatus tenetur, usque adeone sibi inimicus est, ut adhuc dubitet vitam mutare, cum tempus est, cum ita peccat et vivit? Nam utique quod ita perseveranter peccat, thesaurizat sibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei. Quod autem adhuc vivit, patientia Dei ad paenitentiam eum adducit. Implicatus igitur tam mortiferorum vinculis peccatorum detrectat, aut differt, aut dubitat confugere ad ipsas claves Ecclesiae, quibus solvatur in terra, ut sit solutus in caelo; et audet sibi post hanc vitam, quia tantum Christianus dicitur, salutem aliquam polliceri; nec veridico illo dominicae vocis tonitruo contremiscit: Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum; sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum 61? Quid, ad Galatas idem apostolus, nonne talia enumerans eodem fine concludit? Manifesta sunt, inquit, opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt 62. Iudicet ergo se ipsum homo in istis voluntate, dum potest, et mores convertat in melius: ne cum iam non poterit, etiam praeter voluntatem a Domino iudicetur. Et cum ipse in se protulerit severissimae medicinae, sed tamen medicinae sententiam, veniat ad antistites, per quos illi in Ecclesia claves ministrantur: et tamquam bonus iam incipiens esse filius, maternorum membrorum ordine custodito, a praepositis Sacramentorum accipiat satisfactionis suae modum; ut in offerendo sacrificio cordis contribulati devotus et supplex, id tamen agat quod non solum ipsi prosit ad recipiendam salutem, sed etiam ceteris ad exemplum. Ut si peccatum eius, non solum in gravi eius malo, sed etiam in tanto scandalo aliorum est, atque hoc expedire utilitati Ecclesiae videtur antistiti, in notitia multorum, vel etiam totius plebis agere paenitentiam non recuset, non resistat, non lethali et mortiferae plagae per pudorem addat tumorem. Meminerit semper, quod superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam 63. Quid enim est infelicius, quid perversius, quam de ipso vulnere, quod latere non potest, non erubescere, et de ligatura eius erubescere?

Qui sint habendi rei.

4. 10. Nemo arbitretur, fratres, propterea se consilium salutiferae huius paenitentiae debere contemnere, quia multos forte advertit et novit ad Sacramenta altaris accedere, quorum talia crimina non ignorat. Multi enim corriguntur, ut Petrus: multi tolerantur, ut Iudas: multi nesciuntur, donec veniat Dominus, qui illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet cogitationes cordis 64. Nam plerique propterea nolunt alios accusare, dum se per illos cupiunt excusare. Plerique autem boni Christiani propterea tacent, et sufferunt aliorum peccata quae noverunt, quia documentis saepe deseruntur, et ea quae ipsi sciunt, iudicibus ecclesiasticis probare non possunt. Quamvis enim vera sint quaedam; non tamen iudici facile credenda sunt, nisi certis indiciis demonstrentur. Nos vero a communione prohibere quemquam non possumus (quamvis haec prohibitio nondum sit mortalis, sed medicinalis), nisi aut sponte confessum, aut in aliquo sive saeculari, sive ecclesiastico iudicio nominatum atque convictum. Quis enim sibi utrumque audeat assumere, ut cuiquam ipse sit et accusator et iudex? Cuiusmodi regulam etiam Paulus apostolus in eadem ad Corinthios Epistola breviter insinuasse intellegitur, cum quibusdam talibus commemoratis criminibus, ecclesiastici iudicii formam et omnia similia ex quibusdam daret. Ait enim: Scripsi vobis in epistola non commisceri fornicariis: non utique fornicariis huius mundi, aut avaris, aut raptoribus, aut idolis servientibus; alioquin debueratis de hoc mundo exire 65. Non enim possunt homines in hoc mundo viventes, nisi cum talibus vivere: nec eos possunt lucrifacere Christo, si eorum colloquium convictumque vitaverint. Unde et Dominus cum publicanis et peccatoribus comedens: Non est opus, inquit, sanis medicus, sed male habentibus. Non enim veni vocare iustos, sed peccatores 66. Et ideo sequitur Apostolus, et adiungit: Nunc autem scripsi vobis commisceri. Si quis frater nominatur aut fornicator aut idolis serviens, aut avarus, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax; cum huiusmodi nec quidem cibum sumere. Quo enim mihi de his qui foris sunt iudicare? Nonne de his qui intus sunt vos iudicatis? De his autem qui foris sunt, Deus iudicabit. Auferte malum a vobis ipsis 67. Quibus verbis satis ostendit non temere aut quomodolibet, sed per iudicium auferendos esse malos ab Ecclesiae communione: ut si per iudicium auferri non possunt, tolerentur potius, ne perverse malos quisque evitando, ab Ecclesia ipse discedens, eos quos fugere videtur, vinciat ad gehennam. Quia et ad hoc nobis sunt in Scripturis sanctis exempla proposita, velut in messe, ut palea sufferatur usque ad ultimum ventilabrum 68; velut intra illa retia, ubi pisces boni cum malis usque ad segregationem, quae futura est in littore, id est, in fine saeculi, aequo animo tolerentur 69. Non enim contrarium est huic loco id quod alio loco dicit Apostolus: Tu quis es qui iudicas alienum servum? Suo Domino stat, aut cadit 70. Noluit enim hominem ab homine iudicari ex arbitrio suspicionis, vel etiam extraordinario usurpato iudicio sed potius ex lege Dei secundum ordinem Ecclesiae, sive ultro confessum, sive accusatum atque convictum. Alioquin illud cur dixit: Si quis frater nominatur aut fornicator, aut idolis serviens, et cetera; nisi quia eam nominationem intellegi voluit quae fit in quemquam, cum sententia ordine iudiciario atque integritate profertur? Nam si nominatio sufficit, multi damnandi sunt innocentes, quia saepe falso in quoquam crimine nominantur.

Christi exemplum.

4. 11. Non ergo illi, quos monemus agere paenitentiam, quaerant sibi comites ad supplicium; nec gaudeant quia plures inveniunt. Non enim propterea minus ardebunt, quia cum multis ardebunt. Non est enim hoc sanitatis certum consilium, sed malevolentiae vanum solatium. An forte attendunt multos etiam in ipsis honoribus ecclesiasticis praepositorum et ministrorum non congruenter vivere sermonibus et Sacramentis, quae per eos populis ministrantur? O miseros homines, qui hos intuendo Christum obliviscuntur! qui et tanto ante praedixit, ut legi Dei potius obtemperetur, quam imitandi videantur illi, qui ea quae dicunt non faciunt 71; et traditorem suum tolerans usque in finem, etiam ad evangelizandum cum ceteris misit. Tam sunt autem isti absurdi et praeposteri et miseri, qui praepositorum suorum malos mores imitari eligunt, quam per eos praedicata Domini praecepta servare; quam si quisquam viator remanendum sibi esse existimet in itinere, cum viderit milliaria lapidea litteris plena viam docere, et non ambulare. Cur enim non potius, si pervenire desiderat, tales comites intuetur et consequitur, qui et viam bene demonstrant, et in ea perseveranter atque alacriter ambulant? Quod si isti desint, vel potius minus appareant, nam deesse non possunt: non enim sic quaerunt homines caritate studiosa quod praedicent ad imitationem, quomodo quaerunt iniquitate suspiciosa quod murmurent ad deceptionem, partim non inveniendo bonos, dum ipsi mali sunt; partim timendo invenire, dum mali esse semper volunt. Sed tamen concedamus non apparere nunc homines dignos imitatione. Quisquis hoc putas, mente Dominum intuere, qui homo factus est, ut hominem vivere doceret. Si habitat Christus in interiore homine per fidem in corde tuo, recordarisque illud quod Ioannes ait: Qui dicit se in Christo manere, debet quemadmodum ille ambulavit, et ipse ambulare 72; ita nec tibi deerit quem sequaris, et cum te alius viderit, de bonorum inopia conqueri desinet. Si enim non nosti quid sit recte vivere, divina praecepta cognosce. Fortassis enim multi recte vivunt; sed propterea tibi nullus recte vivere videtur, quoniam quid sit recte vivere ignoras. Si autem nosti, age quod nosti; ut et tu quod quaeris habeas, et aliis quod imitentur ostendas. Christum animo attende, attende Apostolos, quorum novissimus est ille qui dicit: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi 73. Attende animo tot martyrum millia. Cur enim te Natalitia eorum conviviis turpibus celebrare delectat, et eorum vitam sequi honestis moribus non delectat? Ibi videbis non solum viros, sed etiam feminas, postremo, pueros et puellas, nec imprudentia decipi, nec iniquitate perverti, nec periculi timore frangi, nec saeculi amore corrumpi. Ita te non invenientem quid excuses, non solum praeceptorum inevitabilis rectitudo, sed etiam exemplorum innumerabilis multitudo circumdabit.

Reditus ad Deum.

5. 12. Sed de utilitate ac salubritate paenitentiae, ut quod instituimus aliquando peragamus: si iam de sanitate desperans addis peccata peccatis, sicut scriptum est: Peccator, cum venerit in profundum malorum, contemnit 74: noli contemnere, noli desperare; clama etiam de profundo ad Dominum et dic ei: De profundis clamavi ad te, Domine; Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem obsecrationis meae. Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit? Quoniam apud te propitiatio est 75. De tali profundo Ninivitae clamaverunt, et hanc propitiationem invenerunt; faciliusque est evacuata, comminatio Prophetae, quam humiliatio paenitentiae 76. Hic fortasse dicis: sed ego iam baptizatus sum in Christo, a quo omnia mihi peccata praeterita dimissa sunt: vilis factus sum nimis iterans vias meas, et canis horribilis oculis Dei, conversus ad vomitum suum. Quo abibo a spiritu eius? et a facie eius quo fugiam? Quo, frater, nisi ad eius misericordiam paenitendo, cuius potestatem peccando contempseras? Nemo enim recte fugit ab illo, nisi ad illum, ab eius severitate ad eius bonitatem. Quis enim locus te excipiet fugientem, ubi eius praesentia te non inveniat? Si ascenderis in caelum, ibi est: si descenderis ad infernum, adest. Recipe ergo pennas tuas in directum, et habita in spe in extrema huius saeculi: etenim illuc manus sua deducet te, et perducet te dextera sua 77. Quidquid enim feceris, quaecumque peccaveris; adhuc in hac vita es, unde te Deus omnino, si sanare nollet, auferret. Cur ergo ignoras quia patientia Dei ad paenitentiam te adducit 78? Qui enim clamando non tibi persuasit ut non recederes, parcendo clamat ut redeas. Intuere David regem: iam utique et ipse illius temporis sacramenta perceperat, iam utique circumcisus erat, quod patres nostri pro Baptismo habebant. Nam ad hoc dicit Apostolus sanctum Abraham signaculum iustitiae fidei recepisse 79. Iam etiam unctus erat unctione venerabili, qua regale sacerdotium praefigurabatur Ecclesiae. Repente autem factus et adulterii et homicidii reus, non frustra tamen de tam immani et abrupto profundo sceleris paenitens clamavit ad Dominum, dicens: Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele 80. Quo tandem merito, nisi quia item dicit: Iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum ante me est semper 81? Quid autem obtulit Domino unde illum propitiaret sibi? Quoniam si voluisses, inquit, sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernit 82. Non solum ergo devote obtulit, sed etiam ista dicendo quid offerri oporteret ostendit. Non enim sufficit mores in melius commutare, et a factis malis recedere; nisi etiam de his quae facta sunt, satisfiat Deo per paenitentiae dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus eleemosynis. Beati enim misericordes, quoniam ipsorum miserebitur Deus 83. Non enim dictum est, ut tantum abstineamus a peccatis: Sed et de praeteritis, inquit, deprecare Dominum, ut tibi dimittantur 84. Et Petrus iam erat fidelis, iam in Christo et alios baptizaverat. Intuere ergo Petrum praesumentem accusatum, timentem vulneratum, flentem sanatum. Iam etiam post adventum de caelo Spiritus Sancti, quidam Simon pecunia voluit eumdem Spiritum Sanctum emere, sceleratissimum et impium mercimonium cogitans, iam baptizatus in Christo: et tamen paenitentiae consilium ab ipso Petro correptus accepit 85. Dicit etiam apostolus Paulus, qui utique fidelibus mittebat Epistolas: Ne iterum cum venero ad vos, humiliet me Deus, et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt, et non egerunt paenitentiam super immunditia et luxuria, et fornicatione quam gesserunt 86. Circumstant ergo nos et praecepta recte faciendi, et exempla non tantum recte facientium, sed etiam paenitentium ad recipiendam salutem, quae fuerat amissa peccando. Sed fac incertum esse utrum ignoscat Deus. Quid perdit, cum supplicat Deo, qui salutem perdere non dubitavit, cum offenderet Deum? Quis enim certus est quod etiam imperator ignoscat? Et tamen pecunia funditur, maria transmeantur, procellarum incerta subeuntur; et pene ut mors evitetur, mors ipsa suscipitur. Supplicatur deinde per homines homini: sine dubitatione fiunt ista, cum sit dubium quo fine proveniant. Et tamen certiores sunt claves Ecclesiae, quam corda regum: quibus clavibus quodcumque in terra solvitur, etiam in caelo solutum promittitur 87. Et multo est honestior humilitas, qua se quisque humiliat Ecclesiae Dei: et labor minor imponitur, et nullo temporalis mortis periculo mors aeterna vitatur.